Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

uebetur Tibi, Rex Sion, sermo Tuus vivus et e sicax, penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingensusque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque ac medullarum; quem Venerabili servo Tuo, Joanni a Jesu - Maria, inspirasti. Debentur etiam Tibi, o Sapientia, inspirationes Tuae

et Secreta Verba, quae loqueris ad cor Jerusalem sponsae Tuae.

Propter quod, dico Tibi, dulcissime Deus cordis mei, Scriptum hoc, in quo posuit pius famulus Tuus

laudatus eXpressos in Scriptura sacra sermones Tuos et secreta verba, quae instillas cordibus filiorum Adae, cum ardentissimis desideriis aeternae Salutis suae. Utinam, o Lux beatissima, Quae illuminas Omnem hominem venientem in hunc mundum, medio scripto hoc fortissima veritas Tua emolliat ferrea pectora peccatorum et acutae sagittae verborum Tuorum cadant

in corda inimicorum Regisl non certe, ut pereant, sed ne amplius sint inimici Tui. Placeat, oro Te, fidelissime Custos hominum, qualiscunque labor hic, quem direxi ad convertendos peccatores in requiem suam, Te scilicet Deum, Redemptorem et unicum remedium Suum.

552쪽

Et quia inter omnes illos, qui offenderunt Te, primus sum ego: per Viscera misericordiae Tuae, in quibus visitasti nos, precor Te, insigas mihi stimulum compuncti0nis, qua liquescant ViScera mea, et resolvantur in lacrγmas interpretes cordis mei. Accipe, summe ReX pacifice, Oblationem meam, non ut antiquas hostias taurorum et hircorum, sed ut opus, quod spectat ad novam et immaculatam legem aeterni testamenti Tui; ut, qui legerint scriptum hoc, ruptis Vinculis peccatorum, respirent ad auram gratiae Tuae. et convertantur ad requirendam toto corde suavissimam amicitiam Tuam. Fiati Fiat l

553쪽

Accipe, christiane lector, Stimulum compunctionis,

qui utinam digito Dei, qui est Rus Spiritus, infigatur

visceribus tuis. Lege scriptum hoc lente, et accommoda Verbis sa cris, quibus abundat, aurem cordis, per quam illabatur Dei veritas in animam tuam. Elige tempus et locum remolum a strepitu negotiorum mundi, ut inspirationes Dei, quasi Vocem aurae lenis in silentio percipias. Si vero senseris te commoveri mollitis sermonibus, quiesce et fove calorem illum posteaque lectionem reSume. Scopus laboris nostri est, cum Dei gralia convertere peccatorem ad poenitentiam propositis rationibus, quibus, quasi stimulis, compungitur. Atque ideo liber: Stimulus compunctionis; inscribitur. Cui subjecta sunt Soliloquia; quae sunt ignita compuncti cordis eXercilia. Tempus breve est; eX quo, si prudens esse Velis, compunctionis studio vacare debes ad abluendas culpas praeteritas, et salutem aeternam acquirendam. Non te seducat Vanitas mundi, quae fugit Velut umbra, ut nimis curiosa et subtilia legas, et eloquia Dei simplicia castaque relinquRS. Sanius quippe consilium est, Dei sapientiam humilibus verbis abscondi iam discere, Deique sen Sum RSSe-

554쪽

qui, quam sine compunctionis sensu alium sapere, et a Jesu Christi Schola, quae mansuetorum et humilium

est, Bb errare.

Certe intima compunctio cordis ex genere illorum secretorum est, quae allissimus Deus abscondit a mundi

sapientibus et prudentibus, et revelavit parvulis. Propter quod, si proficere vis lectione hac, humilis esto in oculis tuis; et consilia Dei vel expressu inscripturis sacris, vel accepta per quotidianas inspirationes, quae in hoc libro continentur, amplectere. Utinam muleris in virum alterum, et transfiXus jaculis sermonum Dei, ex intimis medullis convertaris ad Jesum Christum, unigenitum Dei Filium, et dulcissimum Redemplorem tuum. Opusculum autem hocce tertium a venerabili Patre Joanne a desu- Maria, Carmel ita discalceato, compositum, nunc denuo typis mandatum atque quotidianis precibus auctum, gratissimum sit tibi, benevole lectori et dulce nectar illud coelestis sapientiae ebibat anima tua, cum procul dubio auctoris spiritus eXsuxerit de latere divinae gratiae prae candore sanctissimae Vitae, cujus inter alia testimonium et nunc eXstat ipsius corpus, quod, ut in editione hujus opusculi ex anno 1700

Romae narratur, non odoribus, neque unguentis conditum, sed ut ipsa religiosa paupertas eXposcit, incommuni coemelerio sepultum, post aliquot annos, tamen inde translatum, repertum est incorruptum, et in recenti adhuc carne servatur in Latio in coenobio sancti Sylvestri carmelitarum in montibus Tusculanis. Praelationem hanc autem claudamus Verbis prae-

555쪽

satae editionis romanae: se Quod si hoc opusculum cum semel perlegerit peccator, et in via salutis nihil profecerit, attente iterum legat, ut coelestis flamma misericordiae in visceribus ejus tandem eluceat, et animae a viliorum servitute sugienti et ad poenitentiam venienti inserviat ut columna ignis ardentis et per Viam persectae compunctionis dictet iter ad terram promissam aeternae beatitudinis. 'noguntiae, in Festi sancti Augustini, Eccl. DOct.,

MDCCCXLIV.

556쪽

omni actione diei et pro qualibet occasione

auctore

D. Ioanne S. R. Eccl. Presbytero Cardinale Bona

Benedicia sit sancta Trinitas, atque indivisa Unitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, confitebimur Ei, quia secit nobiscum misericordiam Suam. In Nomine Domini nostri, Jesu Christi crucifixi, surgo; Ipse, Qui me redemit, me custodiat, protegat atque defendat ab omni malo hodie, semper et in hora

mortis meae.

Credo Tibi, Domine mi, in Te spero, ac toto corde Te diligo; ex Te enim, et in Te, ac pro Te sunt omnia, Deus meus, et Omnin. Deus, Deus meus, ad Te de luce vigilo; sitivit in Te anima, quam multipliciter Tibi caro mea. Pater sancte, in unione amoris dilectissimi Filii Tui commendo Tibi hodie spiritum meum. Os sero Tibi cor meum, et oro Te, ut omnis cogi-

557쪽

tatio, loculio et operatio, ac voluntas mea secundum beneplacitum Tuum hodie dirigatur. Laudo, glorisco et saluto cor Tuum, dulcissime Jesu Christe, gratias agens pro fideli custodia, qua me hac nocte proteXisti; et quia laudes pro me, et

gratiarum acti0nes, atque omnia, quae ego debeo Deo Patri, incessanter persolViS. Commendo, Domine, divinae sapientiae Tuae visum meum interiorem et eXteriorem, ut lumen cognitionis mihi largiaris, quo voluntatem Tuam agnoscere Vale3m, visumque cohibeam ab omni vano et illicito objecto. Commendo auditum meum misericordiae Tuae, ut ab auditione mala me protegas, et intellectum tribuas ad omnia, quae hodie auditurus Sum. Commendo benignitati Tuae os meum et Vocem,

ut gustum divini Spiritus infundas mihi, et ab omni

lapsu linguae me cuSlOdi3S. Commendo pietati Tuae manus meas, ut opera mea Tuis apponas operibus, et in eis omnia mea Sancti-sces, et perficias, et ab omni pravo opere me retrahas. Commendo cor meum divino amori Tuo, ut illud cordi Tu O unias, tuoque amore ita succendas, ut nunquam deinceps de re aliqua terrena delectetur.

EXue me, Domine, Veterem hominem cum actibus suis, et indue me novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Indue, Domine, animam meam cSclade auro teXta,

vesteque nuptiali charitatis, quae operiat multitudinem

558쪽

peccatorum meorum, et immensis monilibus virtutum

exorna me.

Largire, quaeso, animae meae VeSles et ornamenta, quae eam maXime deceant, ne deformitas mea appareat coram Te et sanctis Angelis Tuis. Praecinge lumbos meos, purissime Jesu, cingulo castitatis et pudicitiae, ut viam mandatorum Tuorum expedite currere pOSSim. Fac, pie Domine, mecum, quod solent mundi proceres; Vestes patientiae et humilitatis, quae Tibi regnanti in gloria non sunt amplius necessariae, largire mihi pauperculo servo Tuo, qui eis maxime indigeo. Te sic praecipiente, Deus meus, corpus terrenum terrenis Vestibus induo; non propter Ornalum et Superbiam, sed propter necessarium operimen lum, et ut ex habitu status meus discern3tur. Dum ego corpori suas Vestes tribuo, Tu, Deus, indue animam veste innocentiae, ut habitus ejus laudabilis appareat coram Te.

Da virtutem, Domine, manibus meis ad abstergendam omnem maculam, ut sine pollutione mentis et corporis valeam Tibi servire. Amplius lava me, Domine, ab iniquitate mea, et a

peccato meo munda me.

Domine Jesu, Qui lavisti nos a peccatis in Sanguine Tuo; lava omnes animae meae Sordes, et Su per nivem dealbabor.

559쪽

EX0rere, eX0rere, sol justitiae, et illustra splendoribus Tuis anim3m me3m. Emille lucem Tuam et veritatem Tuam, ipsa me deduxerunt et adduXerunt in montem sanctum Tuum, et in tabernacula TUR. 0 Lux, Quae illuminas omnia, absorbe me in charitatis abΥssum, ut videam semper Te in Te, et me in Te, et cuncta sub Te; nam sine Te omnia mihi sunt tenebrae et nOX ObScuris. O sol animae meae, Deus meus, quam amabilis est pulchritudo Tua 3 Anio Te, Lumen aeternum, et ardentius amare desidero.

Anto clivinum officium.

Vocabis me, Domine, et ego respondebo Tibi, operi manuum Tuarum porrige deXleram Tuam. Domine, in unione illius intentionis, qua Ipse in terris laudes Deo Patri persolvisti, hoc Tibi ossicium persolvere intendo. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, Nomini sancto Ejus. Ergone ranuncula vilis de coeno iniquitatum egressa, coram Domino majestalis perstrepere audebo 3 Et quis Sum ego, pulvis et cinis, ut loquar ad Dominum meum' Introibo ad domum Tuam, adorabo ad templum sanctum Tuum, et confitebor Nomini Tuo. In conspectu Angelorum psallam Tibi. Confiteantur Tibi, Domine, Omnia opera Tua, et Sancti Tui benedicant Tibi. Psallite Domino, Sancti Ejus, et confitemini memoriae sanctitatis Εjus.

560쪽

Summe desidero laudare Te, Domine, Deu S meus, et sic honorem asserre Tibi, quoniam Tu dixisti: Sacrificium laudis honorificabit Me. Accipe laudationem meam, Domine, vitulos labiorum meorum, et quia Vir pollutus labiis ego sum, sanctifica me, et mille Angelum Tuum, qui calculo ignito emundet os meum, et faciat me dignum laudibus Tui S. Illumina intellectum meum, Domine, ut corde percipiam, quod ore pronuncio; transforma in Te sensus et cogitationes meas, ut nihil praeter Te cogitem; assectus purifica, et V0luntatem inflamma, ut Te Solum

amem et desiderem.

Te laudare Volo, bone Jesu; Tu supple pro me, quidquid minus est in me.

Post officium.

Gratias Tibi ago, Domine Deus, quod meas indignas

orationes dignatus sis, et de manu mea laudum Tua rum sacrificium Suscipere.

Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos Tuos, Domine mi, Qui consolatus es me, et fiduciam praebuisti orandi Te 3 Dimitte, Domine, secundum magnitudinem miseri cordiae Tuae, quidquid in Tuo servilio scienter vel ignoranter peccavi; et admitti jubeas ante conspectum majestatis Tuae deprecationem servi Tui. Recordare fragilitatis meae, et ignoscens distractionibus meis, miserere mei, Deus, et Omnium, pro qui

bus Ora Vi.

SEARCH

MENU NAVIGATION