Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Usquequ0, D0mine, patieris hostes divini Spiritus Tui, qui si tertiam partem studii, quod in Tullio posuerunt, tribuissent unigenito Dei Filio spieuderet nunc

lucerna Tua super capita eorum, et implevisses eos

Spiritu sapientiae, et sublimissimi intellectus Tui 3 Vae insipientibus siliis Adae, qui delectantur, si eleganter dicant, quamvis dicendo mentiantur, et peregrinentur a Schola Filii Deil

Sanius consilium est, amare casta eloquia Tua, et aperire aures cordis ad capiendum sensum Verborum Vitae. Tempus breve est, ut bene senserunt Ecclesiae

Doctores amici Tui: ex quibus multi, Domine, qui Rethoricam gloriose docueraui, antequam penetraret corda illorum vivus sermo Tuus, postquam subdiderunt collum suavissimo jugo legis Tuae, horrentes adulteria linguarum suarum, totis visceribus dileXerunt Veritatem, puritatem, et simplicia talem Scholae Tuae. Hi sunt senatores terrae, et fidelissimi cooperatores gratiae Tuae, qui amaverunt fluenta Jordanis super

aquas Ass Triorum, et anteposuerunt Sensum polentissimae veritatis vanae ostentationi filiorum Adae, qu08 eXcoecavit Superbi 3 Sua. Imprimatur ergo animae meae, Praeceptor milissime,

veritas et simplicitas Scholae Tuae, et pascar nutrimento siliorum Dei. Cni ut V. De puritate Scholae Iesu Christi. El0 quia Tua, Domine, sunt eloquia casta, plusqusmargentum igne eXaminatum, et ideo Schola, ubi loque

332쪽

ris ad cor Jerusalem Sponsae Tuae non habet maculam, neque rugam, sed nive candidior, et luce cla

Propter quod discipuli Tui, qui in toto corde

eXquirunt Te, sunt nive candidores, et lucidissimo Sapphiro pulchrioreS. Non enim admittunt impuritales siliorum Adae, quae SO-lent inveniri in Scholis hominum, qui dereliquerunt Te. Tu quippe, Fili Dei, candor es lucis aeternae, et speculum sine macula: et propterea, qui frequentant Scholam secretae eruditionis Tuae, similes fiunt eXem plari Suo, et quidquid impurum est, sortissime repellunt. Sed, o puritas infinita, quam intolerabiles sordes inveniuntur in Scholis hominum, qui n0n curant scire,

et diligere Tel

uam lurpis licentia vitae crescit una cum disciplinis hominum, quae discuntur ad quaerendum panem mortalis vita et Non loquor tantummodo, Domine, de insidelibus, quibus non illuxit veritas Tua: sed de iis etiam, qui crediderunt in To, Deum, et Redemptorem Suum, quorum pars magna n0n magis sequitur Te, quam si in Te non credidisset.

Discunt quidam durisprudentiam, semper imprudentes: discunt Medicinam semper infirmi, discunt Theologiam Scholasticam, semper aridi, et frigidi. Cujus tanti mali ratio est, quia oderunt castitatem Scholae Tuae, et nolunt incedere per arctam Viam Vitae. Error nimis gravis, et viris Christianis indignus est, quem odivit anima mea.

333쪽

Utinam stulti isti saperent, et intelligerent, et novissima sua providerenti Ego, Domine, adhaerebo sententiae discipulorum Tuorum, qui nihil putant se scire inter homines, nisi Te solum CrucifiXum, et aVertunt a vanitate simplices,

et castos oculo S SUO S.

Sunt enim quasi greges agnorum, quos nutrit lacte dulcissimo Ecclesia sponsa Tua, et vigilantissime sugiunt consilia impiorum et cathedras pestilentiae perhorrescunt. Fiat, obsecro, Domine, immaculatum cor meum, et solum discat, et requirat Te, ut fugiens aquas turbulentas peccatorum satier aqua purissima cisterna Bethlehem, charissimae civitatis Tuae.

Cnoot V . De laetitia Scholae Iesu Christi.

Justitiae Scholae Tuae, suavissime Praeceptor hominum, sunt rectae, laetific3ntes corda, quae interna eruditione Tua pascuntur, et dilatantur. Praeceptum Tuum est super solem lucidum illuminans oculos, et auserens tenebras timoresque nocturnos. Incredibile videtur, D0mine iis, qui non cogn0Verunt vias Tuas, tam immensam laetitiam in humili tale Scholae mansuetorum in Veniri.

Sed ego, Magister dulcissime, credo innumerabilia, et inessabilia esse gaudia discipulorum Tuorum, qui, ut Te persecte sequerentur, reliquerunt omnia propter Te. Ipsi enim fide dignissimi dicunt, se quandoque gustare delicias paradisi Tui, quando requirunt puriscordibus, et manibus serenissimam faciem Tuam.

334쪽

Et interrogati an gustaverint similes consolationes, quando affluebant divitiis, honoribus, et voluptatibus. mundi, respondent, se nihil simile gustasse. Credo, Domine, veram esse consessionem istam plenam misericordia et laude Tua . Sunt quippe fideles servi regis Salomonis ornati diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, elin die laetitiae cordis ejuS. Et merito, clementissime Domine, laetantur in Te, sicut exultant victores capta praeda; quia dum in spiritu humilitatis et in animo contrito student sapientiae Tuae, velociter currunt ad Te per spem incedentem usque ad secretissima bona, quae sunt intra Velamen humanitatis Tuae. Haec est pinguedo, qua replentur animae Vacantes

Tibi et fugientes strepitum TFri et Sidonis, ubi eXercetur mercatura filiorum Adae.

Non possidebunt mercatores isti laetitiam cordis, quod vendiderunt pro modico fragmento palli S. Dilexerunt Scholas inquietas, vocibus, contentionibus et clamoribus plenas, quas anteposuerunt tranquillitati Scholae TUBe. Noluerunt benedictionem, et elongabitur ab eis; justo enim judicio Tuo statutum est, ut nemo Virorum illorum, qui suerunt invitati, et noluerunt Venire ad conVivium Regis, gustet lautissimam et mellitissimum

Fingant ergo sibi, qui quaerunt gaudia falsa, quidquid

volunt: ducant in bonis dies suos, laetentur ad sonitum trinpani et organi et in momento ad inferna descendant.

335쪽

Absit vero a me, servo Tuo, ut eXullem eXtra

Seholam Filii Dei cum illis, qui sornicantur abs Te.

Exultabo potius sub umbra alarum Tuarum, et discam elementa sermonis Tui.

Quod si quis tentaverit me, et sollicitaverit, ut laeter figura mundi, sortiter respondebo ei: Si tuus Dominus est mundus, laetare et habeto pacem cum illo: Ego vero in Domino gaudebo, et exultabo in Deo,

Jesu meo.

De pace Scholae Iesu Christi. PaX multa, Domine, succedit diligentibus melle dulciorem Scholam Tuum; et non est illis scandalum. Discipuli quippe Tui sunt servi fideles Regis pacifici, et vocantur filii Dei. Non est pax haec, milissime Domine, similis ei,

quae in mundo est; non enim, quomodo mundus dat, Tu, liberalissime ReX, dare Soles. PaX enim Tua eXsuperat omnem sensum, et aufert omnes interiores discordias, accedente Te ad cor hominis, et in secreto cubiculo instruente illum, quando nempe homo tacitus et cupidus praesentiae Tuae videtur sibi quasi sonum aurae lenis audire, et quasi furtive suscipit auris ejus venas suavissimi susurri Tui. Hic est cibus discipulorum Tuorum, pro quo liben' ter dabunt omnem substantiam domus Suae. Pax Tua, Domine, non est audita in Chanaan, neque visa est in Theman.

336쪽

Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam, quae

de terra est, non invenerunt semitas pacis hujus. Negotiatores mundi, qui opprimuntur multitudine occupationum, non guStaverunt sap0rem pacis, qua plena est Schola Tua. Quomodo enim, si descendunt mare in navibus, lactentes operationem in aquis multis, gaudere possunt privilegiis principum, qui aedificant sibi delicio

sissimas solitudines 30 sapientia, quam pauci noverunt et digne aestima Verunt pacem Scholae Tuael Utinam ex discordiis scholarum saeculi moverentur homines ad quaerendam requiem Tuam lcorda sollicita et sciendi cupidissima, cum non possint ligata dissolvere, et veritatem per quaestiones innumerabiles inquisitam invenire, male torquentur in

scholis Saeculi.

Mites Vero, et non allum sapientes discipuli Tui sine sollicitudine docentur a Te, quia Ordine Servato primum discunt bonitatem, postea scientiam, et disci plin3m. B0nos m0res principio quaerunt, et statim aperitur sensus eorum ad intelligendas dulcissimas scripturas Tuas, in quibus pace mirabili requiescunt, sicut colum bae lacte lotae, quae resident juxta fluenta plenissima. Fiam, Domine, oro Te, particeps pacis, qua gaudet mansuetissima Schola Tua: et ordinentur in me, quaecunque discrepant a forma humilium discipulorum Tuorum, in quibus requievit Spiritus dulcissimae charita iis Tuae.

337쪽

De honore Scholae Iesu Christi. Nimis honorificali sunt auditores Scholae Tuae, discipuli nempe Tui, Domine, nimis elevatus est Principatus eorum.

Ipsi contempserunt omnia propter Te tracti desiderio vacandi Tibi: ex quo majores, et altiores mundo Videntur, annumeranturque Principibus populi Tui. Terrarum Principes dorsum incurvant terrenis bonis, quae dilexerunt: discipuli vero Tui, o Fili Dei allissimi, calcant omnem Orn9tum saeculi, et eXaltanluras endentes super altitudines mundi, quem despiciunt. Non solum in tempore illo, quando fundabatur Ecclesia Tua, primi discipulorum Tuorum magnificati sunt, quando laudabat eos populus, et nemo audebst se conjungere illis: sed nunc etiam frigescente quoque charitate in his novissimis diebus celebratur multis laudibus sublimissima Schola Tua. Superbi enim homines admirantur humiles servos

Divites saeculi laudant pauperes amicos Tuos. Incontinentes mundi obstupescunt castos imitatores

suo S.

Tanta enim est excellentia virtutis, quae discitur in Schola Tua, Domine, ut non solum peccatores Christiani habentes Catholicam fidem, sed ipsi etiam infideles mirentur fidelem plebem Tuam. Et quamvis non semper cogitent mirabilia opera Tus, in eXl remis saltem angustiis ostendunt Principes terrae, quid sentiant de veris discipulis Tuis.

II. 6

338쪽

Tunc enim respicientes idola manuum suarum, in quibus habebant fiduciam, et videntes quod non Opitulentur eis, neque in necessitate eos protegant, rogant humiles corde servos Tuos, ut avertant iram Tuam ab eis, ne sorte in furore Tuo illos arguas et

corripict S.

Quod certe in laudem Tuam cedit, Unigenite Fili Dei, quia per hoc confitentur Reges terrae, se indigere discipulis Tuis quasi potentioribus, ubi regnorum

vires deficiunt. Haec est gloria servorum Tuorum, ReX Jerusalem, Qui glorificas honoratores Tuo S. Confiteantur ergo Tibi omnes Reges terrae, et Volentes vel invite laudent excellentiam Scholae Tuae. Ego vero meditabor in Te, et celebrabo miles corde et altiores mundo discipulos Tuos: et consilebor

in medio populi, me debere hγmnum veris filiis Israel, et electissimo populo appr0pinquanti Tibi. Cina ut A. De utilitate Scholae Iesu Christi.

Bene fecerunt, si delissime custos hominum, qui Venerunt in Scholam Tuam reliciis retibus, et sollicitudinibus saeculi jactantes cogitatum suum in Te, ut Tu nutrires illos. Pro seclo mulla bona lucrati sunt ea ipsa h0ra, qua reliquerunt omniu, et seculi sunt Te. Tu enim quasi nutritius singulorum, non solum internis epulis, sed eXlernis etiam mirabiliter pascis illos. Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente

339쪽

habui: et nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus ita quaerens panem, ut non inveniret illum. Quod certe lacile credet, qui consideraverit admirabilem providentiam Tuam. Si enim Tu, Domine, das jumentis escam ipSorum, et pullis corvorum invocantibus Te; quis dubitet undaturus sis panem dilectissimis Filiis Tuis 3 Ego certe, Domine, non dubito, immo credo, quod divites egebunt, et esurient, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.Quin etiam, dulcissime Fili Dei, consilio Tuo quotidie seri credo, quod veris discipulis Tuis

suppetat abundantia panis: nam, ut video, pro indigentia, et numero servorum Tuorum multiplicare

solere annonam.

Haec vero disserentia est, quod ipsi met servi Tui,

ante quam lotis visceribus sequerentur Te, Vivebant inter spinas curarum saecularium sollicili quomodo Saturarentur pane: nunc Vero p0Stquam transierunt in Scholam Tuom eXpertes curarum comedunt et Saturantur, utpote qui requirunt Dominum, Veram saturitatem, et consolationem Suam.

Quanto ergo commodior vita est, quae habet Te pro Vis Orem panis saturantis, quam illa, quae Vagatur extra Scholam Tuam quaerens auXilia Aegγptiorum et Assγriorum, ut saturetur pane γTam perspicua est, Domine, Veritas haec, ut P0S- sim constituere judices inimicos Tuos. Non enim Tu es Deus noster, ut dii eorum, cujus rei inimici nostri sunt judices: nam et nunc hoc laten-6

340쪽

tur, et admirantur, qui non fuerant, et modo sunt amici Tui. Procul ergo sit a servis Tuis, Domine, timere a fame, vel a frigoribus nivis, Omnes enim domestici Tui vestiti sunt duplicibus. et Tu das illis mensura latam, et salutarem escam in tempore opportuno. Quod si aliquando permittis illos esurire, atque sitire probatio est multo pretiosior auro, quod adOrant et in quo considunt homines. Transacta vero probatione reficiuntur a Te, et roborantur et crescunt commemorantes et laudantes inaestimabiles divitias et ineffabiles misericordias

Haec est utilitas magna limentium Te et custodientium suavissima praecepta TV3. Quapropter, oro Te, Domine, deduc me in Via Tua, et introduc egenum et derelictum ad infinita lucra beatissimae Scholae Tuae. Cnvoi x. De immunitate Scholae Iesu Christi. Quaerunt filii hujus saeculi, qui recesserunt a Te, Domine, frui bonis apparentibus, prata mundi pertransire et abuti creaturis Tuis tanquam in juventute celeriter, et nolunt pati mala, quae meruerunt, sed filiorum immunitate gaudere. Verumtamen non succedit eis ista iniqua praesumptio: serviunt enim Pharaonis servitutem nimis longam et durRm. Servi sunt peccati, quod fecerunt; et Tu convolvis

SEARCH

MENU NAVIGATION