장음표시 사용
391쪽
vi ab ineunte sere adolescentia grauissimis muneribus admotum tot negotia, vix multis serenda , tam diu sustinuisset Quis vero credat ita sustinuisse, ut scribendis tot aeternis voluminibus suffecerit λ Iam miseri ac depressi homines per uniuersiam Germaniam eius opem ac consilia expetebant, iam academiarum, iam ordinis sui occupationibus urgebatur, iam aularum negotia erant expedienda. His tamen fluctibus, quibus vel constantissimus quisque opprimeretur, vivida indole subnixus, felici industria se emersit laboris patientissimus, parcus temporum dispensator Nunquam in cathedra eius opera, nunquam vox desiderata est, nec senex quidem aetatis vocatione uti, aut valetudini potius suae, quam adolescentum sudiis, seruire maluit, horas omnes fibi periisse ratus, quas spei iuuenum, Otisque parentum flagrantissimis subtraxisset. Celebratur a Tulli, Mucius, cuius ianua vestibulum in eius infirmissima valetudine affectaque aetate, maxima quotidie frequentia ciuium & summo hominum splendore ita
celebrabatur, vescius domus oraculum Vniuersae ciuitatis esse videretur. Quam multo maioris admirationis suit, venerandum senem nostrum intueri, prostratis licet per aetatem valetudinemque viribus, incirequentissima tamen iuuenum corona ternis
per diem horis iura praeclara industria interpretantem Quanto iucundius spectaculum STRYΚIVΜ videre, sola canitie is corporis
392쪽
poris imbecillitate senem, ingenio iuuenem viribus quotidie maiora conantem non m gis, quam perficientem egregie Sic vixit NOSTER, DC adoleuit, sic consenuit, siesco triste ac illaetabile verbum l decessit Vltimum enim vitae actum dum maxima cura
perpolivit, stilla, abrupit insuperabile fatum praeclaras decursiones in Virum, im mortalitate dignissimum, ex vita, tamquam virtutum suarum theatro euocauit. Sta tem Vespasianum Nos TRV laborantem, iura reddentem ae docentem propemodum
mori decuit, in hoc illo feliciorem, quod morbo, nifi senectute, nullo debilitatus, Mne ullo mortis sensu, exspirauit, quod si ptuagenarius sere instar iuuenis defideratur, quod animam denique, Deo amatam Deo deuotam caelo, unde acceperat, reddidit, ubi iam inter spiritus beatissimos, laetitia ineffabili triumphans aeternitati interest, ad quam non nisi ita morienti iter patebat. γHeu lux f heu sidus academiae linea pater desideratissime' quo abi. Quo nemo eruditione ac doctrina ornatior, prudentia consultior, pietate kiustitia sanctior, nemo innumerabilibus in nos meritis clarior illustriorque fuit inem unum inprimis parentis loco venerari, quem unum suspicere O- .mnes ac reuereri unde diseendi cupidi doctrinam, oppressi opem, dubii consilium exposcere solebant. Ne decus academiae theu
s Ex variis virtutibus reliquis.
393쪽
heu litterariae reipublicae ornamentum lheu fulcrum spei nostrae, firmissimumque columen Eamne calamitatem incidere nos, ut funus T vvΜ deflere oporteat, quod concitatissima pietate totque precibus adhuc sumus deprecati λ Quid tanto dolori nostro afferet leuamentum quod tanto remedium vulneri inueniemus pis Sed quo abripior Inie uno nobis spes omnis sita est, summe ac
aeternet Eus, stator academiae, quem propter beneficia populus Christianus optimum,
propter vim ac potestatem maximum Cogno . minat. Te, summe rerum arbiter oramus ac religiose veneramur, ut vulneri remedium, dolori solatium afferas. Serua nobis
academiam, quae REGIS SAΡIENTISSI-
na auspiciis inter medias belli tempestates nata, tuo munere tam breui tempore tam feliciter adoleuit, ut aetate sua maior superiorque videatur. Serua , quos superstites per π habemus, prosessores excellentissimos, ut reddant nobis quem amisimus, S TRI K IUN. Serua unicum paternae virtutis heredem, ut patrem desideratissimum in se Fri . dericianae restituat, &quam diutissime, adplaudentibus uniuersis, exhibeat. Serua denique ac sospitem, incolumen , florentem praesta celeberrimum T ΗΟΜAsi v Ii, dignif-1imum solum STRYΚΙΟ succes rem, Praesidem ordinis iuridici ALTE Rumpotius, quam SECUNDv Μ i XVI.
394쪽
ROM. HODIERNO. a) j agnum suit ingenium R. I OT GL I MANI, magnumque Optimarum
artium studium, tum tanti in iurisprudentia tamque mirifici profectus, ut singulare illud saeculi sui decus nulli aequalium pos Donendum videatur. Illuxerat diuinum illud ingenium Galliae, in quo amplissimo regno
variis locis tanta cum laude iura interpret tus est, ut eius domus, id quod de Scaevola eleganter dixit Tullius, totius Galliae esset oraculum. Enimuero non minorem sibi laudem ex eius virtutibus decerpit Germania , quae non solum senatoriae H O TU
stro, Parisiensis lanienae periculum fugienti, receptum dedit tutissimum. Cogitanti vero mihi subinde de huius viri doctrina ac prudentia, permirum saepe videri solet, aeterna huius viri opera tam cito propemodum hominum manibus excidere potuisse. Iuris rudentiam enim sectatus est non umbratiem illam, qua ante ista tempora omnia paene acroateria ac fora perstrepebant, sed olidam, sed grauem, multaque artium atque antiquitatis notitia temperatam, vereque usui suturam. Erant tum illa tempora, quibus ii demum videbantur iurisprudentiae laudem sustinere, qui id unice per omnem
vitama παροισκευὴ, a quidem prologus, de quo P. II. Cap. IR.
395쪽
vitam egissent, ut quidquid a artolo Baldo traditum acceperant , infigerent memoriae, in foro ac cathedris stentorea voce reparent. Adeo tum miseri homines ad illa glossatorum dumeta relegati in barbarie delicias, Haureolam in mustaceo quaerebant. Verum ab hac dementia dici non potest quam alienus suerit HOTOMANVS , qui non modo veteri illi iurisprudentiae Romanae ex ipsa antiquitate ac elegantiore litteratura lucem accendit, verum etiam antiquas, quae pansim insoris vigent, Gallorum consuetudines summa industria indagavit,in primus sonas. sis, quam parum iure illo peregrino hodierna fora admiserint, in praeclaro illo AN-ΤITRIBONIANO suo ostendit. Eam de usu iuris Romani sententiam, quum etiam in familiari congressu, quum essent una
BARN BRIS SONIUM IACOBVSCVIA CIVS, fulgentissima illa iurisprudentiae lumina, elegantissimo sermone exposuerit operae pretium me facturum existimavi, si quid inter tantos viros simili riter actum sit, breui oratione exponerem.' Feruebat iam messis,3 seriae non tum iudiciariam curam, sed de scholasticos labores laxaverant, quum BARN BRIS SONIVS ad HOTOMANV ossicii caussa
domum veniret, eumque sedentem in horistuto
b Pars altera τμπαρασκευ9, narratio, de qua ibid.
396쪽
tulo meditantemque offenderet. Huius summi viri aduentu ille mirifice recreatus confestim libellos e manu deposuit, amplexusque hospitem Salue, inquit, o eruditum caput, mihique longe carissimum Deia fixum me vides in libellis tuis, doctis profecti limatissimis, ex quibus tantam me fateor cepisse voluptatem, quantam nescio an iam dudum ex ullo volumine ceperim. Qiiid ergo oρtabilius mihi contingere potuisset conspectu tuo , cuius vel monumentis in enti quoties frui licet, in caelo mihi esse 'videor Ad quae arridens suo more BRISSONI VS : Et tu quoque , inquit, salue,
elegantissime H GITON' NE, quo factin'
diorem laudum mearum praeconem hodie nusquam reperissem. Quod si Themistocles nullum acro'ma nulIiusque vocem libentius se audire prosessus est, quam eius a quo virtus sua optime praedicaretur, quo me animo esse xistimas, quem aduentantem
tot laudibus tu vir laudatissimus excepisti quas ego stagnescerem essem profecto melignarissimus Enimuero, quamuis nimias illas, quas in me effudisti, laudes non tam iudicio tuo, quam amori, tribuam tamen
quum tibi meum de formulis libellum in ma- nibus esse videam, scire velim, HOTO MANE, de eo quid serio sentias Egones inquit ille. Ouid vero sentiam, nisi talem illum esse, qualis a te proficisci potuit, id est doctum, laboriosum elegantem, illu
397쪽
strandae iurisprudentiae Romanae pariter aestriptoribus antiquis utilissimum seruntamen quia me de te iudicantem amori plusculum dedisse suspicaris dabo operam, ut hac te suspicione liberem, & qua in re tecum mihi haut conueniat, candide Xponam. Non ignoras, BRIS SONI iam diu in ea me esse sententia, paullo minus, quam vulgus existimat, utilitatis ex iuris Romani subtilitatibus in sero nostro redundare. Quum enim non Romae de iure respondeamus, sed in Gallia, cuius non solum leges mores, verum etiam imperiiserma ab illa Roman rum republica institutis longissime seiuncta sunt equidem non video, cur tam simus patientes, ut vel discere, vel scribere velimus, quod in usu non simus habituri Quamobrem mirari saepenumero soleo, te, qui
ab ephebis in soro versatus, denique ad summum palatinae militiae gradum adspirasti,
noli potes leuem iuris Romani usum experiundo non didicisse excellentissimum illud
ingenium ad Romanas tantum antiquitates adpellere,&eas formulas reuocare in lucem,
auarum apud nos usus, non dicam obsolevit,ed nullus unquam fuit. Nolim hoc, DRISSU NI, ita interpreteris, ac si abiectius de libro tu,sentiam, quiepe quem iam paullo ante fassus sum esse eruditissimum. Sed mallem tamen id, quod pace tua dixerim, ingenium illud tuum commodares illustrandis
antiquitatibus patriis enucleandoque iuri
398쪽
veteri Gallico, ex quo pleraeque, quibus in
foro utimur, consuetudines, reliquae esse videntur. Hoc vero est, quod a te boni omnes flagitant is inde est, quod nonnunquam subirascuntur sormulis tuis , ceter quin eruditissimis, quae tempus istud studiumque tuum utilioribus rebus subtraxerunt. Equidem exspectaui iam diu, ut capitularia regum Franciae, aliaque patriae antiquitatis monimenta, quae in bibliothecis latitare non ignoras, opera tua e situ extracta illustrataque videremus. Ast quum tu haec tardius,id est, ut ego interpretor, diligentius adornes facere non potui per coniunctionem studiorum, amorisque nostri, quin hac admonitione non nimis verecunda te excitarem Paullo commotior hac obiurgatione, quamuis amica, videbatur BRIS SONIUS. Reprensa tamentantisper indignatione, alio inflexit sermonem, veritus, ne noua istam O TUM A NI de usu iuris Romani sententia, aqua daret occasiothem. Quare prehensa ac blande demulsa HOTOMANI manuci Atqui hoc iam, inquit, non agimus, HOTOMANE. Eo enim adueneram consilio, ut hortulum hunc tuum, quo nihil est cultius,
curioso oculo lustrarem, simulque per platanona pacissimum, in quem per areolam proximam patebat via, defixis in terram oculis, deambulare coepit. aut parum erubuit HOTO ΜΛNVS, sentiens iam seipsa erat alienissimus, taediosae disj
399쪽
liberius, quam BRIS SONII indoles s
rebat, dixisse. rogressi tamen ambo per viam umbrosiam. de Variis rebus, maxime vero de republicain temporum calamitate colloquuti, suam quisque animi commotionem , ille indignationem, hic pudorem non inscite dissimulabant. At vix viam illam inter eiusmodi fabulas semel iterumque Confecerant, quum contendentem ad sentitarent IA C. CUI ACIVM, cui tan-.quam aeui sui Palpiniano, omnes tum iure- consulti veluti fasces submittebant. Eius aduentu inprimis recreatus BRIS SONIVS, frontem , quam adhuc adseuerauerat, explicuit, advenientem conuersus Opportune, inquit, aduenii, prudentissime CVIACI. Ne enim, quid internos actum sit, ignores, HOTOMANVS hic noster, quem profecto decebat iurisprudentiae Romanae dignitatem pro virili 1ua parte tueri, nescio quo abreptus errore , abiectius de ea sentit, eamque vix ullius hodie usus esse contendit. tium vero tu omnem aetatem in
ornanda repurgandaque a tot sordibus Ro- mana iurisprudentia exegeris tuum prosecto erit , praestantissimam hanc facultatem ab hac contumelia vindicare, communemque amicum errore perniciosissimo absolue 're. Cui CVIA CIVS delectatus hominis urbanitate: At nostra, inquit, cuius tu dignitati consultum cupis , iurisprudentia quemquam caussa indicta damnari vetat.
400쪽
Quare dum me iudicem adpellas, HOTO-M AN nobis erit exorandus, primum , ut ne me latum a te iudicem eieret, deinde, ut nisi molestum sit, caussam suam agat. Negminus tuum erit, BRIS SONI ei respondere, ut facta caussae coniectione, secundum quem litem dari oporteat, ea, qua parest, aequitate cognostam Assensi, omnes culcitras poscunt, in platanonis ora adsident e Tum HOTOMANVS , vindicaturus B RIS SUM II indignationem, ita
exorsus est Satis animaduerti, Barnaba suauissime, non parum te commotum esse iudicio meo, quod paullo ante iussus de Formulis tuis depromebam. Quamquam enim nihil seceram reliqui, ut quanti ego labores tuos faciam, etiam ex iudicio illo meo intelligeres vel id unum tamen te mordere visum est, quod ius Romanum paullo minori, quam tu quidem velis, usui nobis hodie esse, existimarem. Id enim ita meo quidem iudi- Cio, interpretatus es, ac si parum honoris veteri illi Romanorum iurisprudentiae detulerim. Verum, ut prius illud non inuitus fateor & prae me feroci ita de posteriore maximam mihi facis iniuriam. Nunc tu,
