Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ingenii memorem, in alienas possessiones praeter

omnium eruditorum exspectationem, de votum irruentem adspeximus ; nempe in absolutissimum, Nubique splendide exceptum opus de re Diplomatica, quod ante annos tres & viginti Iohannes Mabili nius vir sapientissimus, & nunquam nisi honorifice nominandus, post immensos ingenii sui prope admirabilis , & vigiliarum exantlatos labores , in dias luminis oras eduxit, unde omnium gentium non barbararum applausu literaria sepellex amplissime aucta est. Et quanquam ego, cui per se grave est semper scribendi munus , sed tum gravillimum , quum a me maxime postulatur, quod sim mihi optime conscius quam ingenio mediocri vigeam; rem molestae aleae plenam esse reponerem auctores magnis contentionibus claros in judicium vocare, ita ut extorta voluptas, cujus lenocinio lectoribus suis blandiebantur, Et demptus per vim mentis gratissimus error , nihil inde supersit, quam novarum sententiarum conatus elegantium verborum phaleris involutus , tu nihilominus dictis non adquiescens, haec me Obtendente rursus instare, Germonium fateri, non amore contentionis, aut malevolentia aliqua, sed

sola inosigandae veritatis desiderio incensum , , Mabillonio ad graviores curas properanti se hanc moram injecisse, eamque publicis literis consignasse, ut, quas interserit dubitationes solverentur , si

32쪽

SCRIPTIONIS OCCASIO. 3

fluxae, ne subinde ceteris fucum facerent: quare, si ille caussam suam peroravit, modesto & circunspecto judicio, quemadmodum de se testatur, sibi licere putans de magno auctore pronunciare I nunquid reliquis, febas ipse, interdictum aequa lance Germonii ratiocinationes omnem rem Diplomaticam uno ictu invadentes librare, Sc quid de ipsis censendum sermone aperire t II. Hinc ego quanquam ex tua in me quidem egregia voluntate ingenioli nostri vires nunquam

pensitare consueverim; tuae tamen in me auctoritatis pondere pressus, quam negligere fas mihi esse non puto, calamum tandem arripio, Germonianae Disceptationis apices ad examen revocaturus: quo

quidem munere tu aptius sungi existimari posses , utpote qui memoria S ingenio plurimum valens, in ipse adhuc aetatis flore bonarum literarum studiis expolitus, in Urbe, quae una in omnibus terris domicilium est virtutis, imperii, Se dignitatis, praeclaram de te exspectationem concitasti; nequid interi mdicam de morum elegantia, atque animi tui candore& comitate, quibus mentis N naturae praesidiis munitus , ad gloriam, non quidem caducam illam Sc perituram, a qua, ut strenuam & liberam indolem decet, summopere abhorres; sed veram & immori

lem , tibi amplissimam viam sternis: quod quidem eo libentius de te praedico, quod scio me judicii, non

necessitudinis testimonium dare. . . ..i

33쪽

CAPUT PRIMUM.

Diplomaticae Disceptationis seopus ab antiquitate

summorum virorum consensu quam- maxime alienus.

T ergo rem ipsam ingrediar, non propriam laudem, neque alienam Vituperationem, a quibus ipse longissime absum, sed veritatem Venando, quam Germonius non est assequutus , etiansi non lateret in puteo; nollem mediusfidius universi ejus libelli non ultima dos ea esse videretur, ut specie aliud agentis putaretur in id potissimum incubuisse, ut evinceret, in celeberrima illa arce pietatis & doctrinarum apud Gallos , coenobio inquam sancti Dionysii , ossiciosis quibusdam fraudibus praediorum dominium apud ecclesiarum Antistites , & Galliarum Monarchas obtrudere justo sacramento licere creditum fuerit: quorum deinde sublestae fidei testium cardine universam rei Diplomaticae molem vel sucum imprudenter ipse passus, vel ceteris facturus, circvnvolvi contulto voluerit Mabillonius. Absit ut hanc invidiam religioso Disceptatori ego temere

34쪽

L 13 Est Ι. CAPUT I. Iimpingam , dum illam a se procul ipse amoliri studuit, in vestibulo operis sui non obscure Mabillonio quandam vicem talionis quasi jure λederis secialis rependere professus: sicut enim ei licuit de re Diplomatica disputanti, sine ulla Pape-brochii offensione Papebrocnii sententias aliquando repudiare ; haud secus sibi volupe esse Germonius objicit Mabillonio pro arbitratu suo tanquam obsignatis tabellis litem intendere. ΙΙ. At, ne tibi cucurbitas pingam, ego nequidem Attalicis conditionibus vellem hic pro Germonio fidejussor interpellari, ne de ipse Mabilloniani voluminis fulgore quasi perstrictus, colore fucato, ut olim Lupus Aesopius,tanti jurgii caussas crederer adumbrare voluisse: quippe si Mabillonius a Papebrochianis sententiis longe lateque discessit, id non egit quicquam addens ambitiose , neque ut Scriptori doctissimo de in sacra antiquitate nonnisi paucissimis

comparando contumeliam diceret , ejusque lucubrationes quasi lectu indignas ab eruditorum manibus avelleret, quas e contrario ubique omni laude cumulavit: verum de Chartophylacio Sandionysi no, non extra oleas, ut ajunt, sed in proprio opere dc loco tractans, quum sinistris conjecturis de pra

judiciis a Johanne Lamrio, striptore seu verius sa , cinatore audacia sua satis famose deceptus laudatissimus Hagiographus, tanquam falsariorum dc fabularum officinae Chartophylacio aeque ac coen bio

35쪽

6 VINDICIAE DI PLO MATUM.hio quandam infamiae notam inurere visus suisset; quunque ignominia Benedictinae familiae conflata voluntaria oblivione conteri neutiquam posset, ne viri in literaria Republica amplissimi nominis auctoritas invidiosae censurae aliquid ponderis adderet Mabillonius vehementer dubitans, contra celeberrimi Scriptoris jacula pro suis concellitis, in hoc quidem summe laudandus , umbonem opposuit ;& momenta, propter quae coenobium Sandionysianum invaserat, ut magnum virum de magno Viro loquentem decebat, caduca 6c ficulnea esset, atque eximium alias auctorem humani nonnihil passum fuisse monstravit. quod subinde Papebrochius vir candidus de veritatis amantissimus non modo aegre non tulit, sed per epistolas suum ea de re quasi magno beneficio obstrictissimum animum Mabillonio gratulabundus significavit, eique literarios fasces vltro submisit. Utque facinus memorandum, dcimmortalitate dignissimum toti orbi palam constaret,& ad seros nepotes etiam transmitteretur, ipsemet rem vulgavit in Responsionibus ad Sebastianum a sancto Paullo: unde profecto ejus nomini ingens gloriae accessio facta est. Scilicet viris doctrinarum de virtutum laude praestantibus is veri amor inest, ut errores dissipari, non ali Sc augeri cupiant. Et

sane non dispari modo, Si licet exemplis in paroo grandibus uti, olim mecum egit ipsemet Mabillonius; in cujus,

36쪽

Lia DR L CAPUT I. vel potius in Michaelis Germani Dissertatione de Palatiis Regum Francorum, quae prostat inter Diplomaticos libros, quum Ratisponense ceteris addendum in quadam lucubratione typis vulgata Obiter indicassem , summus auctor , quae ejus modestia& humanitas fuit, tantum abest, ut animadversio-mm nostram despexerit, ut cum grati animi signi, ficatione per magni nominis virum Antonium Ma-gliabechium, literis promovendis, Eu literatis juvandis natum, ultro me certiorem essici curarit, a se aequi bonique consultam . . III. Quare si in ipso limine eruditum Scriptorem deficientem deprehendimus, & non leviter quidem, dum ejus caussae patrocinium se suscipere simulat, quam Pape, hius ultro despondit; quamque penitus jugulatam, sine proprii nominis labe ,& eruditorum omnium stomacho nunquam ipse sciens prudens rursus excitari pateretur: hinc tu qua excellis mentis acie judica num raro titubaverit in itinere ; in quo dumis & salebris suis involutum pro modulo nostro exstricare conabimur:

quod ipse non semel in sua Disceptatione deprecatus est, pollicitus veritatem ubi disjata, qua in υο

vitur caligine, retecta fuisset, lubenter se toto pectore amplexurum : quanquam, ut vere dicania quod sentio , vix quicquam oggerat, quod tanto ante non refutaverit Mabillonius: cujus scriptum rei gens censorias Germonii notas pulvere M vento

37쪽

8 VINDICIAE DI PLO MATUM.leviores esse quisque vel invitus fatebitur. Quid porro dictu N auditu molestius usquam occurrit jis, quae studiose congerit capite primo, ubi ait se non facile adduci, ut credat autograplaa superesse instrumenta saeculi sexti, septimi, octavi, atque, ut alibi addit, etiam noni: hoc creditu dissicillimum, hoc a Mabillonio probari debuisset Quum enit antiqua diplomata scripta fuerint in papyro Aegyptiaca, in cortice & in membranis, quae corpora fluxa sunt de caduca, quomodo temporum injuriis resistere potuerint , ut mediis barbaris & ruinis elapsa ad nos usque pervenerint, hoc sibi minime perspectum semel atque iterum Germonius exaggerat . Scilicet legitima diplomatum Mabillonii auctoritas corruet, si ipse unus mente non capiat qui per tineas, blattas, & pulverulentas sordes ad nos usque devenerint. IV. At forte potiori ratione alii mente non capient qui fieri potuerit, ut suprema capita & literariae Reipublicae optimates Antonius Faurus, Carolus Cangius, Antonius Wion Herovallius, Stephanus Baluzius, & Johannes Baptista Cotelerius; quorum acerrimum judicium Mabillonius in subsidium se accersivisse testatur libro tertio capite secundo; quique omnes aliique primae classis togati

viri eas etenerandae antiquitatas reliquias osculati sunt, calculo suo comprobaverunt, Germonii mentem ultro nimis incredulam in rectam sententiam

38쪽

LIBER. I. CApυ Τ I. stentiam trahere nequiverint. Verum non uni m

nasterio Sandionysiano parum aequus & bonus est praecipiti stripto Germonius, sed universis probatissimae fidei veterum chartarum contrectatoribus,

iisdemque tabulariis, ubi antiquissima hujusmodi

autographa hactenus integra adservari didicimus rprae quibus jure nominandum venit sanctae Ap stolicae Sedis Vaticanum Archivum, ubi inter abaa servatur diploma Leonis IV. in cortice scriptum cum bulla plumbea adhuc pendente. Huic merito succedaneum venit monasterium sancti Benigni Divionensis, ubi pontificia diplomata duo in cortice scripta adhuc supersunt 3 quorum unum est Iohannis Papae U. alterum Sergii I. quos inter Pontifices unus Cono medius labente saeculo septimo intercessit. V. Praeterea Gemonius transverse oculo tueri videtur celebre Corb ense Archivum, ubi duo privilegia in papyraceo cortice scripta, unum B nedicti Papae III. alterum Nicolai I. hactenus ex stant: ex quibus autographis primum tomo sexto Spicilegii pag. 397. vulgavit Lucas Dacherius, in antiquis schedis evolvendis exercitatissimus; alterum vero magnus Sirmondus tomo secundo Conciliorum Galliae pag. 2I7. Quam longissime aberrata Socio suo scriptis editis clarissimo, & veterum

membranarum censore nimium quantum perito Petro Francisco Chisnetio , qui in Historiae Abbatiae Trenorciensis probationibus pag. a I9. & 223. B duo

39쪽

IO VINDICIAE DI PLO MATUM.

o Iohannis VIII. diplomata ex autographis in physia desumpsit. Injurium, licet oblique, attamense palam ostendit sincero & accuratissimo Scriptori Leoni Allatio, qui in Animadversionibus ad pseudo

Antiquitates Etruscas num. M. in papyreis voluminibus instructissimae arcis librariae, cui etiam praefuit , Bibliothecae Vaticanae, instrumenta variarum donationum, dc privilegiorum descripta se legisse testatur: Sc haec inter unum anni vulgaris unde- quingentesimi ; aliud Paschalis I. pro ecclesia Ravennate; aliud cujusdam donationis factae eidem ecclesiae anno decimo quincto Heraclii Augusti,

nempe sexcentesimo vicesimo quarto: necnon fragmentum Agnelli Ravennatis Episcopi, qui vivebat anno quingentesimo duodesexagesimo, gratias agentis Iuttiniano juniori Augusto ob collata beneficia in

civitatem Ravennam: quae omnia adhuc in eadem Vaticana Bibliotheca servantur. Impetere inseper videtur Germonius Lucam Holstentum, quem plura ejusmodi instrumenta vidisse testatur idem Allatius.

UI. Neque huic uni se adversum prodit, sed& literarii Senatus proceribus gravissimis, nempe Iacobo Cujacio, qui in Observatiombus suis libro

nono capite vicesimo sexto autographi instrumenti apochae, sive plenariae securitatis in cortice comscriptae anno Justiniani Imperatoris duodequadragesimo , nempe a Christo nato quingentesimo sexagesimo quarto, ex Bibliotheca Regia fiagmentum

40쪽

adducit: Iusto Lipsio, qui capite tertio Dialogi de

recta Pronunciatione et Claudio Salmasio, qui in notis ad Spartianum in Caracalla, ad Lampridium in Elagabalo & Severo, & ad Vopiscum in Probo,

ejusdem sententias & verba recitant: & Barnabae Bristonio, qui in libro sexto de Formulis pag. 6 36. eandem apocham a Gosselino descriptam exprestit. At neque se propitium ostendit clari nominis viro Gabrieli Naudaeo, qui integram tabulam a Fratribus Puteanis diligentistime exscriptam meliori luce donavit. nec denique Petro Lambecio, a probitate& eruditione commendatissimo, qui Ravennatem chartam anno quingentesimo quarto in cortice arboris scriptam ex pluteis Vindobonensibus protulit in Caesareae Bibliothecae tomum octavum pag. 668. quam deinde interpretatus est Mabillonius. VII. Et ne diutius, suavissime DOMINICE, probationibus in re indubia te fatigem, dum Germoni negat primae & secundae Regum Francorum dynastiae a Dagoberto I. ad Ludovicum Pium autographa adhuc integra permanere, non tantum in Galliae suae tabularia , Sc spectatissimae famae Scriptores , quibus omnis natio eruditorum a sit, nullum omnino studium confert; Sociosque suos doctrinae praestantia conspicuos Sirmondum, ChiLfletium, Browerum, Greiserum, Serarium, Hagiographos Bollandianos, & quotquot Veteres chartas

ex ipsis autographis exceptas sine vadimonio publica

B ij luce

SEARCH

MENU NAVIGATION