Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Meditationes et Adspirationes

,,Leget omnibus diebus Vitae Suae, ut discat, custodire Verba, quae in Iege praecepta sunt.' Deuter. XVII.

Utinam, Dominet loquaris mecum, et aperias labia Tua mihi, et sapientiam Tuam audiet auris mea, et intelligam sermonem Tuumi Inclina cor meum ad cognoscendam legem Tuam; non abscondas a me sermonem Tuum lInclina aurem Tuam ad suscipienda eloquia Tua, ut faciam, qu0d est placitum coram Te, et discameX ore Tuo legem, et scribam illam in tabulis cordis mei, et custodiam illam, ut pupillam oculi mella In ονntio note Leetaooem AP ν tranIem. Domine, Jesu Christet aperi aures et oculos cordis mei ad audiendum et intelligendum sermonem Tuum, faciendamque voluntatem Tuumi Dominet quoniam ineola ego sum in terra, non abscondas a me mandata II. 5

322쪽

Tual Bevela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege Tual Incerta et occulta cordis mei, et sapientiae Tuae manifesta mihi; in Te enim spes mea, Deus, ut Tu mentem atque intellectum meum illuminest Amen. A fin e Pntio tante mea int onem. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Ecce ego e0ram Te, Domine, Voca Sit enim me. Loquere, D0mine, quia audit servus Tuus, si lamen Tu Ipse dederis mihi cordis aures, ut audiam Te. Revela quoque oculos meos, ut considerem mirabilia Tua. C0ncupivit enim anima mea desiderare justificaliones

Tua S. Non abscondas a me mandata Tua. Noverim Te, Domine, noverim me. O scrutator cordium et renum, Deus, argue me in b0nitate Tua, et statue meipsum contra faciem meam, ut et miseriam meam

Videam, et quae mihi agenda praecipis, Valeam, et ad

ea, quae Viderim, conValescam - per D 0minum etc.

OPntio Poni mea tritionem. Auditu auris audivi Te, Domine, nunc quoqUe oculus Tuus videt me; idcirco ipse me reprehendo, et ag0 poenitentiam. Ecce occulta sapientiae Tuae et BbγSSum miseriae meae manifestasti milii, et quid sa-ciam, ostendisti. Persice ergo opus bonum, qu0d coepisti in me, et lac, ut in praeceptis Tuis ambulem,

ne cum cognoverim Voluntatem Tuam non saeiam,

et servus inutilis factus, vapulem multis. DiXi, nunc

323쪽

coepi, haec mutatio dexterae Excelsi. Sed heul velle tantum adjacet mihi; perficere autem bonum non invenio, nisi, quod eniXe precor, gratia Tua diffundat charitatem Spiritus sancti in cor meum pro bona v0luntate Tua, et Qui operatus es velle in me, opereris et perficere - per Dominum etc.

D0minet ad quem ibimus 3 Verba vitae aeternae habest Sermo Tuus veritas est. In memoria Sermonum Tuorum delectabor, et praecepta Tua recondam mihi; non recedent ab oculis meis; vita enim sunt invenientibus ea. Permaneat in me verbum Veritatis, quod audivi, ut opere illud compleam et fructificem in omni Opere bono, digne ambulans coram Te, Deu meus, Cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

324쪽

Cravist . De dignitate Scholae Iesu Christi. Schola, Jesu Christe, Fili Dei altissimi, et Magister dulcissime filiorum Adae, infinita Veneratione dignaeSi, quemadmodum senserunt mansueti, et humiles

corde discipuli Tui. Ex quo enim audita est in monte sancto Vox Pa tris aeterni dicentis: sessio est Filius Meus dilectus, in Quo Mihi bene complacui, Ipsum auditet V omnes scholae philosophorum definientium, dividentium et sine fine disputantium, loco suo eXciderunt; et nulla

Aegγpliorum, Vel Graec0rum academia castis cordibus amicorum Tuorum laude digna visa est. Quomodo enim laude dignae viderentur scholae, ubi Verbum caro factum non est auditum, compara tione Scholae Tuae, cujus auctoritas e coelo Venit, et cujus prima elementa Sunt: Verbum caro lactum est 3Profecto, mansuetissime Praeceptor hominum, VOX

aeterni Patris Tui c0nfregit cedros Libani, et salsis aut vanis mundi doctrinis cum Babrionis lurre cadentibus, apparuit sublimissima veritas Scholae Tuae, quae lapidea corda mollivit. Quapropter mirabile est, quod revelata jam gloria doctrinae Tuae, innumerabiles filii Adae, qui erraverunt ab ulero Evae, matris suae, pro nihilo ducant

325쪽

Praeceptorem vitae, et libentius audiant Demosthenem, aut Platonem, quam Dei Filium tota die e cathedra crucis eXpandentem manus Suas ad p0pulum n0n cre dentem et contradicentem Sibi 'Nesci0, Domine, quomodo eXcoecatum sit cor mul-t0rum etiam Ecclesiasticorum, qui sapientiores sibi videntur, si discant, et Vane pronuntient sententias

Η0meri, aut App0llonii, quam verba ignita desu Christi Τ0uid est hoc, Magister suavissime 80uomodo obscuratum est aurum, mula lus est auri

color optimus 'Quomodo viri Ecclesiastici, lapides scilicet sanctuarii Tui, dispersi sunt in capite omnium platearum 2 Mihi certe non placet opinio haec.

In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu eorum non sit gloria mea.

Mirab0r potius, Domine, et amabo dignitatem et candidissimam lucem Scholae Tuae, et c0nlemnam sapientiam omnium Chaldaeorum, ne sorte Seducar apparenti aestimatione hominum, quibus n0n placet castissima eruditio Tua. Confitebor Tibi, Domine, in Ecclesia magna, in P0pulo gravi verorum sapientium laudabo Te. Displiceat mihi, precor, multitudo scholarum, ubi non discitur Dei virtus et sapientia; et adhaereat Visceribus meis, mitissime Fili Dei, honestissima Schola Tua, ubi sitis sciendi sedatur dulcissimo p0 tu aquarum Hesebon, quae fluunt cum silentio.

326쪽

De suaritate Scholae Iesu Christi. Unguentum essu sum est, pacifice BeX Jerusalem, sermo Tuus, quo casta corda delectantur usque ad liquefactionem spiritus sui. Quod usque adeo verum est, ut non solum, quando praedicasti turbis, omnes traherentur voluptate audiendi Te legislatorem, et suavissimum Ρraeceptorem Suum, sed etiam quando pependisti inter latrones regnaturus a ligno, coeli, et terra Ino Verentur, et montes Sae culi sicut cera fluerent a delectationibus eloquii Tui. Vere nunquam sic locutus est homo, sicut Rex

dulcissimae Sion, cujus labia sunt quasi vitta coccinea: mel quippe, et lac, o Unigenite Fili Dei, sub

lingua TUR. Non potest comparari, Domine, loquacitas, et assectata eloquentia Atheniensium, et Romanorum cum puritate Vivi sermonis, quo utitur fidelissima Tibi Schola

Periit memoria Graecorum, et Latinorum cum SO- .nitu: Verbum autem castissimum Scholae Tuae et torrens Voluptatis ejus non peribit in aeternum. ODomine, qu0t pect0ra ferrea domuisti suavitate Magisterii Tuit Bene novit hoc Paulus, qui et Saulus, quando credidit Tibi prostratus incredibili mansuetudine Tua. Credo certe verba illa Tua: Saule, Saule, quid Me

persequeris 3 penetrasse momento uno Viscera perSe cutoris, prae magnitudine deliciarum manantium ex fonte vivo charitatis Tuae.

327쪽

Quid dicam hic, Domine, de Augustino fidelissimo

SerVO Tuo, quem percussit, ut sonaret VOX descendens a Schola Tua, quam audivit in horto, quando subdidit cervicem jugo Tuo, et copiosissime flevit victus ine sabili dulcedine veritatis Tuae 2 Nolunt, o mitissime Praeceptor, filii hominum persuadere sibi veritatem hanc, et Scholam Tuam insua-Vem appellantes, quaerunt sibi magistros prurientes auribus, et cupidissime discunt varias gentilium disciplinIS. Et quod peius est, viri graves, qui alios eXemplo

Suo movere deberent, magnam Vitae partem conSumunt in legendis auctoribus, qui scripserunt de Archi tectura, Astrologia, vel Agricultura. Confitentur se nosse Deum, lactis autem ViX consilentur Tibi. certe si gustarent, et Viderent, quam sit inaestimabilis suavitas Scholae Tuae, projicerent idola de medio cordium suorum, et majorem Vitae partem consecrarent studio secretae eruditionis Tuae. Verumtamen homines isti, qui nolunt aestimare labentem de coelo instructionem Tuam, non sugent mel de petra, oleumque de saXO durissimo. Justus enim es, Domine, et rectum judicium Tuum: ut, qui fide Tua monentur, ut quaerant delectari in Te, et proterVe repugnant, nunquam invenient thesaurum laetitiae incomparabilis, qua dilatantur corda discipulorum Tuorum, qui requiescunt ab aestu mundi sub salutari valde umbra Tua.

328쪽

Vivus, et ei sicuX Vitae est, Domine, Sermo Tuus, qui penetrat corda, et perlingit usque ad divisionem

unimae, et Spiritus, compagum quoque, B c medullarum. Habuerunt inventores variarum Sectarum discipulos et imitatores suos, quos impleverunt inanibus verbis: Sed non correXerunt Vitam eorum nigredine Vitiorum, quasi carb0nibus desolatoriis inquinatam. Schola vero Tua, Domine, sicut et lex Tua est immaculata, convertens animas a nigredine in candorem, et a tenebris in sormosissimam lucem gratiae Tuae Expurgat mirabiliter vetus fermentum Adae, et efficit novam conspersionem nascentis justitiae, quae est fructus plus quam suavissimus pretiosi valde sanguinis Tui. O mansuetissime Praeceptor, et amator h0minum, qu0ties viri leprosi ingressi sunt in Scholam Tuam, et loti, atque mundati, et super nivem dealbati mutati Sunt in formam puritatis Tua et Quoties inveterati senes dierum malorum redierunt ad insantiam novae gratiae Tuae, educti de luto laecis, et de profundissimo lacu miseriae l0uoties, Domine, sortissima gratia Tua creasti cor mundum, et Spiritum rectum innovasti in visceribus e0rum, qui p0stquam erraverant per Scholas inflantes, et non aedificantes, tulerunt jugum dulcissimae legis Tua et Sola certe Schola Tua, Domine, potest facere mundum de immundo conceptum Semine.

329쪽

Sola certe Schola Verbi incarnati tollentis grave lignum crucis Super Se, et operantis Salutem in medio terrae, lacit homines castos, mites, humiles, et desideriis coelestibus pleno S. O Sapientia, quae disponis omnia sortiter, et sua Viter: quam graviter errant homines jaculo curiositatis Vulneralit Qui quasi arundines Vento agitatae discurrunt per

innumerabilia gγmnasia, cum in nullo corum Sentiant requiem, quam inquirunt. Utinam converterentur ad Tu, Doctorem gentium, ut invenirent pacem Tuum, et nollent sequi Magistros Verborum Venditores, sed in secretissimo silentio audire subtilem vocem TuamlProfecto tunc appareret illis sertilitas terrae promissionis Tuae; areae implerentur frumento, et torcularia Vino redundarent; et eXperientia convicii praedicarent virtutem efficacissimam Scholae Tuae.

Lupi mutarentur in agnos delectabili spectaculo gratiae Tuae; et quasi Magister potens in opere,

et Sermone loquereris, et scriberes in visceribus eorum SuaviSsimam legem, et inaestimabilem haereditatem novi testamenti, quod secit inenarrabilis

amor Tu US.

De simplicitate Scholae Iesu Christi. Consideravi, Domine, opera Tua, et eXpavi admirans altitudinem consilii Tui. Evanuerunt homines Studio vanae sapientiae, quam

330쪽

multis verborum coloribus ornabant, antequam appareret Verbum Dei carne nostra vestitum. Tu vero sortissima, et incommutabilis veritas decrevisti salvum sacere genus humanum, non in sublimitate sermonis, sed in altissima virtute Dei.

Et proptera tradidisti Ecclesiae, dulcissimae Sponsae

Τuae, Seri pluras sanctas, et castas; ubi non eminet ornatus Sermo, qui esse Solet cordium mansuetorum,

et humilium inimicus, sed simplicitas armata Virtute, et veritate Tua, quae domuit orbem non serro, sed ligno. Non habitat, Domine, veritas Tua in tabernaculis impiorum, atque idcirco mendacia sua verbis bene

sonantibus colorant.

Schola vero veritatis Tuae non eget coloribus, Domine; multo enim formosior et amabilior est divinaveritas simpliciter pronunciata, quam profana mendacia verbis elegantibus tecta. Quaero enim, Domine, ubi sunt Academiae florentes n0n veritate, sed garrulitate, quibus non est revelatus Sermo Dei' Nonne simplices homines, qu0s amaSli, Veritate, et simplicitato Scholae Tuae persuaserunt mundo Viam disciplinae, et incognitum verbum crucis l0uomodo ergo Pater Tuus obteXit caligine in sui ore Suo filiam Sion permittens abire viros multos post vanissima desideria sua ΘMultis quippe viris, qui proslentur Christianam mansuetudinem, placet potius Schola Ciceronis, quam Jesu Christi; et horas plurimas impendunt studio sermonis,

horrentes simplicitatem Scripturae Tuae.

SEARCH

MENU NAVIGATION