Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Alii datur discretio spirituum, ut cognoscat occulta cordium, et bene discernat lumine Tuo, in quo multa sunt exempla mirabilia diebus etiam istis facta per

amicos TUO S.

Alii dantur genera linguarum, quibus l0quatur cum diversis gentibus; quae gratia antiquitatis communicata

est Scholae Tuae, nunc Vero nescio, Domine, an communicetur; fortasse tamen in aliquo eventu communi

cas illam electissimis aliquot amicis Tuis, quos millis ad nati0nes, quae ignorant Te, ad evangeligandum gaudium regni Tui. Alii datur interpretatio sermonum, ut cum Vi et efficacia mirabili instruat, seu doceat, delectet atque moveat; qu0d qu0lidie probas, Domine, in Ecclesia per idone0s ministros novi testamen ii, quod fecit infinita charitas Tua. Hae sunt gratiae, quas gratis dat Spiritus Tuus di videns singulis, prout vult in bonum pr0Ximorum. Discipuli tamen Tui sic eis utuntur, quando mo Ventur a Te, ut proficiant ipsi primum in Schola Tua.

Et quamvis prophetent, et multa miracula operentur,n0n evanescunt in cogitationibus suis, sed humiliantur scientes, quia et peccatores in Nomine Tuo miracula operati possunt, ut non glorietur omnis caro c0ram Te. Sic ergo castis et humilibus cordibus operatur Schola Tua virtutes multas, ut glorificeris in ea. Quaerit enim in omitibus cantare infinitam magnitudinem bonitatis et misericordiae Tuae in hac valle lacrymarum, a Seen Sura pOSt laci Tmas ad choros canentium Tein statu beatissimae fruitionis et vitalissimae vitae Tuae.

522쪽

De reformatione risus, quae acquiritur in Schola Iesu Christi. Oculi filiorum Adae, Domine. depraedantur animas eorum, et tenent alligatas durissima servitute, quemadmodum eXperti sunt ab ipsa pueritia sua. Tu vero, BeX pacifice, et h0nestissimum eXemplar virginalis modestiae, mulas corda discipulorum Tuo rum adeo mirabiliter, ut rectissimo temperamento

moderentur oculo S SUO S.

Postquam enim tradiderunt se Tibi instruendos permultas et varias luctas, eXStinXerunt vitium curiositatis, ut jam non libeat eis videre delectabilia mundi, sed ea tantum, quae pOSSunt eXcitare memoriam amabilissimae praesentiae Tuae. Jam transiit illa velocitas ad aspicienda Vana aut inutilia, quibus lurbari s0lebat paX et Serenitas pretiosissima cordis eorum, jam cessavit appetitus intuendivisibilia prae magnitudine desiderii bonorum invisibilium. dam quievit illa sollicitudo timoris casti, ne sorte oculi ante considerationem rationis celeriter aspicerent, quae p0slea quam Vis in Voluntaria n0cerent. Jam cessavit exercitium Velandi oculos, quod initio renuntiationis fieri solet a limo ratis servis Tuis. Jam ista cessaverunt, et Subsecuta est honestissima

523쪽

modestia firma et stabilis, quae est magna pars decoris domus Tulle. Transactis ergo eXerciliis multis acquirunt discipuli Tui, Domine, d0num quoddam super oculos suos tanta honestate et gratia plenum, ut ipsos etiam immodestissimos peccatores moveant ad praedicandas miseri cordias TUIS.

Et quidem, clementissime Domine, servi Tui, qui

sic vicerunt seipsos, quamvis in hac Vita semper caute Vivant, jam tamen concedunt aliquantum liberialis oculis suis, ut proficiant sibi et aliis, ut mouet charilas filiorum Dei.

Quod enim attinet ad scipsos, dum eX praemeditatione aspiciunt diversas creaturas Tuas, eX Omnibus accipiunt occasionem ascendendi ad Te, auctorem illarum, legentes mirabilia Tua in campis et fluminibus, et in coelis Tuis, tanquam in operibus digilorum Tuorum, et in luna et stellis, quas Tu sundasti. Quod vero pertinet ad proXim0s suos, charitaS, quae urget eos, instruit non solum corda, sed oculos illorum, ut simplicibus oculis columbarum intueantur

conserVOS SUOS ad captandam occasionem consolandi,

docendi aut corrigendi eos; ipseque modus intuendi aedificat et compungit illos. Utinam modestia Scholae Tuae, Domine, repraeSen taretur, qualis est, filiis hujus saeculi, ut capti dec0re illius converterentur ad TelTu, Rex Sion, Cui placet decor sponsae Tucte, Bmabis gratiam oculorum ejus, in quibus lucet suavissima pulchritudo Tua.

524쪽

Et pro victoria et mira reformatione ista recipies charissimam Scholam modestorum et humilium ad striclissimos et sine sine duraturos ampleXus TUOS.

De reformatione auditus, quae acquiritur in Schola Iesu Christi. Non sunt discipuli Tui, Domine, ex illo genere hominum seipsos amantium, qui a verilate auditum avertunt et ad vanissimas sabula S convertuntur.

Sciunt enim, se habere Magistrum, Qui est Ver bum Dei et Qui verba vitae aeternae habet; et ideo

nolunt permittere castas aures Suas profanis, Vanis aut inutilibus verbis, quibus inquinentur pura corda eorum. Et quidem quamvis aliqui eorum, antequ3m accederent ad scholam, quaesissent sibi magistros, Vendi tores Verborum, prurientes auribus, postea tamen quam coeperunt placere illis castissima eloquia Tua, in tantum profecerunt, ut ita non delectet illos sermonis elegantia aut ornatus, quo multi Christiani seducuntur,

sed puritas et simplicitas verbi Dei, quod praedicatur

non in sublimitate sermonis, sed in sortissima virtute Tua . Si tamen propter necessitatem praesentiS Vitae cogantur l0 qui cum proXimis suis, m0lestissime serunt sermocinationes mundanas, et sine Vulnere cordis Vulneratur graViter verbis incompositis, quae repugnant disciplinae Tuae. Si vero loquantur cum fidelibus amicis Tuis, quo rum conversalio in coelis et de coelis est, altentissime audiunt e0s; et sermo Tuus melle dulcior in-

525쪽

trans per audit lim, Tibi assuetum delectat valde suspiraulia Tibi corda illorum. O D0mine, quam longe sunt isti a protervia eorum. qui dixerunt Tibi: Recede a nobis, scientiam enim

viarum Tuarum nolumus lobturaverunt certe discipuli Tui purgatas igne Tuo

Bures Suas, ne audiant multiplices quaestiones filiorum Adam, in quibus non est salus; et recedunt a collo quiis peccatorum, qui acuerunt linguas suas, Sicut serpentes habentes venenum aspidum sub labiis suis. Sed quanto magis recedunt a tabernaculis iniquorum, tant0 magis appropinquant congregationi justorum, quorum Sermonibus inflammantur ad desiderandas justificali 0nes Tua S. Aures cordis aperiunt ignilis eloquiis Tuis, quando dignaris loqui eis ad cor; et ibi discunt, quom0do debeant uti auribus corporeis cum iis, qui diligunt Te, et per qu0s loquitur Spiritus Tuus. Isti sortissimi victores, Domine, n0n laeduntur jam verbis inordinalis hominum, quamvis illa displiceant

vehementer.

Cor castuin eorum firmiter fundalum supra petram non est lacile mobile aut violabile sagittis verborum inc0mposit0rum, atque ideo aures eorum n0n laedantur aliquo pruritu, qui fit extra disciplinam Tuam. Verumtamen non propter hoc, aut in hoc se justi septos existimant; sed in timore filiali viventes et libertatem spiritus cum eo tim0re conjungenteS trunSeunt per viam m0rtalitalis currentes ad perm9n Suram civitatem et patriam Suam.

526쪽

Ibi pro victoria et resormalione audi ius audiunt Te, Rex pacifice, dulcissime loquentem, et fidelissima promissa reddentem eis; et gaudebunt amplissima remuneratione laborum suorum in conspectu serenissimi vultus Tui.

De reformatione gustus, quae acquiritur in Schola Iesu Christi. Multa mirabilia operatur Spiritus Tuus, D0mine, in iis, qui accedunt ad Te, ut illuminentur.

Nam et homines gulosos et curiosos inquisitores Sap0ris ciborum, qu0s eX misericordia magna Vocas ad Scholam Tuam, ita mutare soles, ut sere amittant gustum cib0rum prae mortificationis studio et prae sapore gratiae Tuae. Haec est victoria magna et vere digna Schola Tua, quae pascitur a Te pinguedine terrae viventium, et polatur rore matulino, quem distillant coeli Tui.

Quis, Domine, e filiis hujus saeculi credit talia,

quod scilicet homines voraces sani adeo temperantes per disciplinam Tuam, ut sere amittant saporem ciborum, Sumentes eos cum dolore, ut satisfaciant debito

sustentandae naturae.

Prolacio, Domine, doctrina haec ut plurimum longe est a palatiis divitum, et a judicio regum terrae; sed habitat secreto in domo Tua, et in paucissimis amicis Tuis, quorum potus et esca est dilectio Tua. Toleraverunt isti fidelissimi et sortissimi pugnat0res longam samem et sitim, et contristaverunt linguas suaSartificiosa amaritudine, qua secerunt insipidos cibos

527쪽

propter Te, et quod est mirabilius, biberunt aliquando

putredinem manantem ex corporibus leprosorum. Sed jam datum est eis, ut nutriantur sine condimentis adoratorum ventris, ut gratia Tua corroborati videantur vivere de solo dulcissimo Spiritu Tuo. O D0mine, quam sanum consilium est, nolle comedere de mensa et bibere de calicibus principum terrae ad acquirendam libertatem a servitute nimis dura, qua eoncupiscentia ciborum torquet novellos servos TuoslOmnia tempus habent. Nunc tempus est esuriendi et siliendi in deserto

hujus exilii, in quo satigamur procul a desidera lavalde praesentia Tua. Neque acquiritur paX sine bello, neque serenitas sine nubilo; et proinde neque saturitas Sine fame, neque polus aquae purissimae, quae est in cisterna Bethlehem sine siti.

Verumtamen illi, qui pugnaverunt valide, et non pepercerunt sibi propter Te post agones suos, siunt similes Angelis Tuis, qui cibo spirituali utuntur et

paScuntur consortio Tu O.

Beati illi pauci victores, Domine, qui cibum animalem parcissime et sine saporis gustu requirunt. Habent enim jam corpora assueta cibo grandium, et praegustant aeterna convivia Tua. Jam desecit tempestas famis, qua torquebantur in ingressu Scholae Tuae. Jam cessavit cupiditas meliorum ciborum et importuna cogitatio deliciarum mensae saeculariS.

528쪽

Jam cessavit illa pr0peratio in hora resectionis, qua Venter Salagebat impleri. Jam successit pax, et quies, ei Sallelas Tua, Domine, Sine qua neces Se eSi Semper esurire atque sitire. Tu veru resectio cordis humani, melius quam convivia peccatorum, Sus lenta S etiam corpora consecrata Tibi. Nunc resicis Secretis modis, quos nemo amatorum

hujus mundi cognovit; sed reVelata facie gloriae resicies amicos Tuos lautissimis epulis, qua ' praeparavit ad coenam sine sine duraturam suavissima dilectio Tua.

De reformatione odoratus, quae acquiritur in Schola Iesu Christi. Mollities a malorum mundi, Domine, et studium delectandi sensus proprios non discitur in Schola Tuu quae reliquit omnia mundi delectabilia, ut sequeretur Te. Cupiunt peccatores fallere seipsos, quaerentes Odores aromaticos eXquisitos, ut non sentiant foetorem c0rp0rum, in quibus habent animas mortuas et male olentes Tibi. Et adeo student istis odoribus artificiosis, et Vestes et cib0s, et Omnia, quae tractant, impleant ista sallacia ut trenseant sine taedio per m0rtalitatem suam. Filii vero Tui, quorum bonus et castus odor implet Ecclesiam, diversa procedunt via abominantes simulationes istas filiorum hujus saeculi, et gaudentes Simplicitate rerum, quas creasti, ut laudareris in eis. Quaerunt ipsi certe spirare bonum odorem Magistri sui per virtutes solidas et persectas, quarum fragrantiu

529쪽

delectaris Tu, Domine, et delectantur, qui habent purgatos nares ad discernendum odorem Spiritus Tui. Sed odores materiales, quibus adulleratur simplici tas casia creaturarum Tuarum, oderunt lanquam signum animae abeuntis post Vestigia gregum suorum longeque recedentis a thalamo Tuo.

Non tamen per hoc sugiunt odores florum et herbarum, qui sacti sunt a Te, et ubi non habet partem

fallacia artificum sensualium, qui operantur in terra: sed purificatus jam odoratus eorum caSlissime moVetur his odoribus Tuis, et generat spiritualia desideria videndi Te et si uendi decora valde praesentia Tua. Tolera Verunt melores mullos et graves ad casti gandum olfactum, si sorte delectatus suit odoramentis preti0sis et pro sanis, et hac ipsa tolerantiu acquisierunt Sensum mirabilem odorandi st0res amoenissimi paradisi Tui. Unde inter alia pura delectamenta, quibus visitare soles smicos Tuos, est quaedam suavissima fragrantia dissimilis odoribus mundi et similis valde odoribus

Supernae Jerusalem, SponSae Tilae.

Hanc ipsi percipiunt externo etiam sensu ollactus et admirantur, et exhilarantur ad currendam Viam Vit3e. Alque ita sit, ut in praesenti etiam Valle miseriae praesentiant Te, et trahantur voluptate odoris Tui, qui est pretiosior omnibus odoribus Indiarum et omnibus delecta li0nibus et sol aliis filiorum Adam. Prudenter agit, Domine, Schola Tua, quae Ser Viens leprosis et ulcerosis, et patiens horrores atque s0el0res vari0s pr0pler Te acquirit odorem Tuum,

530쪽

quem exhalat in plateis cum laude maxima divinae gratiae Tuae. Et nunc quidem per intervalla ius pirat odorem Tuum, sed post cursum vitae mortalis, qua fidelissime servit Tibi, abundantius rescietur a Te, et fruetur Sua VisSimis supra omnem mundi suavitatem odoribus aeternae vitae Tulle. Cinutat V. De reformatione tactus, quae acquiritur in Sch0la Iesu Christi. Dissicile est, clementissime Fili Dei, numerare modos eXquisit0s, quibus homines seipsos amantes bestialem sensum tactus, contra leges Spiritus Tui delectant. Diligentissime student mollibus vestimentis indui et commodissimis lectis requiescere, impatienter ferentes minimas incommoditates, et irascentes graviter, si aliqua asperi late Ossendatur taclus eorum. Quomodo tolerabunt isti deliculi poenas inserui, quo sestinant 8 Non est inter eos, qui consideret novissima SUI. Verumtamen discipuli Tui, Domine, meliore consilio eXercent seipsos amplectentes omnem duritiam et asperitatem propter regnum coelorum. Viriliter pugnant contra seipsos quotidianis proeliis per catenas, et cilicia, et vestes rudes, et duros lectos, et alia multa exercitia digna sortissimis militibus Tuis. Et auxilio gratiae divinae Tuae adeo proficiunt carnem suam odio habentes, ut post conflictus acquirant mirabilem Victoriam sui, non magis sentientes cilicia et lectos dur0s, quam si mollibus vestimentis et lectis uterentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION