Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

32 UINDICIAE DI PLO NATUM.

IV. Prosecto sua laus Germonio danda est, Nam vertim fateamur, amat Polymnia verum; vera, sed quae ipse noluisset, aliquando divinavit. Alia quidem diplomatum, alia librorum: alia bibli thecat um , alia Archivorum fortuna. In bibliothecis literaria su pellex adservabatur; in Archivis ut plurimum acta &instrumenta privata, non ad rem literariam 3, sed ad praedia, latifundia, & ditiones pertunentia : unde, ut sunt res hominum comparatae, in his tuendis magis vigilabat eorum custodia, ne illis deperditis, possessionum dominium & jura periclit rentur . Non ergo mirum, si aliquot veterum instrumentorum lipsana in Tabulariis sollicite custodita ad nos devenerunt, licet plura perierint; nam quinctum saeculum non superant, quae in Cimeliarchiis tanquam sacrae vetustatis exuviae, adhuc monstrantur. Si vero in bibliothecarum pluteis antiqui codices latent, quorum auxilio post artis typographicae

inventum tot veterum scriptorum editiones adornatae ; id dandum amplitudini bibliothecarum, , custodum sollicitudini, & voluminum pretio; aliquando etiam sortunae. Et quum ipsa quoque diplomata suum pretium, dc quidem majus, quam libri secum habuerint, praecipue vero saeculis barbaris,& inscitia plenissimis, dum instrumentorum, & diplomatum servandorum caussae rei literariae, uti etiam nunc, longe antistabant; non intelligo quamobrem diligentissime custodiri non debuerint, S cur mirari

62쪽

LIAE R I. CApυT III. 33 mirari subeat, adhuc passim eorundem prototypa exstare. Si volumina in phylira, in cortice, & in tenuissimis membranis a mille de amplius annis descripta hodie supersunt, cur diplomata 6c instrumenta seperesse non poterunt, quum per eadem pericula utraque transierint; Sc cautiorem sene custodiam haec, quam illa sertita sint i quippe Codicum ,

qui exstant veterrimi, incolumitas non uni eorum multiplicitati, sed curae de iis habitae adstribenda est. V. Nec minus quam in ceteris Germonius alucinari mihi videtur, dum cuiusque diplomatis autographum raro geminum, sed fere semper unia

eum fuisse assirmat. e contrario enim raro unicum ,

sere semper geminum fuisse constat ex veteribus instrumentorum sermulis N apographis passim vulgatis. Et primo quidem apud Marculsum in Capitularibus Batur ii tomo altero col. 6I3. num. Iq. de sermula cujusdam pacti sic stribitur: Propterea praesentes epissolas duas uno tenore conscriptas locum

pactionis inter se visi sunt conscripsisse . In concambio de villis col. 62o. num. 263: Duas inter se uno tenore chartas conscripserunt. In libello repudii l. 623. num. 3O. Propterea bas epistolas inter fauno tenore conscriptas fieri a firmare decreverunt . In appendice Marculfiana col. qqT. num. IT- in commutationibus de terris: Praesentes commutationes duo uno tenore conscriptas. Inter sermulas. E Sir-

63쪽

34 VINDICIAE DI PLO MATUM. Sirmondicas col. 678. num. I7. in donatione inter

virum S uxorem: Ruislibet persona qui contra basepistolas uno tenore conscriptas, quas inter nos fieri rogavimus, aliquid agere, erc. In epistola qualiter pupilli recipiantur col. 68 I. num. 24. Convenit nobis, ut duas epistolas uno tenore conscriptas exinde conscribere, vel ad mare deberemus. Eodem modo col. q8q. num. 28. & col. 69q. num. H. Inter sermulas quoque Bignonianas in concamiatura inter duos abbates col. 3o3. num. Iq. Duas epistolas pariculas uns tenore conscriptas. Inter Lindenbrogianas col. 3χq. num. o. in donatione: Duas epistolas adfatimas uno tenore conscriptas inter se fieri, vel firmari rogaverunt. In nova collectione

Baiuriam col. 389. num. 68. in charta commutationis : Sic itaque complacuit atque conisvit inter Illum abbatem eum aduocato suo, seu coenobii Illius, seu inter alios faeculares inter Ilium Iliam , ut similias firmitates, parique tenore con scriptas cambii sui emitterent. In veteri instrumento apud Bignonium in notis ad sermulas Simmondicas col. 976 . Et fleri placuit duas chartous. In praecepto demum Caroli Calvi edito per Balu-1ium in Appendice actorum veterum col. Iqσq. Unde Ur duas commutationes inter se aequo tenore conscriptas legaliter roboratas , tre. Nec selum

gemina, sed Be plura ejusdem tenoris instrumenta conscripta fuisse reperimus . Sic Carolus MagnuS

64쪽

LIBERI. CAPUT III. 33 Ducatus Spoletini donatione facta Ecclesiae Romanae, eam ab Etherio Notario scriptam prius super altare beati Petri, postmodum intus in ejus conis

fessione posuit: deinde apparem ipsius donationis per

eundem Liberium adscribi faciens, intus super corpus beati Petri pinuit ; aliaque ejus donationis exempla secum deportavit, inquit Anastasiius in Hadriano. Alia profert Mabillonius libro primo

capite secundo num. HI. unde huic rei jam pervulgatae diutius non immorabor.

VI. Haud amplius quicquam proficit dum

ex veteribus libris ipsa auctorum suorum manu exaratis nullum haberi clamat; quasi ideo quoque antiqua instrumentorum archetypa haberi non pos. sint. Alia fuit librorum, alia diplomatum edendorum consuetudo. Dum libri emittebantur in lucem , non Cancellariorum , nou testium, sigillorum, monogrammatum, indictionum, annorum, mensium, notis & characteribus ad fidem apud posteros in . judiciis promerendam, ut diplomata &instrumenta, muniebantur. Haec si fieri consuevissent, adhuc indubia librorum autographa monstrari possent; &mter eosdem codices, qui in variis bibliothecis Europae a multis retro saeculis custodiuntur, aliqui autographi indubitati apparerent ; quemadmodum adhuc apparet chirographum nobilissimi de doctis. simi viri Turcii Asterii Aproniani in celeberrimo de auro contra aestimando. Virgilii Codice Mediceo,

E ij quem

65쪽

36 VINDICIAE DI PLO MATUM.quem idem Turcius a Macario V. C. dono acceptum consulari manu distinxit de emendavit anno vulgari nonagesimo quarto supra quadringentesimum, ut in fine Bucolicorum ipsemet Turcius adnotavit. En ergo autographum antiquissimum surcii Aproniani, quia ipse suum nomen, cognomina, dignitates, Mmensem chirographo adposuit. De eo Codice, elegantia dc characteris antiquitate nobilissimo, egregialc scitu digna protulit eruditissimus majorum gentium Criticus Henricus Cardinalis Norisius in Cenotaphiis Pisanis differtatione quarta , capite II. S. I . VII. Addam ego rem auctori praestantissimo non observatam, gravium nempe scriptorum libros olim emendari consuevisse per viros dignitate primcipes, ut non istum ex Virgilio Mediceo, sed etiam ex codice T. Livii olim bibliothecae Chisiletianae , ad apographum antiquius descripto, de per Godefridum endetinum in notis ad leges Salicas pag. II 8. indicato, apparet, ubi liber Gundus sic claudebatur : Victorianus V. C. emendabam Domnis θmmachis. Liber tertius de quartus sic : Nicomacbus Dexter V.C. emendavi. Victorianus V. C. emendabam Domnis θmmacbis. Liber quinctus sic: Nicomachus Dexterum forte Dexter V.C. emendavi ad exemplum parentis mei Clementiani . Victorianus emendabam Domnis θmmachis. Liber sextus sic: N icomactus Flavianus V. C. IIII. Praefect. Urbis emendavi. Victorianus emenda-

66쪽

LI3Ep. I. CAPUT III. 37bam Domnis θmmachis . Denique in fine libri septimi haec legebantur: Emendavi Nicomachias Flamianus ter Pras Urbis apud Henna. Victorianus V. C. emendabam Domnisθmmachis. Eodem pacto Caesaris Commentarios fusius Celsus Constantinus Vir Claribsimus emendavit, quemadmodum in ΜSS. Puteanis post singulos Caesaris libros se deprehendisse testatur Johannes Goduinus in praefatione ad Caesarem in usum Delphini. In bibliotheca etiam Vaticana exstat celebris codex Terentii, quem aevo Caroli Magni quidam Hroigarius scriUt, & Calliopius sebolasticus recensuit, ut post singulas Comoedias apparet. Scbolasticus autem erat dignitas ecclesiastica. Hoc idem in scriptis Alcuini praestitiae Carolum Magnum testatur his verbis idem Alculnus epistola decima quincta

col. III O. Operum editionis Duchesnianae: Gratias agimus venerandae pietati vestrae, quod libellum , secundum vestrae jussionis praeceptum vobis directum, auribus sapientiae vestrae recitari fecistis:=quod notari is sis errata illius,stremia

Assis ad corrigendum. VIII. Si ergo certa cognitio voluminum aut graphorum aliunde quam ex characteribus & notis, quas ipsi auctores adposuerunt aptius colligi nequit, nae operam ludit Germonius, nulla librorum autographa superesse jactans 3 nam horum penuria non ideo contingit, quod omnes veteres libri interciderint

67쪽

38 VINDICIAE DI PLO MATUM.rint, sed potius quia necessitas dc consuetudo non tulit, ut eorundem auctores illas notas adscriberent, quas diplomatibus de instrumentis semper oportuit adscribi. Neque unus est codex Mediceus, qui antiquissimam scripturam auctoris manu confectam repraesentet: nam Mediolani in laudatissimo Septaliano nauseo servatur Index sanctorum Martyrum, quorum corpora Gregorii Magni temporibus Romae

quiescebant, a Johanne quodam, qui suum proprium nomen adscripsit, Lib Theodelinda Langobardorum

Regina in charta Aegyptiaca exaratus. Hoc preti sisIimum ecclesiasticae antiquitatis monumentum in bono lumine collocavit V. C. Ludovicus Antonius Muratorius, qui ob insignia Anecdota ex Ambrosianae bibliothecae penetralibus educta, Sc eruditis disquisitionibus aucta, in ore famae versatur: quemque non sesum amicitiae, quae mihi cum eo est arctissima, sed honoris de existimationis caussa nomino. Haec quidem in Italia: nec dubito quinta, alibi quoque bis similia autographa reperire facile sit ad conterendam opinionem Gemonii, Pyrrhonismum introducere molientis in rem literariarita, atque in historiam veritatis magistram, cujus certa cognitio non aliunde tutius, quam ex antiquiS membranis de instrumentis eruitur.

IX. Jam vero post custodum sibi succedentium in chartis tuendis vigilantiam, contra Germonii argumentationes vindicatam dc digito ostensem

68쪽

LIBER I. CAPUT II L 3ssam, accedendum est ad donationum usum & comsuetudinem , quas ipse antiquitus ita invaluisse non putat, ut sine scripto factae passim non reciperemtur: ad quod demonstrandum leges Ripuariorum adducit, unde rem aliorsum interpretans, ad donationum firmitatem nihil praeter quendam testium numerum olim requisitum sibi fingit. At forte M billonius timide & invito admodum genio in sen tentiam Germonii descendetr ω quidem jure ac merito: quid enim Ripuariis cum Francis, cum Burgundionibus, cum Romanis , Alamannis, Frisionibus, Bajoariis, saxonibus Langobardis , ScWisigothis, quorum omnium placita in ingentis

molis Codicem digessit Frideticus Lindenbrogius; M a quibus Ripuarios legibus suis distinctos fuisse, satis superque exploratum est ex ipsis legibus Ripuariorum Tit. xxxvI. g. I. in Capitularibus Ba- ludii tomo primo col. 3 α quae quidem leges, tanquam decempeda, eorum consuetudinum fines a ceteris valde longinquos, metantur; ut etiam olfecit

Francicae historiae scrutator Se illustrator insignis Hadrianus Ualesius in Notitia Galliarum pag. 78. quem saltem obtutu suo dignari debuisset Germonius antequam ex hujusmodi levissimis caussis Mabillonio turbas & lites concieret, cundem quasi Iacessens ad singulare certamen . Si ergo mos ille, quod postea discutiam, adhibendi testes 5e non Tabelliones in donationibus, aliquando viguit apud Ripuarios in

69쪽

qo VINDICIAE DIPL MATUM.

Germania inferiori ad Rhenum Romani Imperii limitem habitantes, quem illi Ripam antonomastice appellaverunt, ex Godefrido Wendetino in , notis ad leges Salicas pag. II 1. minime tamen ubguit apud ceteras gentes: quas donationum scriptis

factarum morem antiquitus retinuisse ex innumeris

locis evincitur; & jam pridem universum hoc argumentum diffusa 6c recondita, qua pollet eruditione

Mabillonius exhausit in libro primo capite quincto ejusdem ipsius praestantissimi operis, quod sordet

X. Et sane unum Marcessum saeculi septimi scriptorem inspicienti, res e vestigio patebit. in ejus enim Formulis sunt donationes Regales, quas vocat, idest factae in Palatio & coram Rege: &Pagenses coram Comitibus & Centenariis, seu vicorum & opidorum Iudicibus. Alias donationum formulas monasteriis factas in Appendice Marcussiana emisit Baluzius; alias item Iohannes Garnerius in libro Diurno. Sed Germonium ubique falso hariolari inde apparet, quod eae ipsae donationes, quae verbo fiebant, scripto postea sollemni confirmabam

tur : ex quo deinde ad majorem cautionem posterorum, inventae sunt Notitiae privatae, quae rei gestae historiam, ac testes exprimerent: de quibus N titiis saeculo undecimo apud Gallos suos usitatissimis multa, nec cuivis obvia in libro tertio capite quarto,

70쪽

LIBER I. CAPUT III. 6 IMabillonius congessit, quae non repeto, ne aliena compilem scrinia. Ejusmodi porro Notitias non tantum trans Alpes, sed Zc apud nos Italos in usu fuisse mihi suppetit,dum locupletissimum dc antiquissimum ecclesiae Civitatis nostrae Forojuliensis Carnorum Tabularium memoria repeto in quo octo ab hinc annis plures easque vulgatu dignas faeculi undecimi Notitias excussi ; dc quidem non tantum eorum, quibus donatio facta est, ut sunt Mabillonianae, sed etiam donatorum nomine literis consignatas. XI. In hoc autem disterunt Notitiae privatae a publicis 6c authenticis, quod hae corania magistratu, seu judicibus, de episcopis in loco publico constitutis edebantur, quales sunt Notitiae judicati, emindicati, dc aliae id genus formulae, cujusmodi unam N alteram vulgavit Camillus Peregrinus junior in historia Principum Langobard rum pag. 2 3 I. Illae vero a privato Notario condebantur coram testibus subscribi selitis, sed non coram magistratu, aut publico in loco . Notitia vocatur brete memoratorium , seu recordationis in

Tabulario Casauriensi apud Cangium: breve recordationis ad memoriam retinendum apud Pilonum in historia Bellunensi pag. 77. Sc alibi breve memoriale , ut apparebit ad calcem hujus nostri operis, ubi dabimus unum de alterum exemplum Notitiae publicae de privatae, olim a nobis e patriis tabulariis exscriptum. Eo in primis recidit quod occiden-F talium

SEARCH

MENU NAVIGATION