Ordo ad dandam poenitentiam ex insigni rituali Codice Membranaceo 11. saeculi Bibl. Canonicor. Reg. S. Salvatoris Bononiae. ... Accedit Appendix aliorum Ordinum antiquorum D. Vincentius Garofali

발행: 1791년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

- . Tunc Sacerdos det illi iudicium secundum canones t)ι

aut secundum quod illi iustum visum fuerit sa) . Post haec dicat Sacerdos: is Misereatur tui omnipotens,, Deus , & dimittat tibi omnia peccata tua praeterita , &,, futura 3 t liberet te ab Omni malo: conservet te in omni

dispuneta , brevissimam Vulgatam formillam Consiteor oec. usurpamus . Sed priseam illam pro antiquo more nos ipsi laudamus : & majores nostri , si viverent , probarent , certe credo , praesentem Ecclesiae

consuetudinem.

1 Canones nempe poenitentiales , quibus poenitendi modus, conis altionesque praescribebantur. Horum usus prima Ecclesiae saeeula attingit . Amortius Can. Reg. Pollinganus horum Canonum historiam a S. Pauli epistolis per plura saecula describit . Vide Tom. III. Theol.

Eclecticae append. I. Porro Sacerdotes accomodare has leges poenitentibus quum non potuerint, niSi perspecta prius , prudenterque aestimata peccatorum indole ; an non isti ipsi Canones arcanae confessionis usum necessitatemque demonstrabunt , ac propemodum clamabunt i Lege praeclarum Petavit argumentum in notis Epiphani aliis pag. a 4s. Specimen horum Canonum habes in Append. nostra p. gῖ. 13 Igitur in nostro Ordine, saeculo Ecclesiae XI. poenitentiae imis

ponendae modus Confessarii judicio permissus esse videtur . Sunt etiam , qui monent. et peccatis publicis inflictam eo ipso saeculo poenitentiam , si fieri posset , secundum Canoues ; Secie cis vero secti ..dum quod justum Sacerdotibus videbatur . At Canonum vis , & justo in Sacerdotis arbitrium , quantum Video , facile in confessione seia creta conciliabantur. Nam ex inspectis pluribus Ordin bus , decretisque Canonicis illius aevi , negari non potest , & viguisse tum Ecclesiae leges, quibus Canonum poenitentialium custodia jubebatur, &aeque sapienter Sacerdotibus commissum , ut , distincta personarum conditione, aetata, Valetudine: animi quoque alacritate, aut remissione , canonicas poenas attemperarent, commutarent , extenuarent .

Atqui id judicium justxm esse debebat. Ergo ad prudentiae , aequitatis , atque ipsorum Canonum jura componi , quantum seri poterat , debebat. Nonnulla injicere in hunc locum possem de . notitia horuiti Canonum majorem in modum Confessariis profutura ; nisi monita S. Caroli in manibus haberemus, aut non ita facile essent obvia, quae hac de re scripsit Bened. XIV. in aureo opere de Syn. Dioec. Optandum , horum incitamentis Confessarii omnes ut morem geranti Optandum etiam , ni fallor , ut Parochi Soepius cosdem Canones incondicinibus explicent, distincteque tradanti Nam illis plerumque pre

sis poenitentium copia tale otium sepe negatum est.

- y Qui dimittenda peccata ante lapsum Esse hoe arbitror stili genus indiligens , aeque indistinctum . Simile mihi sese obtulit in

Theodori capi ιulis , in Egberti poenitentiali , in Rhegi nonia dc

22쪽

opere bono , & perducat te in Vitam aeternam. Amen . Continendamus tibi , Domine Iesu Christe , famulum

M tuum , ut ad te toto corde convertatur, & tibi devotari mente deserviat: ut quotidie in omnibus bonis operibus,, propter tui nominis amorem perseveret: ut pro delictis ri atque facinoribus suis veniam indulgentiam ei conce- das r ut sub ope Sanctae Trinitatis tibi deserviat; cui om- is ne genuflectitur coelestium , terrestrium , & infernorum r, , ut eum cuStodias hic & in praesenti saeculo ; & in futuro, , iudicio eum ad vitam aeternam perducas . Ille te benediis cat, & custodiat , qui de coelis pro peccatoribus in hunc , , mundum venit , & det tibi remissionem omnium pecca- , , torum , ut hic bene valeas vivere , & propter animam, , tuam , vel parentes tuos benefacere , ut in futuro saec lo cum Angelis & Sanctis omnibus consortium habere me- reas in regnis coelestibus . Amen . Ipse Deus iustificet te,

& aperiat tibi ianuas paradisi . Ille Deus, qui confregitis portas inferni , ipse tibi dimittat peccata tua , qui dignari tus fuit latroni dicere in cruce r hodie mecum eris in ,, paradiso . Ille verua & pius Pastor , & rector , atque gubernator sit semper super te , & te benedicat , & ab om- , , ni malo , atque ab omni tribulatione defendat propter

se suam pietatem Christus Filius Dei vivi altissimi ; qui vi-

,, Alia . Benedicat te Deus Pater , qui te creavit e sa- , , net te Dei Filius, qui pro te passus est: illuminet te Spi-

, , ritus Sanctus , qui in te fusus esti corpus tuum Dominus M benedicat: animam tuam Deus salvet: aures tuas Deus,, aperiati oculos tuos Deus illuminet, & dirigat pedes

Burchardi libris, In poenitentiali Uerones . a MuratorIo edito, in Farfen. Vid. append. atque alibi. In ordine Romano totidem Verbis legitur haec precatio, ommissis verbis illis praeterit σ'futura. In quo dam ordine Cartus iensi sic legi a futuris peccatis liberet te, ab omni malo,, ; & in hoc ipso nostro codice, ubi agitur de poeni tentia extremae unctioni praemittenda , deprecativa absolutio habes gic is dimittat tibi peccata praeterita, praesentiae de futuri det sibis, cu todiam D . Tandem non negavero , vocem illam futura de do vi i .eu poenae lolutione per peccatum contractae intelligi PQ ς ψ

23쪽

,, tuos in viam pacis , & rectam a & omnia tua membra di , , rigat in viam veritatis . Deus , qui benedixit vestigia Pe- ,, tri & Pauli, ille te benedicat diebus, ac noctibus , ho-

, , ris , atque momentis, dormientem , Vigilantem , sive in domo , vel foris domo , ubicumque ambulaveris , Vel perrexeris r in omni loco sit anima tua benedicta, dc , , ab omni impugnatione diaboli sit defensa , nec in risu , ,, vel in Visu , auditu , gustu , odoratu , dc tactu , nec dor ,, miendo, nec Vigilando , vel ambulando diabolus pote- , , statem in te habeat; sed Angelus Dei custodiat te semperri hic, & in aeterna saecula Saeculorum . Amen . , ,

, , Alia. Benedicat te Deus Pater e salvet te Deus Fi- ,, lius et illuminet te Spiritus Sanctus. Corpus tuum dirigat,

, , Sensum tuum cuStodiat, cor tuum illuminet, animam tu ani,, salvet, & ad perpetuam vitam te perducat . Dominus,, noster Iesus Sit ante te , ut te defendate sit circa te , ut te ,, ipse custodiat: Sic protegat te, ut te ab omni malo eri- ,, piat, dc salvet . Ille te benedicat de coelis, qui per cru- ,, cem , & passionem suam totum mundum illuminavit. Ille

, , te benedicat de coelis, qui tres pueros de camino ignis ,, ardentis liberavit . Ille te benedicat de coelis, qui Pe- , , trum & Paulum benedixit . Ille te henedicat de coelis, ,, qui Susannam de falso crimine liberavit . Ipsa te benedi- ,, cat, cui dixit Angelus: Ave Maria gratia plena. DO- ,, minus tecum I . Ipse Angelus Domini super te descendat, qui & te benedicat die ac nocte a). Illuminet Dominus cor ,, tuum , & senSum tuum , & perducat ad vitam aeternam . ,, Qui Vivit . , , ,, Absolutio . Omnipotens sempiterne Deus, qui ha-

,, bet potestatem peccata dimittendi, & qui Jatroni jam in

I Ηac prece assequerIs , multum errare eos, qui docent: Mariae Sanctissimae inψocationem abesse a liturgicis Ecclesiae precibus ante XIII. saeculum usurpatis . Uetustiora etiam exempla apud vulga tos liturgicarum rerum tractatores, si libet, consulito. Vid. Ossimari ad discip. locvt. in App. ad hunc ord. datam .

Pari in errore versantur illi, qui Angelorum invocationem ab iisdem precibus abeale clunt.

24쪽

i eruce suspenso peccata remisit: & sancto Petro dedit p6,, testatem alligandi , atque Solvendi, ipse te absolvat ab omni peccato hic, & in futuro Saeculo . Per omnia.

,. Absolutio alia . Omnipotens Deus , qui B. Petro,, Apostolo dedit potestatem ligandi, atque solvendit & cete-

,, ris Apostolis , dicens a quorum remiseritis peccata , re- , , mittuntur eis in aeternum; ipse te absolvat ub omnibus is peccatis , S de istis peccatis, Uuae modo mihi coram, , Deo confessus es , sed & de omnibus , quae a nativitate, , tua cogitando , loquendo aut operando commisisti r non ,, reddaS cle eis rationem per misericordiam Dei in die 1udi- ,, cii ; re quando transieris de hoc saeculo , subitanea mors,, tibi advenerit, aut impeditus lingua nullatenus poeniten- , , t iam accipere poteris , cum ista poenitentia , quam modo

M accepisti, Sis absolutus a Deo Patre , & Filio, & Spiri- , , tu Sancto , ct ab omnibus Sanctis eius , & a me misero peccatore , ut dimittat tibi Dominus omnia delicta tua, &,, perducat te Chri Stus ad Vitam aeternam . , ,

, , Oratio . Niis te suscipimus in missis , & psalmis , &,, canticis spiritualibus , oc cuncto ossicio Sacerdotali ci . , , Suscipiat Dominus animam tuam , quando exitura est de , , hoc saeculo in vitam aeternam e & si in ista traditione , , , vel absolutione tibi mors advenerit, perducat te Christus, , Filius Dei vivi ad vitam aeternam , & absolvat te Sa , , ctus Petrus , & Beatus Michael Archangelus , & , nos in ,, quantum data est nobis potestas ligandi, & solvendi, abs , , lutionem damu b, adjuvante Domino nostro Iesu Christo . Qui vivit, & regnat in saecula saeculorum . is, , Oratio . Respiciat ad te Rector aeternus Deus , dc ,, det tibi Angelum ubique custodem , & conservet in tes, gratiam , quam perfudit et mentem regat, vias dirigat, ,, cogitatioqes sanctas instituat , actus probet, opera Con ,, firmet, Vota perficiat, praeterita mala indulgeat, prae-s, Sentia emendet, futura medeatur , ab his , & ab omni-

sic intellige r Polliceor tibi , o poenitens, me in missis , p. , nu, α Leliquis precibus peculiarem tui memoriaua habiLuzum o

25쪽

bus peccatis tuis te eripiat, atque absolvat i & benediacat de coelis qui est dignatus nos visitare in terris ; qui via

m Vit. His Absolutio. In ea potestate, vel auctoritate fiden tes , quam Dominus Deus nobis in Beato Petro Apostolo tribuit, dicens et quaecunque ligaveris super terram , , , erunt ligata & in coelis r & quaecnmque solveris superri terram , erunt soluta & in coelis, & quorum retinueritis

,, peccata , retenta Sunt, quantum nobis permissum est,

is ab omni vinculo peccatorum abSolvimus e re quidquid vo- ,, luntate propria , suadente diabolo , commisisti, quantum ,, possumus, pro divina gratia tibi indulgemus; ut, fracta cinis tena omnium delictorum de collo tuo . liber α absolutus,, venias ante tribunal Domini nostri Jesu Christi , recept rus ab ipso haereditatem in coelestibus regnis, ubi manens, sine fine laeteris in saecula saeculorum . Amen. I

r Habeant igitur novum hoc monumentum inuicativae forma patroni. Certe haec splendidissima est, atque aetatis multo etiam XI. Saeculo luculentioris saporem habet . Fere in eamdem incidi , una nempe, aut altera mutata vocula , Gellonensem Ordinem legens apud Nartene mille circiter ab hinc annis conscriptum . Mitto, quod ii Pertinere potest, estque pridem a doctis monitum: non ita facile res gravissimas, qualis haec forma est, illabi in Ritualia, atque in usirin hominum repente potuisse . Mitto etiam similia formae exempla , quavtransdidit antiquitas. Nolo tamen unum praeterire, quod frequentius in priscis ordininus occurrit, & mihi se obtulit in Rituali Tyrensi, Seir Uulsinensi Saec. XI. , quem librum m s. apographum servat Biblio theca nostra Bononiensis, autographum vero Bibliotheca Senensis Academiae. Jam in ejus ordine poenitentiali legitur , , Absolutio. M Absolvimus te vice S. Petri Apostolorum Antistitis: cujus etiam ,, vice collata est nobis solvendi atque ligandi potestas , quantum tuλs, expiatit accusatio, ia ad nos pertinet remissio . Sit tibi omnipotens,, Dςus Redemptor tuus , vita , dc salus , omniumque peccatorum tuo D rum pius in uultor ,, . Frequens etiam in ordinibus occurrit haec

forma I brice B. Petri .... sis absolutus ' quae verba aequipollent no

Strae formae: Eσo te absolis; uti animadvertit Menardus in nota 677- in lib. Sacr. S. Greg. Papae . Quamquam antiquitatem hanc indicati vae formae mirabitur nemo , qui intellexerit , Romanum ordinem Doenitentialem, atque Egberti Eboracensis alium summae antiquitatis libros eamdem scirmam continere et ad hosce vero libros Ecclesiis

omibuo cognitios or a ceζeros poenitentiales Ordines fuisse exactos .

26쪽

,, Dominus custodiat introitum tuum , & exitum tuum' A, ex hoc , nunc , & usque in Saeculum . is,, Benedictio Dei Patris Omnipotentis di Filii H & Spiritus Sancti descendat Super te. Amen . H

Ordo ad dandam clerieis poenitextiam . - .

. ' . . .. . a

Cum aliquis Clericus Venerit peccatum suum confiteri, dieat illi Sacerdos, ut se in oratione cum lacrymis prosternat a) . Deinde incipiat Tertiam i finita hora , Sacerdos iactet se ante Altare , dc dicat . , , Pater noster . Et ne nos. Cap. Ρroba me Domine , & tenta cor meum . Ure Penesis meos & cor meum cui Supra pag. I. . , . , , Domine Deus omnipotens propitius esto mihi peccari

Nec iuvat depreeativae formae patronos silva illa ordinum, quam . Morinus congessit, ut XII. prioribus Ecclesiae saeculis deprecati vana obtinuisse suaderet. Nam si titulos , qui reconciliationem poenitentiuis f. v. majori hebdom. praeae serunt, diligentius expenderent, moneren-1ur, puto, non de Sacramentali, sed de Canonica reconciliatione in illis agi . Eo factum est, ut in Pontificali Rom. Clementis VIII. auctorita te recognito, hujusmodi ritus deprecativus plane. sit, etsi nemo ne 'sciat, indicativam formam ea aetate in poenitentiae arcanae mini Sterio fuisse Observatam. Nunc mos iste absolvendi ab Rom. Ecclesia usurpatus jure novitius a Dallaeo, ejusque sectatoribus appellabitur jure a nonnemine recentiore inobscitrabituri Tum jure deprecati vae se mae patroni quamquam innocenter id faciunt , non ut illi ad consandam haeresim nonnisi medio Saee. XIII. usurpari nostram formam coeptam esse assirmabunt i Miror, haec post tantam copiam tu Cemque monumentorum a viris eruditissimis i Tandem sic existimo et etsi non hanc argumentorum vim pro indicativae formae antiquitat: haberemus; antiquissimam tamen esse censendam, postquam duobus Postremis Conciliis oecumenicis praescripta est. Unde enim rem gra vissimam gravissimi Patres , novitatis hostes , antiquitatis . perquam studiosi, nisi ab antiquitate acceperunt In hane rem consule Omnium an Star P. Edmund . Simoianetum, qui presse, acute, solideque pro indi Cativa forma contra Morinum in sua de forma Sacram . poeta. disputav. scripsit. Habes eam etiam inser tam toni. XI. thesauri Theol. cl. ZA

I) Clerico non obseratur Ecclesiae ostium et non brevis ille flen- . tium status , qui laico, indicitur. Id diseriminis ex eo fortasse dirua

, quod Clerici tolemai poeniteatiae non subjiciςbantur,

27쪽

A tori, ut qui pro peccatoribus & peccata sua confitentiis

bus me indignum inter te et ipsos mediatorem constituisti. s. quique mortem peccatorum non Vi S , Sed ut convertantur, , , & vivant ; suscipe Orationem Servi tui, quam ante conspectum gloriae tuae pro poenitentiam cupienti famulo,, tuo cupientibus famulis tuis humiliter effundo et ut pariter eum eos nunc a peccatis eruas, & in futuro ab , , omni crimine illaesum illaesos custodias. Per. , ,

Postea ducat eum ante Altare, & dicat illi: : Vis agere, stater , poenitentiam λ-VOlo . Inter. de toto corde tuo MN. de toto corde . Dicat illi : Non sum dignus ego tuam suscipere confessionem &c. is Suscipiat te omnipotens,, Deus , & liberet te de omnibus peccatis tuis praeteritis , se praesentibus , & futuris r illuminet Dominus mentem se tuam Sancto Spiritu et doceat te semper cogitare , loqui , & agere , quae illi placita sunt: donet tibi humilitatem, , veram , patientiam , charitatem , continentiam , concor- ,, diam bonam , & discretionem in omnibus bonis, quae sibi se placent r mittat in corde tuo timorem amorem suum rliberet te ab omnibus insidiis Diaboli , & faciat te ad vi- ,, tam aeternam pervenire se Inter. Vis esse confessus Domino Deo omnipotenti, & omnibus Sanctis eius, & mihi indigno Sacerdoti omnia peccata tua, quae in hoc saeculo operatus es sive in die , aut in nocte Resp. Volo . Inter. Promittis te de praeteritis tuis culpis emendare Res Promitto I . Et dicat Sacerdost Dominus sit tibi adjutor& protector. Deinde poenitens elevatis oculis , ac manibus In coelum dicit tribus vicibus et In manus tuas , Domine , commendo spiritum meum . Tunc suscipiat eum Sacerdos in suas manus, & dicat hunc versum et M Suscepimus , , , Deus , misericordiam tuam in medio Templi tui Sc., ,

c uti supra in poenit. laicali. Sequuntur deinde Litaniae , ac Psalmi poenitentiales, quos cantare a Sacerdos jubetur . In'

i Propositum expiscatum. 1 Ne de cantu melodico jussum intelligas , seὁ de lectione, aue recitatione juxta mediae aetatis consuetudinem fortasse ex vulgari

28쪽

de praedicet poenitenti, & admoneat , ut a culpis praeteritis se custodiat, a praesentibus, Vel futuris caveat . De in inde poenitens dicat hanc confessionem: IJ Ego peccator volo

alicuius linguae dialecto derivatam . Ita plane noster ii Ic codex canistari a Sacerdote jubet psalmos , quum aegro graviter decumbenti extrema unctio administratur. Minus vero inepte scribit Ant. Austust. ξn notis ad Poenitentiale Rom. Tom. III. pag. I92. ed. Lucen. cum psalmis, & canticis ea Vox conjungitur, quam cum orationibus; Dina poetae ipsi, quum scribunt carmina , canere dicuntur . Verum communi etiam usu privatis missis signiscandis ea vox usurpata est: quam

an rem exempla collegit Balu Zius in notis ad libros Capitularium ; etsi pluris , quam illa omnia , exemplum facto , quod apud Hergotium Occurrit in veteri disciplina monastica , ubi caput L xxxv I. constitu tionum S. Nilhelmi inscribitur de privata missa quomodo Sit can- M tanda aut legenda is scilicet: ,, Inde missam incipiens, totum cans, tum , qui ad eam pertinet, pro edicto patrum nostrorum , magis le- gat in directum , quam audeat cantare , , . Eadem occurrunt Verba apud Amortium Can. Reg. Polling. in Codice edito in veteri disciplina Canonicor. Regular. & Secular. to m. I. pag. 4o7. Neque illud

Praetereundum e Cantus cantandique vocabula pro tacita secretaque lemctione interdum usurpata. Hinc Remigius Antisto lorensis super cano nem missae scribebat: se Idcirco venit consuetudo in Ecclesia , ut tacus, te ipsa Obsecratio atque consecratio a Sacerdote cantetur, ue Verbas, tam Sacra Vilescerent, , ; quae verba quum retulisset doctiss. Ger-bertus Abbas Silvae nigrae , & S. R. I. Princeps Tom. I. de cantu ScmuS. Sacra pag. 362. ed. an. I 774. haec addidit: ,, Falluntur tamen, M qui secretam orationem cantu i ita praecise opponi Volunt, praeser- ,, tina in celebratione missae , ut contra inolitam Ecclesiae consues, tu dinem contendant, Secreta , ipsumque Canonem alta voce pro x, nunciandum esse . Cujus assertionis falsitatem allatus Remigii losa cus demonstrat , atque antiquissimus ordo Romanus ad usum mos, nasteriorum ab annis haud minus mille accommodatus; tu ippe quem, , in antiquissimis MSS. Italiae , Galliae , Germaniae , cum Suis tams, men mutationibus reperi , atque idcirco inter monumenta liturgiae M Alemannicae editurus sum edidit vir cl. ) . . . ubi expreSse Ora

di, tiones post oblationem dicendae secrete nullo alio audiente recitanis , dae praescribuntur , , . Postrema haec pro re nata juverint contra homines nostrae aetatis nouitatum appetentes .

I En exemplum generalis formulae , quam delictorum enumerationi praemittit Clericus . Meminerimus nunc , eo saeculi squali ore , quo hic ordo scriptus atque usurpatus est , quam late certa quae dam Vitia, ex. gr. perpetuae irae, avaritia Clericorum, incontinentia, etc. grassata sint; tum in hanc peccatorum tabulam oculos conjicien

τηβ , Vel ex bac ipsa recognoscamus , non propterea Ecclesiae spiri

29쪽

eonfessus esse Deo omnipotenti, & Angelis , & Archange Iis, atque Sanctis eius, & tibi Pater Sacerdos omnia peccata mea , quae ego feci post baptismum meum , & postquam natus sum usque in istam horam . Ego confiteor meas culpas, quia ego miser peccaVi in periuriis multis, & in commessationibus multis, in ebrietatibus multis , & in vomitu . Dicat Sacerdos: Misertus sit tibi omnipotens Deus, & indulgeat tibi omnia peccata tua . Et ipse dicat . Ego peccavi in detractionibus multis , in invidia , in avaritia , in inobedientia, in otiosis sermonibus multis. Dicat Sacerdos: Indulgeat tibi Dominus , & misereatur tui. Et ipse dicat: Ego peccavi de meo cursu i , de mea psalmodia, & de meo ministerio , quod non custodivi secundum ordinem . Dicat

thm fuisse restInctum . Vitiorum bella In Impiorum caput numquam non reciderunt. Em arcuerunt illi. Ecclesia vero eadem semper vitio istum debellatrix fuit, aeque atque amatrix, reductrixque virtutum. i) Divinum officium , quod Breviarium nunc vocitamus , Cursus apud veteres dicebatur vel a cursu solis ducto vocabulo ; vel quod horariae preces legendo, aux cantando percurruntur . Gregorius Turon. lib. I. de gl. Μartyrum primus, quem sciam , hac voce horas illas nominavit. Frequens deinde eadem apud alios antiquos auctores, praesertim in Galliis . Quae causa fuit , ut Mabillonius in opere deliturgia Gallicana, quum de divino officio perageret, disquisitionem de Cursu Gallicano inscripserit. In regula S. Benedicti opus Dei passim nuncupatur: in illa, quae S. Pachom lo tribuitur, Conlectar an compluribus Conciliis Agenda. Item Sacra Synaxis , quod plures ad eas preces recitandas fideles convenirent . Graecis Canonem canonicas horas, a multis jam saeculis , appellare placuit. Iam vero canon proprie mensura est, quam Solvere colonus Domino tenetur suos igitur quoniam Clerici , ac Monachi tamquam Dei coloni quotidian atri hanc mensuram eidem debent; recte propterea Canon seu men-llura horae illae dictae sunt. Ita eaedem apud Latinos nonnullos exis pressae ; uti apud S. Cassianum lib. II. de orat. nocturna , apud S.C lumbanum In regula, & apud Concilium Turon. II. Mihi tamen placet in primis Tertullianus , qui Apostolicas horas istas dixit in suo de jejuniis libro . Namque ab Apostolis earum institutio profecta est ;contraquam 'Vellent desidiosi quidam nostri aevi homines . Plura , quae antiquum Ecclesiae cursum illustrare possunt , inedita asSer xantur in nostra bibi. S. Salv. Bonon ., quae alicujus e Canonicis a

suis studio in lucem , Deo dante , prodibunt.

30쪽

sacerdos r Misereatur tui Deus omnipotens . Et dicat: Ego peccavi de illis poenitentibus, qui ad meam confessionem venerunt, & suas culpas mihi confessi sunt ; quia ego Se cundum legem non iudicavi eos . Dicat Sacerdos r Dominus indulgeat tibi. Et ipse dicat : Ego peccavi in cupiditate, quia multam recepi eleemosinam I), & ex illa plusquam iustum fuit , ad opus meum retinui a . Sacerdos dicat ε Misertus sit tibi omnipotens Dominus . Et dicat: Ego peccavi , quod pollutus accepi Corpus & Sanguinem Christi. Ego peccavi , quod non custodivi sacrificium secundum legem . Sacerdos dicat: Indulgeat tibi Dominus , & misertus sit tibi . Ego peccavi, quod postquam confessus fui , in ipsas culpas cecidi . Ego peccavi in desideriis alienarum rerum . Sace dos dicat: Misertus sit tibi omnipotens Deus. Ego peccavi, quod non indulsi illis , qui in me peccaverunt: sed modo dimitto ex toto corde omnibus , qui in me peccaverunt . Sacerdos diciti Adimpleat Dominus desiderium tuum. Ego peccavi cum oculis meis , quando speculavi quod non debui, & dimisi 3 speculari quod debui ; inde confiteor meas cubpas . Sacerdos dicite Indulgeat tibi Deus. Ego peccavi cum ore meo & lingua mea , quia locutus sum quod non debui ,

I Avaritiae febrIs vehementer nonnullos Ecclesiae m In Istros XI

Saeculo corripuerat. Restingui eam , quibuscumque potuit modis νEcclesia curavit. Lege, quae in hanc rem de vitio eorum hominum, deque Ecclesiae solicitudine scripsit Bened. XIV. de Syn. Dioec. lib. V.Cap. VIII., atque alibi; quibus adde insignem Leonis IX. Epistolangad omnes per Italiam Episcopos datam . Octava ea est in Labbeana Concit. editionis Tom. IX. λ Ergo Canonicis, qui regulam Apostolicam , communemque Vis tam profitebantur vide adnotat. 2. p. 23. moderatus peculii usus permittebatur . Proprium id Canonicorum , minus tamen proprie , Vete ribus interdum dicium est . In antiquo Ordine officiorum Ecclesiae Senensis a Trombellio Bonon. ed. ann. II 66. Sic legitur pag. 687. diois Deinde frater Canonicus , qui aegrotat, si habuerit proprium, ac ,, cepta licentia a Praeposito , & ceteris fratribus , sicut mos est, di- , , sponit de rebus suis is . Pari acceptione vox proprii usurpatur ince lebri Equitum Ierosoli initanorum Statuto tit. IX. pag. I quamqvδΠλii paupertatis voto teneantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION