Concilium Tridentinum, sub Paulo 3. Iulio 3. et Pio 4. pont. max. celebratum. Accessere Pij 4. & 5. Bullae, quaedam decreta explicantes, & Sacrae Scripturae loci, in margine. Nunc demum nouis figuris exornatum, & à mendis, quibus scatebat typographor

발행: 1595년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Ttilla Indictionis ,

quidem a sed tamen in dolore nostro, gratias Deo Omnipotenti agimus, qui id exemplum , & doctrinam patientiae nostrae, suos voluit Apostolos haberi dignos, qui pro nomine Iesu , qui pax nostra

est, contumeliam paterentur . verum in illo congressu , colloquioque nostro, quod Nixeae babitum est, & si, peccatis nostris impedientibus, inter duos principes , vera & perpetua pax non potuit consci, induciae tamen decennales factae sunt: quarum opportunitate nos sperantes, & sacru in Concilium commodius celebratum iri, & deinde ex Concilii auctoritate persci posse pacem ; apud Principes insitimus, ut & ipsi venirent ad Concilium , & Prae - .aatos suos praesentes duceient, absentesque accerserent. Qui cum de utroque se excusassent, quod ει ipsis redire in regna sua tum necesse esset, & Praelatos, quos secum habuissent, itinere , atque impendijs sesios , atque exhaustos, recreari, es rescioporteret, nos hortati sunt, ut aliam quoque prorogationem temporis habendi Concilij decerneremus. Qua in re concedenda cum essemus ali Iantum difficiles, literas interim a Legatis noris , qui Vincentiae erant, accepimus, transacto iam, & longius praeterito Concilii ineundi die ,

unum vix aut alterum ex ex teinis nationibus Praelatum vincentiam se contulisse . Quo nuncio accepto, tum videremus eo tempore nulla iam r/tione haberi Concilium posse, ipsis Principibus concessimus, ut differretur tempus agendi Concili usiaque ad sanctum Pascha, diemque festum suturae Dominicae Resurrectionis . cuius nostri praecepti expectationisque ὀecretae litterae Genuae anno Incarnationis Domini , M DXXXVIII. III Lvalen. Iul. factae, publicataeque sunt: atque hanc dilationem eo propensius secimus , quod pollicitus est nobis uterque princeps Legatos suos Romam

ad nos se missirum, ut ea , quae ad persectionem

pacis

12쪽

concilii Trident m. i'

pacis reliqua eslsint , neque Nicaeae ob breuit tem temporis potuerant omnia confici , Romae commodius coram nobis agerentpr, & tractarentur . Et ob hanc rationem etiana a nobis ambo petierunt, ut haec paciscationis procuratio Concili j celebrationi praeponeretu , cum ipsum Concilium , pace iacta, multo deinde utilius , & salutarius Christianae Reipubli. suturum esset : semper enim haec pacis spes nobis iniecta Principum nos voluntatibus assentiri hortata est . Quamispem vehementer auxit post discestum a Nicea nolirum ipsorum duorum Principum inter se beneuola amicaque congressio : quae maxima nostra cum laetitia a nobis intellecta confirmauit nos in bona spe, ut tandem aliquando nostras preces apud Deum exauditas , & vota pacis accepta esse crederemus . Hanc igitur pacis conclusionem cum& expeteremus, dc urgeremus , nec solum duobus ante dictis principibus , verum etiam cari ilinio in Christo filio nostro , Ferdinando , Regi

Romanorum , videretur, actionem Corint iij, nisi lace facta , suscipi non oporcere, cunctique a nois per i litteras suosque Oratores contenderent , ut alias rursus temporis prorogationeq faceremus et 'praecipue autem instaret Serenissimus C

sar , promisisse se demonstrans iis , qui a Catholica unitate dissentiunt, se operam siuam apud nos interpositurum, ut aliqua concordiet ratio inire tur , quod ante suam in Germaniam profectionem apte non posset seris Nos , eadem sempet spe pacis , S tantorum Principum volunt te adducti , cum praesertim eerneremus , ne ad dictum quidem Resurrectionis festum alios Praelatos Vincentiam conuenisse, prorogationis nomen iam fagientes , quod tam saepe fustra fuerat repetitum , , celebrationem generalis Concilii ad nostrum, &sedis Apostolicae beneplacitum suspendere malui

13쪽

mus: liaque secimus , & de suspensione huiusmodi literas ad singulos se pradictorum Principum decima a die Iun. M. D X X X IX. dedimus, sicut ex illis perspicue potest intelligi'. Ea itaque suspensione necessario per nos facta, dum tempus illud magis idoneum a nobis , pacisque aliqua conclusio expectatur is quae & dignitatem pol ea fie-quentiamque Concilio, ει Christianae Reipub. praesentiorem salutem erat allatura : Christianae interea res in deterius quotidie prolapis sunt, Hungaris , Rege ipse rum mortuo, Turcam vocantibus ;Ferdinando Rege bellum in eos mouente P Belgis ad defectionem i Caesare ex parte quadam incitatis , cuius desectionis comprimendae causa per Galliam amicissime, & cum Rege Christianissimo con .cordissime, magno beneuolae inter eos voluntatis indicio, transiens in' Belgas Serenissimus Caesar,&' illinc deinde in Germaniam profectus', conuentus Germaniae Principum, &eiuitatum, tractandae eius, quam dixerat, concordiar causa habere coepit. Sed cum , spe pacis iam deficiente, ille quoque modus

curandae in conuentibus , tractandaeque concordiae ad maiores potius discordias concitandas aptus es

se videretur , inducti suimus ad pristinum Concilii 'generalis remedium reuerti; idque per Legatos noli ros S. R. E. Cardinales , ipsi Caesari obtulimus: quod etiam postremo,& praecipue in Rati sponensi conuentu egimus a cum illic dilectus filius

noster, Gaspar tit. S. Praexedis, Cardinalis Contarenus, sumpta doctrina, & integritate, Legatum nostruim ageret : Nam cum, id quod ne accideret, An-

tea verm eramus , ex eius conuentus sententia pereretur, a nobis, ut ab Ecclesia dissentientium qu dam articulos tolerandos , declararemus , quoad per cecurreni cum Concilium illi excuteremur, &deciderentur; idque nobis, ut cCncederemuS, ne

que Chriitiana, di Calliolica veritas, neque nolita,

14쪽

concilii Tridentlas.

Sedis Apostolicae dignitas permittere; palam potius Concilium, ut quam primum fieret, propQui

mandauimus . Neque vero in alia unquam sentenctia , & voluntate fuimus , quam ut primo quoque tempore Concilium oecumena cum & generale congregaretur . Sperabamus enim ex eo , S pacem populo Christiano , & Christianae religionis integritatem posse recuperari ; veruntamen id cum bona gratia , & voIuntate Christianorum Plincipum lia.

here volebamus'. Quam voluntatem dum expectamus, dum obseruamus tempus absconditum, tempus benepIaciti tui', o Deus: aliquando tandem de cernere compulsi sumus, omne esse tempus beneplacitum Deo, cum de rebus sanctis, & ad Christia, nam pietatem pertinentibus consilia ineuntur . Qua propter, videntes, maximo quidem animi no- 1trI cum dolore , rem Christian:im quotidie in po- ius ruere , Hungaria a Turcis oppressa, Germanis periclitantibus , caeteris omnibus metu, moeroreque afflictis, nullius iam principis cons sum expectare 'sed tantum Dei omnipotentis voluntatem, &Christianae Reipub. utilitavem attendere constitui-Inns. Itaque, cum Uincentiam amplius non haberemus, cuperemusque cum uniueriae Christianorum saluti, tum Geima uicae nationis incommodis

in eligendo per nos noui Concilii habendi,loco consulere: aliquotque locis propositis ipsam Tridentinam ciuitatem ab ipsis desiderari videremus enos etsi in citeriore Italia commodius omnia tractari posse iudicabamus , ad eorum tamen postula tiones nostram voluntatem paterna carime defleximus, itaque Tridentum ciuitatem elegimus, qua in imitate cecumenicum Concilium ad proxime venturas halendas Nouemb. haberetur , idoneum

locum illum statuentes , quo ex Germania quidem alijsque Germaniae finitimis nationibus facillima , i ex Gallia, Hispania, caeterisque prouincijs rem

15쪽

tio ibus non difficiliter Episcopi,& praelati c6n , uenire possent . Dies autem Concilii ea a nobis spectata est, quae spatium in se taberet,& publicandi per Christianas nationes nostri huius Decreti,

si cultatis omnibus Praelatis at veniendum tribuen

dae . Quo minus autem annuum tempus praefinire

mus mutando Concilii loco, sicut quibusdam con sis tutionibus alias prς scriptum est, ea res fuit in caula, quod longias extrahi spem sanandae aliqua in parte Christianae Reipub. quae tot detrimentis, ct calamitatibus astecta et , noluimux: & tamen vi demus tempora r agnoscimus dissicultates: quid

sperari possit ex conui ijs noliris , incertum esse intelligimus . sed , quia seriptum est : Reuela Domi-NO viam tuam , & spera in eo, & ipse faciet. magis Dei clementiae , & misericordiae confidere, quam nostrae imbecillitati dissidete, constituimus. saepe enim fit in bonis operibus incipiendi' , ut, quod humana consilia non valeat, diuina virtus essiciat. Huius igitur ipsius Dei omnipotentis Patris , de Filii, & Spiritus sancti, ae beatorum eius Aposto Iorum , Petri , S Pauli auctoritate , qua nos quoque in terris iungimur , fieti, atque subnixi , devenerabilium item fratrum nostrorum S R. E. Cardinalium consilio,& assensu sublata , amota quo suspensione , de qua supia, commemoratum est . quam per praesentes: tollimus , & amovemus, sacrum oecumenicum, & generale Concilium in ciuitate Tridentina , loco commodo , & libero, omnibusque nationibus opportuno, ad Kalendas pro ximas Nouemb anni praesentis ab incarnatione Do-

. mini, M. D. X L II. incipiendum , prosequendum , & eodem Domino adiuuante , ad ipsius gloriam, atque laudem , & Christiani totius populi salutem absbluendum, persciendumque indicimus ,

an nunciamus, conuocamus, statuimus, atque de-εzraimur a omnes omnibus ex locis cami venera,

16쪽

Concilii Tridentim .

biles 'fratres notiros Patriarchas , Archiepiscopos, Episcopos , & dilectos filios Abbates, quam alios quoscunque, quibus iure, aut priuilegio in Conci liis generalibus residendi , & sententias in eis . . dicendi perinissa potestas est , requirentes, hortan

aes , admonentes , ac nihilom nus eius vi iusiurandi , quod nobis , & huic sanctae Sedi praestiterunt,

ac sanctae virtute obedientiae, alijsque sub poenis iu-σe , aut eonsuetudine in celebrationibus Conciliorum aduersus non accedentes serii, S proponi sollitis, mandantes, arctaque praecipientes, ut ipsime nisi sorte iusso detineantur impedimento : de quo tamen fidem Facere compellantur , aut certe per tuos legitimos procuratores , di nuntios sacro huiε Concilio omnino adesse, o interelye debeant : Supra autem dictos , Imperatorem , Regemque Chria dilanissimum , nec non caeteros Reges , Duces ,

Principes, eorum praesentia, si aliis unquam , hoe quidem tempore maxime sanctissimae Christi fidei , & Clitistianorum omnium sutura est saluta--Iis , rogantes , atque obsecrantes per viscera mise-

.ricordiae Dei, de Domini nostri Iesu Christi, cuius fidei veritas , & religio , & intus, ct extra gra uiter iam oppugnatur, ut, s saluam volunt Chri itianam disse Rempub. s se.Domino obstrictos , &obli,gatos pro maximis illius erga se beneficiis intelligunt, ne deserant ipsius Dei caulam , & negotiumsipsimet ad sacri Concili, celebrationem veniant ,

in quo ipse rum pietas , atque virtus communi uti is ditati, salutique suae , ac caeterorum , ct tempCrali, aeternae, plurimum est profutura. Sin autem, id quod nollemus, accedere ipsi non poterunt : at gra .ues saltem viros Legatos cuna auctoritate mittant ,

qui personam Principis sui qui Rue ,& cum prudentia , S cum dignitate possim in Concilio referre. In primis vero ut id curent, quod ipsis facillimum ast, yteri suis cuiusque regnis, ac prouinci s Episse

17쪽

Tulla Indimonis

16, & pr lati, sine tergiversatione, & mora ad Concilium proficitcantur quod maxime quidem a Prς- latis, principibusque Germaniae Deum ipsum, atque nos i meetrare aequum est , ut cum eorum praecipue causa , ipsisque cupientibus Concilium indi cium sit, & in ea ciuitate indictum , quae ab eis est desiderata , non grauentur ipsi sua cunctorum praesentia id celebrare, & ornare ; quo melius , atque commodius , quae ad integritatem , & veritatem Chri itianae religionis, quae ad bonorum morum reductionem , emendationemque malorum , quae ad Christianorum inter se, tam Principum, quam pOPulorum pacem , unitatem , concordiamque pertineant, & quae ad repellendos impetus Barbarorum , di infidelium , quibus illi uniuersam Chiistianita rem obruere moliuntur, sint necessaria , Deo no-sris consultatio albus praeeunte, & lumen sapientiae suae , ac veritatis mentibus nostris praeserente , agi in dicto Lacro recumenico Concilio, & conspirante omnium caritate consuli, tractari, confici, ad optatosque exitus deduci quam primum , & quam optime possint. Atque, ut nostrae hae Litc rae, S quae in

eis continentur, ad notitiam cunctorum , quorum Oportet, praeueniant, neve quis illorum ignorantiqexcusationein praetendat, cum Praesertim etiam non ad omnes eos, quibus nominatim ille essent intiman)ar, tutos, forsitan pateat accessus, volumus,& mandamus , ut in Basilica Vaticana Principis Apostolorum , ct in Ecclesia Lateranensi , cum ibi multitudo populi ad audiendam rem diuinam congregari sistita

xst, palam,clara voce per curiae nostrae cursoles, aut notarios aliquos publicos legantur, lectaeque in valuis dictarum Ecclesiarum, itemq; Cancellariae Apostolicae poclis , & Campi Flors solito loco affigantur,ubi ad lectionem,& notitiam cunctorum aliqua- diu expositae pendeant: cumque inde amovebuntur,carum nihilominus exempla in eisdem loci, renia

18쪽

Concilii Tridentini.

.neant assxa CNos enim per lectionem, publicati nem, aisi xlonemque huiusmodi, omnes,&quoscun ue quos aedictae nostrae literae comprehendunt, post spatium duorum mensium a die litterarum publicationis, E Ixionis, ita volumus obligatos esse, atque strictos,ac si ipsismet illae coram lectς,& intimatae 'essent e transumptis quidem earum, quae manu publici Notarii scripta, aut subscripta, di sigillo per. sonar licuius ecclesiasticae in dignitate constitutae, munita fuerint, fides certa, & indubitata habeatur,m4ndamus, atque decernimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostrae indictionis , Adnuptiationis, conuocationis, statuti, decreti, mandati, praecepti, & obsecrationis infringere, vel ei ausi temerario contraire. Si quis antem hoc attentare prssiumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri,& Pauli, Apostolorum eius, se no- erit incursurum.

D tum Romae, apud sanctum Petrum , Anno Incarnationis Dominicae, M. D. X LII. XL Kal. Iun. anno VIII.

20쪽

Sacrosancti Oecumenici,

ET GENERALIS CONCILII

celebrata die XIII. mensis Decemb. amo Domini, M. D. XLV.

Decretum de inchoando Concili'. .

ne vobis, ad laudem ,σ gloriam Ian',ta indiuia duae Trinitatiis, Patris, crFiiij, γ Spiritus sancti, ad η

.-nem I des religionis Christianae,ad extirpationem haeresum, ad pacem, crvnionem EccleR,ad reformationem Cleri, puli Chribuam,ad depressionem, oe extinctionem hostium Christiani nominis, decernere, ta declarare acrum Tridentinum generale concilium intipere, dr inceptum esse ξ Responderunt. Placen e iudi-

SEARCH

MENU NAVIGATION