Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

iniquitates illorum, quas imponis collo inclinato ad portanda quinque juga non hominum, sed jumentorum. Nimis infelices sunt, dum peccando seminant sibi dolores, et abundanti proventu metunt eos. Discipuli vero Tui, clementissime Domine, immunes sunt a multis poenis et miseriis privilegio nobilissimae Scholae Tuae. Non solvit Schola Tua, Rex pacisce, tributa gravia dolorum et afflictorum, quae nascuntur ex desideriis avaritiae, ambitionis, incontinentiae et innumerabilium cupiditatum, quas extinguit Spiritus Tuus. Profecto, Domine, interim dum peccatores, quasidiaboli jumenta portant pondera iniquitatum et prae-Varicationum suarum; auditores Scholae Tuae vinculis peccatorum absoluti similes sunt onagro, cui dedisti in solitudine domum et tabernaculum ejus in terra salsuginis; qui circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit. Non capiunt omnes verbum istud liberialis filiorum Dei, sed ii tantum, quibus revelavit non caro et Sanguis, sed altissimus Pater Tuus. ΕXistimant praevaricatores, quorum tabernacul 3 pr3ediis abundant, discipulos Tuos mendicos, et pellibus caprarum indutos, premi eXtrema SerVilute. Sed Tu, Domine, Qui nosti corda hominum et Scrutaris ren0s et corda, scis illos gaudere libertate et immunitate filiorum Dei, et esse altiores omni altitudine mundi. Videntur oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace; quam neque persecutio, neque fames, neque sitis, neque gladius, neque mors tollit ab eis.

342쪽

Non tangit illos tormentum malitiae, quae torquet doloribus inserni operatores suos; atque ita, si quid patiuntur, convertetur eis in solatium et in amplissimam mercedem interminabilis vitae et aeternae gloriae Tuae. Sit ergo portio mea, Domine, in terra morientium confugere ad immunitatem Scholae Tuae; ut in regione vivorum fruar delectationibus Tuis, et videam diu desideratam laciem Tuam.

De sapientia Scholae Jesu Christi. Sicut exaltantur coeli a terra, sic Schola Tua, Domine, a scholis filiorum hominum. Discunt homines avidissime secreta naturalia, et causas, et effectus, et mutationes elementorum, et considerant motus siderum, testimonium perhibente ipsis conscientia ipsorum, quod non salis intelligantilla, quorum doctores et magistri esse volunt. Ipsi enim, qui inter ill0s docti 0res sunt, pOStquam ad scientiam Scholae Tuae pervenerunt, confitentur, se nihil perfectum scivisse, quamvis in cathedris eX- clamarent et alios docere praesumerent. Tu vero, Domine, Cui omne cor patet, et omnis voluntas Sine verbis loquitur, sine perpleXitatibus et erroribus doces mansuetos et humiles discipulos Tuos altissimam Sapientiam, quae simul illuminat et in staminat. Et quod est mirabile, momento uno majorem et sereniorem n0titiam Tuae majestatis accipiunt, quam si per annos mult0s in Scholis Theol0g0rum laborarent. Suspenduntur magnitudine mirabilium, quae eis a

343쪽

Te revelantur et absconduntur a sapientibus mundi; non enim mundus novit Te, neque gustavit mel dulcissimae sapientiae Tuae. Hic est cibus grandium, qui crescunt ad mensuram Tuam, et quasi aquilae ascendunt ad purissimam regionem aeris, ubi sine nubilis cernunt splendorem

solis, et ibi ponant nidum suum. Apparet illis serenitas Tua et lux formosissima vultus Tui sub talis imaginibus importunis creaturarum, et sortissime adhaerent visceribus Tuis. Requiescunt in amplexu Tuo, postquam sublimissimo Volatu perVenerunt ad Te, et stupescunt, quia incerta et occulta sapientiae Tuae mirabilibus modis manifestantur illis. Ibi audiunt arcana verba, quae non licet homini loqui; et bibunt de limpidissimo sonte suavilutis Tuae. Oculus non vidit, neque auris audivit, Deus, absque Te, quae non solum in coelesti patria, Verum etiam in schola patientiae et mansuetudinis Tuae praeparasti in thalamo sapientiae diligentibus Te. Quapropter silentio sancto Venerabor secretissimam sapientiam Scholae Tuae, quae ineffabilis est; et desiderabo ascendere cum Morse ad verticem montis sancti Tui, ad videndam saltem a longe sertilissimam regionem promissionis, ad quam festinant per sudores et dolores charissimi amici et consortes primogenitae Civitatis Tuae. Tempus breve est; et in Scholis hominum non

satiatur Oculus visu neque auris auditu.

Ingrediar ergo cum mod0genitis insantibus in

344쪽

Scholam dulcissimi praeceptoris mei; et ascendam in palmam, ut colligam suavissimos fructus Rus.

Recordatus sum Tui, Domine, considerans castam beatamque generationem Ecclesiae, Sponsae Tuae. Nam usque in hodiernum diem legi audio verba, quae praedicasti, dum fundares illam, et beatos illos appellares, qui sequerentur Te. Beatos dixisti pauperes spiritu, miseric0rdes, miles, mundos corde et alios similes, qui sunt de selicissima Schola Tua. Tu autem Veritas veracissima non diceres beatos discipulos Tuos, si non haberent aliquid melius, interim dum sequuntur Te dulcissimum Praeceptorem Suum. Ego certe, Domine, mihi persuadeo motus aucto ritate coelestis doctrinae Tuae, beatos esse mansueto Sauditores Tuos, quamvis doctrina haec satrapis mundi n0n placeat. Isti enim sola, quae apparent, considerantes beatum dixerunt populum, cujus oves sunt melosae in generationibus suis, et cujus boves sunt crassae, et ubi non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.

Sed qui noverunt Te, mullo melius de Te, populoque Tuo sentientes diXerunt: Beatus populus, cujus

Dominus Deus ejus.

Si ergo populus diligentium Te, quamvis ovibus

et bobus crassis et bonis externis non abundet, bea-

345쪽

lus est juxta reclam fidem discipulorum Tuorum; necessario dicendum est, beatitudinem Scholae Tuae, sicut et omnem gloriam filiae Regis ab intus esse, servosque Tuos intra se Regnum Dei possidere. Ex quo sequitur magna laus gratiae Tuae, Domine, qua imples vasa electionis habentia pretiosissimum thesaurum intra corpora fragilia et opinione mundi contemptibilia. Sed vir insipiens non cognoscit, et stultus non intelligit mirabilia haec, quae operaris in abscondito. Amici vero Tui bene intelligunt, se felicissimos esse, quia altissima paupertas spiritus, tranquillissima pax filiorum Dei, dulcissima mansuetudo et fortissima tolerantia injuriarum, et persecutionum transtulit eos ad statum

eXcelsissimum, cui non deest nisi consummata et Suprema aeternae vitae beatitudo.

Habent initia, et spe firmissima exultantes suturam inquirunt. Nunc praegustant esurientes et sitientes justitiam, sed ipsi saturabuntur fructu ligni vitae, et translati in am0enissimum paradisum, quem plantavit deXlera Tua, satiabuntur ab ubertate domus Tuae. Beatus est nunc, Domine, Vir, cujus est auxilium

abs Te, quia disponit ascensiones in corde, quibus sit altior et beatior omni mundana celsitudine et beatitudine. Sed postquam auxilio Tuo, quod praebes in Opportunitatibus, ascenderit deliciis affluens de deserto hujus vitae ad populum accinctum gloria et honore Tuo coronatum, apparebit hic incepta, et illic c0mpleta felicitas ejus, quae durabit in aeternum et ultra.

346쪽

Cnuot 1. De docilitate discipulorum Iesu Christi. Longe absunt a milissima Schola Tua, Domine,

incircumcisa, et dura corda contra stimulum acutissimum amoris Tui calcitrantia. Non capit Schola mansuetorum animos proterVOS, et contentiosos, qui oderunt dulcissimam concordiam Filiorum Tuorum. Homines pertinaces, qui posuerunt sicut adamantem, laciem Suam, et consueverunt repugnare melle dulcioribus misericordiis Tuis, non intrabunt in requiem Scholae Tulle. Tu enim, Domine, Rex Pacificus, et Magister Pacificus es, qui Odisti cervices duras, et colla erecta nolentia tollere suave jugum Tuum Super Se. Record0r, Domine, nascentis Ecclesiae Tilae, quando multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et trahor mansuetudine agnorum Tu Orum, qui sine repugnantia, Vel duritia sequebantur Te, et imitabantur mitissimum Agnum Dei.

Ex quo lacile discernunt illuminali servi Tui, quae sit ratio, cur multi ex iis, qui dicunt se discipulos

Tuos, non pr0siciant, neque in Schola Tua requiescant. Nimirum sunt nimis tenaces sensus sui, et n0Iunt mitescere, et esse parvuli in oculis suis: et ideo non

347쪽

sinunt se doceri ab humilibus amicis Tuis, quibus secreta

tua revelasti.

Grande malum est hoc, et a spiritu Tuo longissime recedit: quocirca discipuli Tui sibi timentes ab omnibus etiam in serioribus doceri quaerunt, et mirabili

facilitate cedunt proXimis Suis. Atque ex hac ipsa lacilitate nascitur mira suavitas in dilectione fratrum, in quorum animis, et actionibus nulla apparet aSperitaS. Omnis plebs Tua, Domine, trahitur a Te, et componit assectus, et operationes suas ad placitum proXi-m0rum, quos aestimat meliores se.

Et per hanc docilitatem disponitur ad studium altissimae sapientiae, quae humilium propria est. Ego igitur, Domine, nolo esse de Schola eorum, qui incircumcisis cordibus, et auribus spiritui Tuo

semper restiterunt, et in peccatis Suis mortui sunt; sed de Schola parvulorum, qui contremiscunt ad Sermones Tuos, et sine ulla contentione acquiescunt vivis sermonibus Domini, et Praeceptoris Sui. In prim3tur, Obsecro, cordi meo docilitas Filiorum

Tuorum Domine, ut quicquid docueris, sine duritia suscipiam, et mitis audiam; quid loquatur in me Dominus Deus, firmiter sperans, quod loquetur amabilissimam pacem ad pusillum gregem charissimae plebis Suae. Cnuot 1 . De digna aestimatione doctrinae, quam habent discipuli Iesu Christi. Habet hoc, Domine, omnis qui audivit a Patre Tu ο, et venit ad Te, ut aestimet magni pretiosissima Verba,

348쪽

documenta Tua, certo sciens Te insa illibilem veritalem, et infinitam sapientiam esse, neque posse sallere, neque falli. Non videtur servis Tuis, Domine, ulla mundi doctrina comparabilis cum disciplina Scholae Tuae, quae

Quando allentis cordibus, et auribus audiunt verba dulcissima Evangelii Tui, mirantur, et inflammantur, et friget illis omne, quod in mundo allum et hono

Si mi te propter necessitalem praesentis Vitae Vacant studio scientiarum alliarum asstiguntur valde, qui dis sculter distrahuntur a Schola Tua, cujus prima elementa altiora videntur eis omni sublimitate disciplinarum, quibus inviti student.

certe bene ostendit sensum veritalis hujus ille, qui timens seperari a Schola Tua dixit: Quo ibimus 3 verba

enim aeterna vitae habes.

Inso elices illi, Domine, qui diXerunt male loquenles

de Te: Durus est hic sermo i duriora quippe erant corda illorum, quae non capiebant sensum suaVissimi sermonis Tui. Profecto, amantissime Magister, animalis homo non percipit eη, quae sunt Spiritus Dei, neque discernit inter bonum et malum, quia solos carnis oculos habet. Spirituales vero servi Tui, quos instruis interna disciplina, judicant, et discernunt omnia, et Observant apices divinae legis Tuae. Si detur eis ut linguis hominum loquantur, et Angelorum, et ut noverint scientias mundi omnes, nihil eis aestimabile videtur camparatione doctrinae Tuae.

349쪽

Et propterea, quando audiunt alios amicos Tuos, per quos loqui soles ad cor quaerentium Te, mitissimis animis, et humili valde modestia recipiunt verba de coelo descendentia, quasi stillicidia stillantia super

terram.

EX Deo sunt et propterea verba Dei altentissime audiunt timentes, ne forte priventur pinguissimo nUtrimento Suo.

0 Domine, quomodo arripiunt Verba Tua et non satiantur dulcedine, quam sentiunt in mellitissimis sermonibus Tuis l0uomodo commoventur totis visceribus in cantu suave sonantis Ecclesiae sponsae Tuae, cujus singula verba aestimant super inaestimabiles margaritast Aperi, Magister mansuetissime, oculos illorum, quos mundus lascinavit, ut sciant magnificare Scholam Tuam et adhaereant sortissimae ac dulcissimae veritati Tuae.

De contemptu mundi, quem habent discipuli Iesu Christi. Nemo, D0mine, potest duobus Dominis servire; et propterea discipuli Tui, qui Tibi crediderunt, abnegarunt omnem Ornatum saeculi, et totos Se sacrifica-Verunt Tibi. Non est divisum cor eorum inter Te, et Deos alienos: Satis enim constat eis, quia Tu solus eS Deus, et non est alius Deus praeter Te. Beue noverunt, quia tu occidis, et vivere lacis, eέ non est, qui de manu Tua possit eruere.

350쪽

0uocirca bono consilio renuntiaverunt omnibus, quae possidebant: dixisti enim eis: Qui non renuntiat Omnibus, quae possidet, non pol est Meus esse discipulus. Propter boc non solum divitias, sed honores et voluptates idola scilicet mundi) contempserunt ut sine impedimento currerent post Te, qui exultasti ut

gigas ad currendam Viam. Credo autem, Domine, ideo illos Omnia contempsisse, quia statim ac seminasti desideria aeternae vitae in cordibus eorum, omnia quae videntur, arbitrati sunt ut stercora, et assecli taedio rerum contempli bilium cucurrerunt ad meliorem et manentem substantium, ut lucri sacerent Te.

Et quidem, o dulcissime Fili Dei, bonum consilium

est, spernere Omnis propter Summum bonum, quos aliari possunt corda hominum.

In quo consilio Tuo mirabiles valde videntur aliqui discipuli Tui, qui diligentiores fuerunt ad praesentis vitae bona recusanda, quam filii hujus saeculi ad illa

capienda. Quis enim unquam, Domine, tam cupide quaesivit divitias, quam Franciscus fidelissimus servus paupertatem. Quis unquam tam ardenter concupivit carnis delectationes, quam Agnes et Caecilia dulcissimae sponsae Tuae castitatem γ0uis unquam tam artificiose quaesivit honores mundi,

quam AleXius, et AleXander Carbonarius charissimi amici Tui contumelias 'Credo, Domine, studium hoc mirabile, quo amici

Tui quaesierunt non solum mundum contemnere, Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION