Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

12 VINDICIAE DI PLO MATUM.

ut ea custodire non desinant: Obsecro omnes, qui in boe sancto loco militaturi sunt, immo per virtutem Dei,insapientiam Christi obtesor, ut baec, in quibus congregandis desudavimus, diligenter custodiant, est' ea qualicumque modo deperire non

permittant . Ergo sECRETIs CLAvIBus apud Cent

lenses diplomata condebantur, S: Hartulis aliquot saeculis ab eorum impetratione adhuc ea custodiri obtestatur, non obtestaturus, si id nihili intersuillet. Sed longe ante Hariuisum Carolus Calvus in placito apud Pistas celebrato anno octingentesimo undeseptuagesimo in Capitularibus BaluZianis tomo altero col. 2Iq. jubet, ut episcopi privilegia Romanae sedis, ac Regum praecepta ecclesiis suis confirmata ,

VIGILI SOLERTIA CUSTODIANT , ut exinde auctorabili firmitate tueantiar.

VIII. Longius progrederetur oratio, si ego singula, quae occurrunt hanc in rem argumenta commemorare in animum inducerem. Sed tamen praeterire non possum quin extra Gallias etiam raptim excurram inspecturus quam oculata vigilantia veteres chartae in ecclesiasticis Hispaniarum Archivis mille & amplius ab hinc annis ad testimonia inde petenda sartae tectae custodirentur. Hoc non finctiones Pontificum, non Conciliorum canones, non piorum Regum edicta, nec sancti & religiosi scriptores: sed homo tyrannus Germonium edoceat, Eruigius nempe Rex Wisigothorum, qui in Codice Fride-

52쪽

Friderici Lindelabrogii pag. 238. in lege sancita Toleti anno primo sui Regni, seu ex Roderico Toletano de rebus Hispanicis libro tertio capite decimo tertio, aera Hispanica vicesima tertia supra septingentesiimam, quae incidit in annum vulgarem octogesimum quinctum supra sexcentesimum, loquens

de Iudaeis Catholicam fidem profitentibus, jubet, ut

SOLLICITA DILIGENTIA unusquisque sacerdos eas ipsas

professiones in Ambivis suae ecclesiae RECONDAT, qualiter pro eorum perfidorum tesimonio sudiosius

conservata permant. Sane veteres membranas in his iisdem Archivis post longam Sc variam annorum sertunam adhuc exstantes saeculo proxime elapse semel atque iterum evolvit literarum & Societatis Iesu singulare ornamcntum Andreas Schottus, ut testatur in Observationibus sivis, potissimum vero in Nodis Ciceronianis libro secundo capite undecimo. Quamplurima etiam documenta ex iisdem Archivis pro historia illustranda in apertum eduxe

runt GarZias Loalsa, Antonius Iepelius, Christo. phorus Sandovalius, de nuper Cardinalis Iosephus

Aguirrius,cui Concilia Hispanica aeternum debebunt. IX. At si non in penitissimis ecclesiarum la rariis tanquam sacra quaedam anathemata, ubinam gentium servata sunt tot epistolarum , donationum , 5e privilegiorum millia, quorum sincerissima apO- grapha superiori & nostra aetate maximo rei lite rariae emolumento ab oblivione & interitu vindia

carunt Diuitirso by Gorale

53쪽

24 VINDICIAE DI PLO MATUM carunt probatissimi auctores, quorum agmen ducit magnus Annalium conditori praecipue vero Henricus Canisius, Sebastianus Tetanagellus, Aubertus Miraeus, Christophorus GeWoldus, uterque Duchesnius Eu Sammarthani, Sirmondus , Serarius ἀRocchus Pirrus, Ughellus, Margarinus: & ex heterodoris Melchior Goldastus, Marquardus Freherus, Henricus Spelmannus, Rogerus Dodsπorthius, &Gullielmus Dugdalius: tempore autem nobis prΟ-ximo Socii Bollandiant, Lucas Dacherius, Petrus det Marca, Carolus Cointius, Johannes Mabillonius, Edmundus Martene, Stephanus BaluZius. X. Quantum vero laudandi sint horum conatus in veteribus monumentis publica luce donandis , siquis ignoraret, satis estet ob oculos ponere

Alexandri VII. judicium, summo Pontifice dignum, qui visis quinque prioribus tomis Spicilegii Dacheriani, multum illud opus laudavit, dixitque sibi prae omnibus placere virorum illustrium epistolas , Ur ea quae pertinent ad bistoriam, ad antiquam Ecelisiae disciplinam : nam haec, inquit, singularia sunt, em bistoria epistolaris omnium certissimas. Tum subdidit utiliorem praestare operam reipublicae literariae qui eruendis e situ bibliotbecarum veterum lucubrationibus incumbunt, quam

qui novos ludunt libros, libri enim novi, si quid boni eontinent, ab antiquis mutuari solent. Haec in epistola praefixa tomo sexto Dicilegii scripsit ad

54쪽

Lia ER I. CAPUT II. a eundem Dacherium Iohannes Bona, quem postea ad amplissimam Ecclesiae dignitatem eximia pietatis Scdoctrinae merita evexerunt.

XI. Quae hactenus diximus de Archivis ,

quorum nomen vix levissime attigit Balthallar Bonifacius in peculiari opusculo, quod de iis evulgavit, manifeste probant in caducum parietem inclinare Germonium, dum saeculis Merovingicis & Ca-

resinis nullum veterum Chartarum pretium, nullam custodiam, nulla earum reconditoria fuisse comminiscitur. Atque haec eadem fortasse ecclesiarur episcopalium Archiva, Romanam Ecclesiam ceterarum magistram, exemplo respiciebant: quam sea tabularia habuisse, atque in ea peculiare ossicium Mdignitatem Scriniariorum, qui Archivo praeerant,

quique Chartophylaces CPoli appellabantur, diu

viguisse, a nemine, qui sacram antiquitatem primoribus labris attigerit, puto ignorari. Eodem exemplo monasteriis sua Tabularia suisse nemo praeter unum Germonium in dubium facile revocaverit; quum publica Arabiva monasterii memorentur a Iona in libro secundo capite octavo vitae sancti Johannis abbatis monasterii Reomaensis, quam edidit Petrus Roverius in historia ejusdem monasterii: itemque ab Anonymo, seu potius ut ex acrostico eruitur) a Gisiemaro in vita sancti Droctovei abbatis Saeculo primo pag. a s a. inter Acta Sanctorum per Mabillonium adornata, qui non homines tantum, sed D supe-

55쪽

26 UINDICIAE DI PLO MATUM.superos etiam operosis lucubrationibus nobilissime demeruit. Eadem confirmantur testimonio auctoris cognomento Magistri, qui in capite decimo septimo Regulae, saeculo septimo in Galliis ab eodciri conscriptae , uti observat Mabillonius in Annalibus ordinis sui libro duodevicesimo num. 8 . , recem

sens varia rerum monasticarum reconditoria, m morat arcam cum Hversis cossicibus, membranιs ,

ebanis monasterii. Sic etiam Odo Ganna liensis abbas in Saeculo quarto Benedictino, parte secunda pag. I 69. in hiitoria translationis sancti Mauri, anno undeseptuagesimo supra octingentesimum conscripta, de PERIBOLIs.scrantis chartarum monasterii fancti Albini Andegavensis mentionem facit: ubi vocem PERIAOLUM , Archivum seu tabularium exponit Iohannes Bollandus tomo primo Januarii pag. IO q. quae vox septum , vallum , aut Xystum significat, quia nempe contra hominum M temporum injurias muniebantur coenobiorum Archiva. XII. Sed ad evincendum quanta custodia in monasteriis diplomata ἐκ instrumenta donationum adservarentur, maximum robur adferri potest ex consuetudine quotannis ea legendi in Capitulo, dum eorum cura ad id speciatim deputato committebatur , qui omnia debito in ordine disposita tutissimo loco inclusa servaret, quemadmodum vir pius Meruditus Edmundus Martene , qui monasticos ocecclesiasticos ritus egregie illustravit, ex veteri cha

taDiuiti od by Cooste

56쪽

LI aER I. CAPUT II. 2 7ta Hugonis abbatis sancti Germani a Pratis animadvertit in libro primo capite quincto num. 3 I. de Antiquis monachorum ritibus. Ejusdem, si non majoris momenti est quod narrat Rodulphus Tortarius in Saeculo quarto Benedictino parte secunda pag. 'O9. nimirum apud Floriacenses privilegia te in1trumenta in TuasticuLA adservata fuisse, sicut etiam apud Croylandenses in chartaria, ARCU LAPIDEo per totum contecta , ut testatur Ingulphus in historia Croylandensi

ad annum MXCI. inter rerum Anglicarum scriptores veteres tomo primo edito Oxonii anno MDCLx Iv.

XIII. Ad Tabularii vero Sandionysiani antiquitatem tuendam omnium proximum dc validis. simum momentum suppeditat Imperatoris Ludovici Pii Praeceptum de restitutione ordinis monastici in coenobio sancti Dionysii, a clarissimo Baluzio tomo primo Capitularium col. 6 7 8. vulgatum, atque anno tricesimo secundo supra octingentesimur ibidem conscriptum, ubi monachorum sponsionis exemplar in Arebito ipsius monasterii ob memoriam Ur flabilitatem, reponendum edicit. En unde constat tantam fuisse custodum etigilantiam ;ob memoriam nempe te stabilitatem instrumentorum posteris transmittendam. Hinc, ut ad manum quaeque facilius haberentur, redacta fuerunt in . Codices , quos Tomos ebanarum vocat Greg rius Turonensis libro decimo capite undevicesimo

57쪽

18 VINDICIAE DI PLO MATUM.

Romanae Ecclesiae praestitit Cencius Cameratius: de Farsensibus Gregorius, & Johannes monachi, ex Mabillonio in Muset Italici tomo primo: Petrus Diaconus de Casinensibus: Huiussus de Centute sibus: Iohannes Berardus de Casauriensibus: & de Aquilejeesibus nostris odoricus Susannius, trium Patriarcharum Aquit ensium Cancellarius, Ludovici a Turre, Marquardi de Randeli, & Philippi

Cardinalis de Alenconio ex regia stirpe Francorum. XIV. Ac ne plura, quae sunt pene innumerabilia , consecter, inter veteres Formulas ab eodem Balutio, nonnisi bene de antiquitate meritis accem sendo, Iuci vitaeque datas, una exhibetur tomo se cundo Capitularium pag. 3TI . quae undequaquς Cermonii jugulum petit. quippe ea est sermula testamenti, quod in Archimis ba ilicae fancti Ili. conservandum decernitur: ex quo apparet omnes Scquascunque basilicas annexa habuisse Tabularia, ubi instrumenta recondebantur, quum in eadem sermula generatim testamenta recondi praecipiantur in Archivis basilicarum: quod nomen ecclesiis monasteriorum, & monasteriis ipsis datum; iisque potissimum, non cathedralibus, ostendit Valesius in Diste-ptatione contra Launo m, & Mabillonius in tomo priori Annalium ordinis sui. Hinc auctor ejusdem testamenti relinquit abbati monasterio frumenta chartarum in libros. Cur vero Scilicet, ut monastici Archivi penetralibus commendata, non interirent.

58쪽

CAPUT II L

Genuina vetustissima autograpba in pann

Aegyptiaca, in cortice in in membranis adbue feriata. Alia diplomatum , alia librorum edem dorum consuetudo. Plura ejusdem tenoris a turvba instrumenta Mim conscripta. Codices emendati a viris dignitate elarissimis. Donationes scripto confirmatae etiam apud Ripuarios. Notitiae faeculo undecimo usitatae. Donationes monasteriis factae. Eque ac in ceteris ingenio

te iudicio, quod sibi adsciscit abuti mihi videtur Germonius, ubi diplomatum , quae pro speciminibus a Mabillonio adducuntur inde fidem elevare studet, quod Vetera instrumenta in pararo Aegyptiaca , in cortice in membranis conscribi solita, temporis edacitatem ita, effugisse non putet, ut in nostras manus inciderint. Dispeream, nisi his lectis continuo quis posito etiam pignore assirmet, Disceptatorem hunc nostrum ad jugulandam sibi adversantium opinionem , pertinaci αυτοι αὶ ipsis archetypis lustrasso quotquot Merovingi

59쪽

& Carolina diplomata Mabillonius caelo Si typis descripta nobis exhibuit. Verumenimvero quis credat, ne unum quidem perstinctorie ad suam in felicem caussam pro virili roborandam ab eodem inspectum ' Quippe illi in re antiquaria non adhuc seni, suas divinationes mente volventi id assequi visum est, quod mente & oculis iisque perspicacis, simis assequuti non simi viri omnibus ingenii, &doctrinae praesidiis instructi, qui inter veteres membranas & codices manu exaratos consenuerunt: quique omnium eruditorum suffragiis in iis discernendis & dijudicandis principem sibi locum vindicarunt, ut Mabillonius, Cangius, Cotelerius, Herovallius

IΙ. Quamobrem mirari vehementer prosecto aequum est, hominem prima criticorum subsellia captantem id sibi negotii solum dari credidisse, ut rebus a se nunquam visis, nedum accurato examine contrectatis, diem diceret, illasque proscriptione multaret: & ipse unus, veluti somnians, oculatis simos viros in luce meridiana caecutiisse palam clamaret. Si Germonio Sandionysiana Tabularia adire libuisset, quemadmodum libuit ceteris praestantis. simis viris, qui procul a stulta credulitate de illis sententiam tulerunt; continuo vidisset sibi disceptandi & tricandi laborem Omnem ademptum .

Vidisset Dagoberti I. diploma in papyro Aegyp

60쪽

Lia ER I. CAPUT ILI. 3 iliaca ad nos usque per saeculorum injurias, licet partim lacerum, tamen transinissum. Vidisset Chlo vel junioris diplomata in cortice, seu papyro Niliaca magna ex parte adhuc mutila. Vidisset ea omnia, quae ipse non reperiri lectoribus suis manibus dc pedibus persuadere conatur. III. Fellivus vero est Germonius, qui ubi se in tricas injecit, pulverem in hominum oculos spargere ambabus manibus nititur, ut deinde captioso sermone ludificatos in suam sententiam declinare compellat. Hac techna in Mabillonium impetum facit dum aliam diplomatum, aliam librorum fortunam exstitisse contendit: quum enim, inquit,

multa horum exemplaria baberentur, nec Omnia

simul perire possent, facilefuit, uno pereunte, aliud exscribere de nomo, in deperditi locum subsi tuere: quare si codices antiquissimi adhuc bibli

thecarum serulos gravant, id eorum multitudini tribuendum, quae fecit, ut pluribus aevo absumptis, unus aut alter eruditorum hominum diligentia, tanquam exigua tabula, naisagium evaderet. Adde,

si1bdit Germonius, quod nemo jactat babere δε

libros veteres ipsorum auctorum manu exaratoI.

Iam illud in diplomatibus 8e instrumentis e ginon potest et quorum autographum plerumue uni cum erat, si eidem credimus, nec semel excisa reparari poterant, uisi adulterinis in eorum locum suppositis. IU.

SEARCH

MENU NAVIGATION