Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

se Magister Vester unus est: Christus.

Νchola Jesu Christi, in quam te, christiane lector, erudiendum in justilia, ut persectus fas homo Dei,

ad omne opus bonum instructus, venerabilis vir Dei, Joannes a Jesu - Maria, Carmel. discat. , hisce Sequentibus paginis saeculo jam praeterlapso introduXit, et nos de novo nunc introducimus, haec schola, inquam, sicut et regnum Rus, non est de hoc mundo. Atque ita pauci illi mites et humiles corde discipuli Rus n0n sunt habitatores hujus mundi: sed Va- eant sapientiae, quae de coelo est, suspirantes ab exilio, et in pacem a militia, quae est vita hominis

super terram.

Esuriunt et sitiunt justiliam, quam cupidissime discunt in schola mitissimi magistri sui; Qui factus est eis justitia, et sanctificatio et plena consolationis redemptio de captivitate durissima vitiorum et passionum, quarum Servitutem serviunt reges terrae alligati in compedibus, et nobiles ejus in manicis serreis. EX hac ergo servitute liberantur in schola Redemptoris sui, et per studium virtutum coelestium acquirunt libertatem filiorum Dei, Qui elegit eos ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculaticoram EO. EXuunt Veterem hominem cum actibus Suis, et in

262쪽

duunt novum lacti nova creatura per Spiritum rectum, qui innovatur in visceribus eorum. EX quo sit, ut relarinentur anima et corpore, et configurentur animae et corpori Salvaloris sui, Qui venit mutare prava in directa, et aspera in vias planas, ut purgatis oculis cordis videant salutare Dei. Haec sunt mirabilia, quae operatur Magister aeternae vitae in schola Sua, hoc est, in congregatione

Justorum.

Hujus tractatum distinxit vir Dei, Johannes a Jesu- Maria, in septem partes: Harum prima est de persectionibus scholae Jesu Christi. Secunda de proprietatibus discipulorum Jesu Christi. Tertia de mortificatione passionum, quae discitur in schola Jesu Christi. Quarta de exstirpatione vitiorum, quae sit inlschola Jesu Christi. 0uinta de exercitio virtutum, quae discuntur in schola Jesu Christi. SeXta de usu donorum et gustu fructuum Spiritus .ancti, et beatitudinibus, et gratiis gratis datis, quae

Sunt in schola Jesu Christi. Septima de reformatione sensuum ei potentiarum animae, quae acquiritur in schola Jesu Christi. Haec meditare, lector, et reconde disciplinam Filii Dei in penetralibus cordis tui; et certissime in optimam mihi interpretaberis partem, recudi, quod curaverim p0st primum: se De Prudentia Justorum, ' et liOcce praeclarum opus Joannis a desu- Maria, ordi-

263쪽

nis Carmeli larum Discalceatorum, cori egationis St. Eliae, olim Praepositi generalis, cujus laudem recensere supersedeo hoc s0lo testimonio, quod eum interet venerabilem Cardinalem Roberium Bellarminum intima animorum eXstiterit conjunctio. Ut in priori jam t0mulo harum meditationum et in hoc secundo qu0tidianas adjunximus precationes in usum Clericorum et Saecularium, eX sacra polissimum eXcerplas Scriptura; quia, ut ait St. CSprianus: se Amica et familiaris estorali 0, Deum de Suo rogare.

264쪽

Ante orationem. In Nomine ' Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Aperi, Dominet os meum, ad benedicendum Nomen Sanctum Tuum; munda quoque cor meum ab omnibus Vanis, perversis et alienis cogitationibus; intelleclum illumina, asseclum inflamma, ut digne, attente ac de Vole has preces recitare valeam, et exaudiri merear ante conspectum divinae majestalis Tuael Per Christum, Dominum nOStrum. Amen.

Dominet in unione illius divinae in lentionis, qua Ipse in terris laudes Deo persolvisti: has Tibi preces pers0lV0. POMt oontionem. Sacrosanctae et individuae Trinitati, crucifixi Domini nostri, Jesu Christi, humanitati, beatissimae et gl0ri0sissimae semperque Virginis Mariae foecundae integritati, et omnium Sanctorum universitati: sit sempiterna laus, hon0r, virtus et gloria ab omni

creatura, nobisque remissio omnium peccat0rum per infinita saecula saeculorum. Amen.

Beata viscera Mariae Virginis, quae portaVerunt aeterni Patris Filium: Et beata ubera, quae lactaverunt Christum, Domi

num. Amen.

Preeen in intutione. E ergefactus dic:

In Nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Surge, qui d0rmis, et exsurge u mortuis, et illu-

265쪽

minabit te Christus. Hora est, jam nos de somno surgere. Nunc enim pr0pior est n0Sira salus, quam cum credidimus, NOX praecessit, dies autem appropinquavit, abjiciamus ergo opera tenebrarum, et in duamur arma lucis: sicut in die h0neste ambulemus.

Consurge; lauda in nocte, in principio vigiliarum

est unde sicut aquam cor tuum ante conspectum DO-mini: leva ad Eum m3nuS tua S. Vestes induturus, teipsum eaehortare sequentibus:

Induite Vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam. Renovamini autem spiritu mentis Vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et functitate veritatis. Ps. 3. Domine, quid multiplicati sunt etc. Ps. 62. Deus, Deus meus, ad Te de luce vigilo etc. Ps. 66. Deus misereatur nostri et c. aetuη nactentionis, Inucllu et grntituliniη. Domine, Deus meus es Tu, exaltabo Te, et confitebor Nomini Tuo: quoniam secisti mirabilia, cogitationes fideles. Amen. Domine, Domine, Bex omnipotens, in ditione Tua cuncta sunt posita, et non est, qui possit Tuae resistere Voluntati. Tu secisti coelum et terram, et quidquid coeli ambitu continetur. Dominus omnium es, nec est, qui resistat majestati Tuae, cuncta nosti, et scis. Magna et mirabilia sunt opera Tua, Domine, Deus omnipotens; justae et verae sunt viae Tuae, Rex saecul0-

266쪽

rum. 0uis non limebit Te, Domine, et magnificabit Nomen Tuum 3 quia solus pius es. Quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu Tu0, quoniam judicia Tua manifeSta Sunt. Dignus es, Domine, Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem, quia Tu creasti omnia, et

pr0pter Voluntatem Tuam erunt, et creata Sunt. Sanctus, Sanctus, Sanctu S Dominus, Deus eXercituum,

plena est omnis terra gloria Ejus. Gloria Patri etc. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, h0nor, et Virtus, et sortitudo Deo nostro in

saecula SaeculorUm. Amen.

Gratia et pax a Deo Patre, et Domino nostro, desu Christo, Qui dedit Semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam Secundum voluntatem Dei et Patris nostri, Cui est gl0ria

in saecula saeculorum. Amen. Petitio clivini IuminIη et clirectio Intentioniη.

Deus Ρatrum meorum, et Domine miseric0rdiae, Qui secisti omnia verbo Tuo, et sapientia Tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae, quae a Te sacta est, ut disponat orbem terrarum in aequitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet: da mihi sedium Tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris Tuis; quoniam servus TuuS Sum ego, et filius ancillae Tuae: homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. Tu elegisti me pastorem populo Tuo, et judicem filiorum Tuorum et siliarum. Et Tecum sapientia, quae novit opera Tua, quae et adsuit tunc, cum Orbem

267쪽

lerrarum saceres, et sciebat, quid esset placitum oculis Tuis, et quid directum in praeceptis Tuis. Mitte

illam de coelis sanctis Tuis, et a sede magnitudinis Tuae, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam, quid acceptum sit apud Te. Scit enim illa omnia, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in Sua potentia. Et erunt accepta opera mea, et disponam fratres meos juSte.

Quis enim hominum poterit scire consilium Dei' aut quis p0lerit c0gitare, quid velit Deus 2 cogitationes

enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae. Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitalio deprimit sensum multa cogitantem. Et dissicile aestimamus, quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore, quae autem in c0elis sunt, quis investigabit 2 Sensum autem Tuum quis sciet, nisi Tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum Tuum de altissimis: et sic correctae

Sint semitae eorum, qui sunt in terris, et quae Tibi placent, didicerint homines. Nam per Sapientiam Sanati sunt, quicunque placuerunt Tibi a principio. Sive ergo manducem, sive bibam, sive aliud, quid faciam in verbo aut opere, omnia in gloriam Dei laciam, et in Nomine Domini nostri, Jesu Christi, gratias agens Patri per Ipsum.

Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectumnnova in visceribus meis. Ne projicias me a sacie Tua, et Spiritum sanctum Tuum ne auseraS a me.

268쪽

Gressus meos dirige secundum eloquium Tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiae ad eXcusandas eXcus aliones in peccatis. Confirma me, D0mine, Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut hoc N. N, quod credens per Te posse fieri cogitavi, perficiam. Nam etsi in praesenti lempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec Vivus, nec de

functus effugiam. Domine Pater, et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu adversariorum meorum. EXtollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. Aufer a me Ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae, ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunilae ne tradas me.

EXsurgat Deus, et dissipentur inimici Rus: et sugiant, qui oderunt Eum, a lacte Ejus.

Are, Maria, gratia plena, Dominus tecum. In te omnis spes vitae et Virtutis. Tota pulchra es, amica mea, sua Vis et decora, sicut Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia gentis nostrae. Benedicta tu in mulieribus. Benedixit te Dominus in virtute Sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. Benedicta es tu filia prae omnibus mulieribus super terram: quia te direxit in Vulnera

269쪽

capilis principis inimicorum nostrorum; quia nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum. Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente, quae audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel. Quia secisti viriliter, stans juxta crucem, et confortalum est cor tuum, ideo manus Domini consor tavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. Benedictus fructus rentris tui. Mater pulchrae dilectionis, et agnitionis, et sanciae spei: quasi vitis fructificans suavitatem odoris, et flores tui, fructus honoris et honestatis. Invoca Dominum, et loquere Regi pro n0bis, et libera nos de morte.

Domine, Tu dixisti: Ecce Ego mittam Angelum

Meum, qui praecedat te, et custodiat in Via, et introducat in l0cum, quem paravi: observa eum, et audi Vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet, cum peccaveris, et est Nomen Meum in illo. Quodsi audieris vocem ejus, et seceris omnia, quae loqu0r, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te, praecedetque te Angelus Melas.

Domine, miserere nostri: Te enim eXSpectaVimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in

tempore tribulationis. Α voce Angeli sugerunt populi, et ab exultatione Tua dispersae sunt gentes. Ps. 135. Confitebor Tibi, Domine, in toto c0rde

meo, qu0niam audist verba oris mei. In c0nspectu

Angelorum psallam Tibi etc.

270쪽

Beatus homo, qui invenerit sapientiam, et qui a fluit prudentia. Melior est aequisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi, et purissimi fructus ejus. Ρretiosior est cunctis opibus: et omnia, quae desiderantur, huic non valent comparari. Longitudo dierum indeXlera erus; et in sinistra ejus divitiae et gloria. Viae ejus Viae pulchrae, et omnes semilae illius pacificae. Lignum Vitae est his, qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam beatus. Ps. 1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impio

Laudemus Viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua: homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis Omnes isti in generationibus gentis suae gl0riam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt; cum semine eorum perm3nent bonu.

Ps. 127. Beati omnes, qui timent Dominum etc.

Obsecro ergo Vos fratres N. N. per Dominum nostrum, Jesum Christum, et per charitalem sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris prome ad Deum. Orate Deum omnium, Qui magna fecit in omni terra, Qui auxit dies nostros a Ventre matris nostrae, et secit nobiscum secundum misericor-

SEARCH

MENU NAVIGATION