Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

magna servient Tibi amici Tui, et narrabunt aliis infinitam bonitatem et sapientiam Tuam, quae non habet sinem. Tu Vero, Domine, de statu isto, ad quem elevasti e0S, transseres illos ad beatissimam lucem et fruilionem claritatis Tuae; ut aspiciant sine timore inimicorum suorum Te, Quem cupierunt, et laetentur purissimo sonte voluptatis Tuae.

Cnvot A. De reformatione intellectus, quae acquiritur in Schola Iesu Christi. Nimis saligantur filii Adam cupiditate sciendi atque

labore d0cendi varias doctrinas, neque tamen requiescunt, p0stquam Videntur sibi aliquid didicisse. Silis enim est infinita, quae non eXslinguitur cogni-li 0 ne modica rerum diversarum; sed magis accenditur ad variam et inconstantem inqui Sili 0nem, quae n0nvidetur habere finem.

Hic est labor sapieulum et prudentum, quibus n0n est revelata gloria Scholae Tuae, Domine. Servi vero Tui humiles corde, postquam mullaeXercitatione mortis caverunt proprium intellectum, qui in ipsis rebus spiritualibus solet quaerere Vana et inutilia, dono gratiae Tuae perveniunt ad gustum sapientiae coelestis, qui eXstinguit inqui elum ardorem sciendi alia praeter Te. Atque ita nihil v0lunt scire, nisi quae sunt neceS-saria ad satisfaciendum statui suo, et Te inprimis crucifiXum, scientes, se intra puram terram humanitatis Tuae posse invenire omnes thesauros sapientiae et scietitiae Dei.

542쪽

0uapropter in hoc studio tranquillissimo quiescentes jam sine multitudine librorum, sine sollicitudine animae, sine strepitu Verborum, legunt Te, librum aeternae vitae et illuminantur mirabiliter ad facienda et docenda opera immaculatae legis Tuae . Ex quo fit, ut sine scientia instante et sine ambitione laudis humanae pascantur sapientia Tua, et nolint unquam diverti a studio illius. Jam quievit intellectus, quantum patitur conditio hujus vitae, quae laborat in aenigmate. Jam recessit illa immoderata cupiditas discurrendi per varias disciplinas, quae solet affligere novos discipulos TUOS.Jum adhaesit visceribus amor unius et solius Sapientiae, eum qua pariter Veniunt omnia bona. N0n p0test eXplicari pax magna et admirabilis, quae successit servis Tuis, Domine, qui nihil curant scire nisi Te. 0 quam longe absunt a studio filiorum hujus saeculi, qui non p0ssunt requiescere, nisi quotidie audia ut aliquid novi, ut nova vanitate delectentur lΗ0c studium novitatis, quo tenentur ligati in compedibus nobiles terrae, procul distat a mansueta sa milia Tua, quae delectatur in Te Solo Deo et summo

Et ideo, si sorte amici Tui charissimi, quorum intelleclum gratia Tua resormavit, audiant istas profanas aut inutiles novitates, odio quidem habent eas, sed non moventur de stabilitate Scholae Tuae, cujus

Beatus, qui scit Te Solum, Domine, et si sciat alia omnia, ignorat Tel Prosecto, Fili Dei altissimi, isti

543쪽

pauci et electi discipuli Tui, qui cupiunt nosse Te Solum, foeticissimi sunt, et jam incipiunt praegustare

futuram beatitudinem, quae posita est in Visi0ne Tua. Nunc eXercentur et aspirant ad mercedem beatissimam laborum suorum, quibus sortiter servierunt Tibi, eXSpectantes beatam spem et adventum gloriae Tuae. Firmiter Sperant cum pignore sapientiae, quue illustrat et inflammat eos, ad contemplum mundi et

altissimam aestimationem aeternae Vitae.

Jam praesentiunt gaudia domus Tuae, quae dulcissime contemplantur; citoque ascendent ad inaestimabilia solatia TUI.

De reformatione rotuntatis, quae acquiritur in Schola Iesu Christi. Magna velut mare fuit, Domine, corruptio Voluntatis, quae a Te, summo et aetern0 bono, per praevaricationem Adae Seperata est, et abiit post amores terrenos facta sordida et abominabilis, sicut ea, quae dileXil. Grande malum est hoc, Fili Dei altissimi, ut v0lun-las creata ad amandum Te, Qui es infinita bonitas et pulchritudo, adhaereat creaturis tam Vehementer, ut obliviscatur Tui, et nolit permanere in amicilia Tua. Sed licet grande malum sit, remedium s9nguinis Tui majus est; et gratia Tua potest m0llire petras et convertere Sa Xu in filios adoptionis Tuae. Quod adeo verum est, Domine, ut aliqui servi Tui,

qui antequam Vocarentur ad Scholam Tuam, arden-lissime 9 maverant creaturas plus quam Te, mutato

consilio, iam studiose adhaeserint Tibi, ut amor Tuus,

544쪽

qui jam regnat in cordibus eorum, longissime superet

amorem impurum, quo adoraverant creaturas.

Allissima et supereminentissima charitas Tua dissu saest in cordibus eorum per Spiritum sanctum; Qui a Te datus est eis tam liberaliter et abundanter, ut nihil jam desiderent aut quaerant, nisi Te. J3m cessavit amor propriae laudis, propriae Vitae, parentum, consanguineorum et rerum amabilium hujus vitae per fortitudinem charitalis, qua striclissime uniti sunt Tibi. Et secundum magnitudinem Tuae dulcissimae. b0nitalis, qua dilexisti eos, respondent Tibi amore fidelissim0 parali serre tribulationes et angustias, infamiam, contumelias et irrisi0nes, et quidquid in mundo amarum est, pro Te, Quem totis visceribus requirunt.

Neque vero pro tolerantia quorumcunque malorum postulant aliam retribulionem, quam Te, Cui in aeternum n0n propter se, sed propter Te adhaerere cupiunt, ut cantent canticum no Vum amoris nunqu3m senescentis, Vel amittentis fortissimas Vires suas.

0 Rex pacisce, Cui tribulum delectionis reddunt omnia corda fidelia coeli et terrae, quam mirabilis est haec reformalio Voluntalis, quae purissimo assectu quaerit TelQuam gloriosa est haec victoria cordis circumcisi circumcisione non manu lacla, sed operatione purissimi Spiritus Tui. Haec tal pars electissima Scholae Tuae, cujus h0n0r, commoditas et Voluptas est, placere Soli Tibi, et mira transformalione mulari in Te. Vivit Delicissima pars haec familiae Tuae, D0mine; sed jam n0n vivit ipsa, sed Tu Vivis in ea per transformationem, quam fecit amor.

545쪽

Ex quo fit, ut nihil in hac vila placeat ei, sed

omnia detrimenta reputet et arbitretur ut stercora propter eminentem scientiam charitalis Tuae, quae cum

contemptu visibilium anhelat ad invisibilia bona castis sima gaudia thalami Tui. Prosecto, amabilissime Fili Dei, amici Tui, quorum voluntatem tam meliciter resormasti, sunt Tibi cogitationes, Verba et opera eorum, quasi pinguissima holocausta jugiter ardentia in altari Tuo. Et ideo amantissime respicis ad eos, et ad munera eorum plena desideriis placendi Tibi, et celebrandi infinitam magnitudinem dulcedinis Tuae. Hi sunt, qui ingrediuntur in thalamum Tuum per allissimam contemplationem et unionem spiritus conjuncti Spiritui Tuo cum tanta ubertate lucis et consolati0nis, ut mirabile sit, quomodo non mirantur in compleXu Tuo prae magnitudine sortissimi amoris, qui vincit omnia. Sed Tu, Domine, Qui sanas contritos et Vulneratos corde, corrob0ras eos, ne impetu charitatis dissolvantur, sed vivant ad aedificationem Ecclesiae, Sponsae Tuae, in qua lucent, tanquam sidera in firmamento coeli. Isti sunt firmissimae columnae, quae sustinent orbem terrarum nimis gravatum pondere peccatorum; opponunt enim se irae Tuae cupientes seri anathema pro Dalribus suis, ne deleas eos de terra. Propterea vivunt suspirantes Tibi; et sacrificantes

seipsos qu0tidie augent mirabiliter merita gratiae et gloriae Tuae, ut so elicius coronentur in beatissima civitate Jerusalem, in qua scripsisti eos. Sed tempus breve est, et post aliqu0d menses aut II. 3 19

546쪽

annos exilii sui ascendent ad optatissimam patriam, ubi regnat amor; et quasi cervi, qui diu desideraverunt sontem aquarum, bibent de sumine suavissimae voluptatis Tuae. Cnorit x . De foetici transitu discipulorum Iesu Christi. Foelix est valde sinis laborum, quos ferunt discipuli Tui, Domine, sequentes l0lo corde disciplinam crucis, quae in exercitio primo n0n Videtur esse gaudii, sed moeroris. Omnis consummationis vident finem, accedente depositi0ne corp0ris sui, qu0d portavit pondus diei et aestus; et in hora transiliis videtur eis talum mandatum tuum nimis. cum enim jam dicat eis Spiritus Tuus melle dulcior, ut requiescant a laboribus suis; videntur sibi ambulasse in latitudine, quia eXquisierunt fidelissima praecepta legis Tuae. O mitissime Redemptor et vigilantissime Custos hominum, qu0m0do laetantur justi amici Tui in hora transitus pro diebus, quibus eos humiliasti, et pro annis, quibus Viderunt gravia mala l0 quam immensa laetitia replentur praecinctis lumbis lucernas fidei in manibus tenentes et eXSpectantes optatissimum Dominum suum; ut, cum venerit et pul-SaVerit, consestim aperiant El. Non veXat eos Valde suprema angustia et dolores interni, qui videbantur circumdedisse animas eorum,

quia incipii regnare in eis pax Tua, Rex pacisce, Qui in hora illa terribili, quae conturbat principes Edom

et robustos Moab, corroboras mirabiliter servos Tuos. Etenim, clementissime Fili Dei, tam inaestimabilis est spes illa firmissima, qua in agone mortis animantur amici Tui, ut solus cogn0scat aestimationem

547쪽

illius, qui sic visitatur a Te et impletur laetitia praesentiae Tulle. Tunc apparet invicta gratiae sortitudo adversus infernum et mortem, et constantia justiliae, quae sacta est preti0sissimo sanguine redempti0niS nostrae. Tunc apparet victoria Tua, Domine, cujus consortes sunt sortes pugnatores, qui per vias dissiciles secuti sunt Te. Tunc ergo justi et electi Tui pleni fiducia misericordiae Tuae, testimonium bonum perhibente illis conscientia ipsorum, eXercentes sortissim0s actus fidei, spei et amoris Tui ardentissimis desideriis seruntur ad Te, invocantes viscera Tua et strictissime adhaerentes Tibi. Longe est a cordibus eorum sollicitudo disponendi res temporales, et scribendi nomina sua in terra; non enim dileXerunt terram, aut quaesierunt honores et divitias mundi, sed Te, Verani requiem et salutem, pro qua contempserunt omnia, et tradiderunt se eXOneratos et nudos regendos Tibi. Propter quod in hora illa fidelissime respondes eis suspirantibus ad Te, et super tribulantes eos mitiis validam manum Tuam. 0 Domine, quomodo laetatur et dilatatur Israel, quand0 pugnas pro eo contra Phara0nem et contra omnes bellatores ejus lVere n0n est alia sapientia, prudentia et sortitud0,

quam, dum Vivimus, servire Tibi; ut in hora transitus defendas nos, et a facie Tua dissipentur crudelissimi inimici nostri. Sed dulcissima bonitas Tua, Domine, n0n solum

548쪽

apparet in defensi0ne electorum Tuorum, et terrore hostium invisibilium, sed in aliis secretissimis lavoribus, quibus consolaris animas illas, charissimas sponsas Tu 3S. Quis poterit eXplicare sensum intimi refrigerii, quod percipitur ab omni, quando vocas eam, ut surgat et ascendat de cubilibus leonum rugientium ad coronam 'O quam sortiter conatur deponere et pr0jicere a se impedimentum terreni corporis, tracta voce dilecti sui l loriatur, Domine, anima mea morte justorum, et sani novissima mea horum similia. Beata anima illa, quae ornata sicut Sp0nsa, et prae' parata ad castissimas nuptias Agni Dei, audit Te dicentem sibi: Veni, Suavissima electa Mea; veni, dulcissima amica Mea; ponam te in thronum Meum, quia concupivi speciem tuam. Tu scis, Domine, quid sentiat anima festinans egredi de corpore ad efficacissimam Vocem Tuam. Tu scis; ego vero nescio ponderare infinitam vim secretae illius Victoriae, qua apprehendis charissimam

praedam et partem p 0puli acquisitionis Tuae; alque ita in silentio meditabor illam. Nunc vero pro fine hujus laboris mei, precor Te, clementissime Fili Dei, dones mihi sedium Tuarum

assistricem Sapientiam, quae mecum sit et mecum lu-boret ante eXtremam horam transitus mei; ut inveniam Te propitium, et in periculoso proelio Tu sis constantissima sortitudo, et so elicissima victoria mea. o. A. m. I . G

549쪽

qui audit servus Tu usi

Adlocutiones Jesu Christi

Odae quotidianis precibus

S. Theologiae Doctor et Canonicus capitularis Ecclesiae cathedralismoguntinase.

StimuIus Compunctionis et SoIlIoquia.

Typis et Sumptibus Joannis Davidis Savortuniiser.

SEARCH

MENU NAVIGATION