Io. Gottl. Heineccii ... Fundamenta stili cultioris regulis perspicuis exemplisque selectissimis ex optimis auctoribus in usum auditorii adornata accedunt sylloge exemplorum et indd. rer. et verb ..

발행: 1733년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

a a SYLLOGE EXEMPLORUM

Ius Romanum ego, si quis alius, suspicio,

atque admiror, neque ullum esse puto alterius gentis ius, quod cum hoc comparatum non sordeat. At si quis ex me quaerat, credamne legum Romanarum, nam quae in iure nostro ex naturali illa aequi bonique disciplina repetuntur, huc non pertinent, in Galliae nostrae foris insignem aliquem sunt esse tum vero fatebor, mihi alia omnia videri. Quin ut liberalius agam cum Bri nio nostro, non solum esse, verum etiam esse posse aliquem eius usum, negabo. Non magis sane respublica nostra serret leges Romanas, quam veteres illas Mosaicas, quae licet omnes omnium philosophorum bibliothe, cas&audiritatis pondere, Mutilitatis ubertate mihi superare videantur, a republicatamen nostra eiusque institutis plane abhorrent. Haec est illa sententia mea, quam antam aduersiam iurisprudentiae nostrae dignitati existimes, fac, quaei, ex te, CVIACI, intelligam. Tum C VIA CIVS adHOTOMANV Μ conuersus Noli quae-λ FRANCISCE, committere, ut inuidiam tuam accusem. Id vero crimen quo

pacto , quaeso dilueres, si intempestiuo

iudicii nostri desiderio in transuersum actuS, nobis praeclaras illas, quae te in eam sententiam impulerunt, rationes inuidere. Quare , nisi graue est, eas, quaeso, deprdine. Longam vero mihi orationem imperas, inquit Horonianus, cui si plures deposcerem

402쪽

elepsydras , id quidem iure meo facerem. Sed in compendium tamen rem mittam, eundo per plerasque iuris Romani partes, quam parum Gallica ciuitate donatum sit, ostendam. Duae sunt totius iuris Romani parteS, quarum altera ad statum rei Romanae pertinet, altera ad rem cuiusque priuatam persequendam retinendamque est comparata. ublicum illud ius antiquum nullius hodie esse usus, omnes mecum fatebuntur, qui magistratuum munerarac iura una cum ipse

republica mutari, non ignorant. Quidquid ergo Romana iurisprudentia de patriciis plebeiis, de consulibus, praetoribus, aedilibus, proconsulibus, praesidibus prouinci 'arum, de praefectis vroi&praetorio, de iuridico ciuitatis Alexandrinae aliisque dignitatibus praecipit, non magis prosecto Galliae , quam iura Mandarinorum apud vitimos Seres, conueniunt. De aliis dignitatibus apud nos disceptatur, id est, de iuribus Regis,Reginae,Delphini,iratrumRegis,&eΟ-rum appanagii, Principum item, bastardorum Regis, Connestabili, Parium, Mareschaliorum Franciae, Magistri regii cubiculi, Ad 'miratii,Ducum,Comitum,Vicecomitum,Vi- Cariorum, Baronum, item Thesaurariorum Franciae,praefectorum sisci xrationum,Cancellarii, magistrorum supplicum libellorum, Partamenti, Balliviorum , Seneschallorum. Plura huius generis referrem, nisi parcerem Aa BRIS-

403쪽

BRIS SONIO nostro , cuius aures , Romanae adsuetas elegantiae, tot barbara dignitatum nomina vix Ierre existimo. Iam scire

velim, quid Romanis illis cum nostris dignitatibus commune sit 8 Nihil prosecto omnia illa possunt reipublicae nostrae prodesse,quae a Romana illa toto caelo, quod aiunt, distat. Expendamus, quaeso, quid in codice nostro de iure publico traditum sit sunt ea profecto ab iis, quae in Pandectis legimus, diuersissima. Quamobrem vero, nisi quod migrante Constantinopolin imperio, alia subito esse coepit reipublicae faciem Quod si

vero Iustiniano aevo in ipso Romano imperio ius publicum Romanorum antiquum Obsoleverat qua fronte illud Galliae obtruderetur, cuius imperium, a Francis constitutum, nihil ex eo tempore cum Romano illo vetere commune habuit' ergere volentem

interpellauit BRIS SONIUS. Consulturus enim memoriae , qua paullo minus, quam HOTΟΜANVS, valebat ad hane Orationis partem seorsim respondere maluit. Simulata ergo indignatione:

S per ego, inquit, auditor tantum nunquam-

nc reponam δ

Speciosa sane est oratio tua, FI OTOMANE, sed, quod pace tua dixerim, parum solida. Nunquam mihi dubium fuit, quin alia sit nostrae, alia olim fuerit Romanae reipublicae

facies,

404쪽

sYLLOGE EXEMPLORVΜ. 373

facies, nec ego me in rebus ciuilibus tam puto esse hospitem, ut cuique imperio suas dignitate suaque iura publica esse ignorem Verum cogitanti mihi de ciuitatis Romanae facie, obuersari videtur perfecta aliqua numerisque omnibus absoluta reipublicae imago, ex qua Galli non minus quam aliae gentes Capere possint regnatricis prudentiae exemplum. Multa recensuisti barbara dignitatum nostrarum nomina sed quid prohibebat, quo minus Franciae marelchallos, praese elos praetorio Duces , praesides prouinciarum; thesaurarios Franciae , quaestores; praesectos fisci, comites sacrarum largitionum partamentum senatum adpellares, nisi data veluti opera barbarus videri voluisses 3 Eadem sere sunt veterum illarum nostrarum-rue dignitatum munera, eadem propemo-um iura, ut, si uerum fateri velis, nominibus tantum differre videantur. Quae in orbe Romano Imperatoris eadem regis in Gallia nostra iurisdictio est. Ruam parum deinde differunt, Augustarum & reginarum, Caesarum&Delphinorum iura Quid porro an non in connestabilis .mareschallis nostris veteres illos praesectos praetorio renatos intelligi. Idem de reliquis videtur statuendum. Iam vide quaeso, HOTOMANE, quo pacto CVIACIO huic persuadere coneris, iuris istius publici Romani nullum apud nos sum omnino superesse. Ego vero non si eresse aliquem usum nego,

A ad inquit

405쪽

inquit Hotomanus, sed nullum unquam suisse contendo. Totum imperium nostrum non a Romanis, sed a Francis, horum victoribus constitutum est nec ea in re Romanorum, sed suos mores atque instituta sequuti

sunt Quum ergo leges illae de ossiciis &dignitatibus non Francis, sed orbi Romano datae sint qui fieri potest, ut quasdam earum legum, quae nunquam in Franciam penetrarunt, reliquias domi nostrae quaeramus Parum profecto ad rem facit, quod inter Romanas nostrasque dignitates similitudinem quandam deprehendere tibi videris. Si enim id sussicere arbitramur, quid prohibet, quominus &Sinensium iura publica inFrancia nostra ciuitate donata statuamus Non dissicilius saltim fuerit, similitudinem quandam inter Sinensium Mandarinos paresque Franciae, quos Ocamus, quam inter Mareschalios nostros veteresque praesectos praetorio obseruare. Verum perorasse mihi videor caussam, quod ad iurisprudentiam publicam attinet, nec ipsum BRIS SONIVM tam ex animi sui sententia, quam ingenii mei exercendi caussa arbitror haec in medium attulisse. Quare si quidem vobis ita videbitur, priuatorum etiam iurium usum expendam. Tum C VIA CIVS: Ita vero, inquit, mihi Videtur, inuidem maxime. Neque enim res erit magnorum laterum, ut mihi, quae adhuc

dixisti, persuadeas. Diu enim est, ceu ipse nouit BRISSONIVS, quod 1mblici Romano

406쪽

rum iuris usum in Francia nullum esse agnoui. Quare si eo me animo adpellauit iudicem, ut ea in re secundum se litem darem vereor ne eum consilii poeniteat. At de iure priuato quid statuendum sit, nondum liquet. Quare dabis id opinor, amicitiae nostrae, ut de eo potissimum nobis sententiae tuae rationes ea, qua iles, dexteritate explices. Profecto ne BRIS SONIO quidem id graue suturum, si eius eius humanitate credcre te, H O TU- MANE, fide mea iubeo. Ego vero, inquit

HOTOMANVS, id nec tibi nec huiCBRIS SONIO credo, nisi more Quiritium promiseritis. Tunc ergo, BRIS SONI,

aequo animo seres, ne ea de re loquentem p

Feram, inquit BRIS SONIVS. Et tu,

CVIACI, pergit OTO MANVS, id

me credere fide tua iubes' oblectauit C

IACIVΜ viri urbanitas Protinus ergo respondit se iubere, conuersusque ad B RISSONIVM Vides inquit, quo loco simus apud HOTOMANUM. Quia enim nos iuri Romano haut parum tribuere intelligit, non minus caute nobiscum agit, ac si cum rabulis quibusdam in medio foro Romano sibi obuiis res esset. Quasi vero inquit BRIS SONIVS hoc tempore opus esset istis ambagibus , nec hodie quaevis pacta, nulla licet interposita stipulatione, rata haberentur. Tum HOTOMANVS : Video me iam multum laboris hac stipulatione compendii secisse. Hac una enim solemni- Aa late

407쪽

tate, quam modo BRIS SONIVS euanuisse fatebatur, uniuersae, quam agendam suscepi, caussae haut parum lucis accessurum spero. Ex verbis nasci obligationem, non primum nos vel lege XII tabularum, velaus illud Flauianum, verum ipsa natura ac sempiterna ratio docuit. At vero , quod Ο-bligatio illa inutilis sit, nisi certa quaedam formula stipulandi conceptioque verborum intercesserit, id vero Romanorum patricio- Tum Commentum est. Quare illud apud nos quoque Viget, non quia Romanis legibus demum cautum est, ut sua quisque promissione teneatur, sed quia id exieso naturali iure hausimus. At Romanas illas ambages, ad decipiendam plebem comparatas ideo non recepimus quia Romana sunt, hoc est, non publici saporis instituta. Iam si per uniue iam iurisprudentiam Romanam eas, BRISSONI idem, quod iam de stipulatione obseruauimus, ubique deprehendes. Fere enim nihil, nisi quod ipsis naturae legibus sta-hilitur, in fora nostra receptum, reliqua Vero omnia, quae a Romanis inuenta accepimus, cum ipsa Romana republica exoleuisse , intelliges. Nosti, BRIS SONI, tria Romanum, plius Triboniani iudicio, pos

sit reuocari. Omne enim ius aut in statu personarum, aut in rerum qualitatibus, quas vocant, adquirendoque dominio, Mobligationibus, aut in actionibus instituendis excipi-

esse summa ad quae uniuersum ius

408쪽

sYLLOGE EXEMPLORUM. 379

endisque versatur Personarum prima apud Romanos diuisio in liberos & servos diducebatur. Hinc innumerae veterum iureconsultorum disputationes de iure libertatis, de ritibus manumissionis, de diuersia conditione libertinorum, de iure Mauctoritate, quam 'domini retinebant seruo manumisso, quam ius patronatus nominabant, decolonis, statu liberis,in sexcentis huius generis quaestionibus. Iam cogita quae , quid utilitatis nobis in forum prodeuntibus allaturus sit ingens continuus ille labor, qui huic iuris parti addiscendae insumendus est. Apud nos seruilis conditionis hominum aliis pro dominorum arbitrio pensio imputatur, alii certam soluunt, alii manus mortuae esse dicuntur,alii matrimonium libere non contrahunt Quae omnia quantum a Romanis institutis

remota sint,nemo non intelligit. Quid iam dicam de patria potestate Romanorum Habebant Romae patres liberos paene ipsis mancipiis subiectiores, adeo ves vendere eos pignori dare, inuiduuid adquisiuislant, vel 1bum facere, vel in alios transferre possent Qtii, si quid contra officium admisissent liberi, quo supplicio in eos esset animaduertendum, penes patres, tamquam rege quos dam domesticos, erat arbitrium. Horum nihil in Gallia nostra auditur Romanorum Commentum erat illa patria ciuium maiestas:

409쪽

spirauit. Nos eo iure utimur in liberos, quod ius naturae ac gentium non patribus, sed parentibus, indulsit. Vndes illos emancipationum ritus quia a Romanis sunt inuenti, non magis a Francis adoptatos reperimus, quam genera illa nuptiarum adoptionum ac legitimationum, de quibus tam 1ubtiles exstant in corpore Iustiniane disputationes. Idem concedendum erit de tutelis, ex lege Ittilia kIulia Titia, nec non parentum Π-duciaria, patronorum. Quis umquam dixerit, tutores apud nos ex tuis legibus dari ΘPupillis praeesse debere, qui educationis bonorumque in se curam suscipiant, ipsa docet

aeterna illa lex ac ratio, quam e natura ipsa ar ripuimus, hausimus, expressimus. Quae

Cumque vero Romani cauerunt, veluti, Ut

certis tantum magistratibus ius esset, tutores ex legibus dandi ut tutores praesentes Certa formula auctores fierent, quoties quid a pupillo agendum esset ut si parum ex fide

gererent, ab unoquoque ciuium in suspicionem adduci&ad praetorem deserri possent: ea omnia, tamquam Romana instituta ad nos. haut pertinent. Hinc apud nos quidam sunt

custodes, quidam legitimi, in custodibus quandoque nobilis , quandoque ciuilis est

custodia quae omnia dici non potest, quam longe abunt a Triboniani disciplina. Venio ad alteram iuris priuati partem, quae de iure rerum praecipit. Multa hic in legibus Romanis prudenter ac provide esse statuta de ac-

410쪽

quirendo rerum dominio, de successione ab intestato, de contractibus item ac obligationibus, quis negauerit Sed pleraque ita sunt comparata, ut ad sempiternae illius legis normam, tamquam ad Lydium lapidem, composita videantur. Hinc quod ista in Gallia nostra vigeant, adeo non mirum est, ut, si non vigerent, esset quam maxime mirandum. Vigent enim etiam pleraque in Turciain positis sub alio sole regni, quo vis fama quaedam iuris Romani umquam penetrauit. Ve rum his in rebus multa addiderunt Romani, varia praecipientes de rebus mancipi laec. mancipi,de discrimine agnatorum,gentilium, cognatorum, de bonorum possessionibus, de stipulationibus, contractibus bonae fidei stricti iuris, quae ne audiuntur quidem in ris nostris, indicio certissimo, ea in Gallia non magis, quam Turcica iura, esse recepta. Alia sunt, quae in iudiciis nostris crepari audimus, vehit appanagia vasallagi , Therita es cottierri, ou furcottier , des droiisse neuriaux, de iustice directe, censue recognoisCance,in his similia. Iam finge B RISSONI, excellentissimum aliquod ingenium, quale in C VIACIO hoc nostro admiramur,

eo diuturna exercitatione , peruenisse, Vt iura Romana non minus accurate teneat, quam aut Cato, aut Scaevola, aut Sulpicius.

Si illud hac sola scientia instructum in illud

iudiciarium tuum regnum, aut aliud Galliae sorum veniret nonne sibi, his auditis, in alio

SEARCH

MENU NAVIGATION