장음표시 사용
381쪽
sateatur, ut omnibus maximarum laudum adoreis longe anteponenda videantur, intiquus profecto rerum aestimator sit sed tamen sunt alia maiora. Manum enim iniiciunt tot viva ac spirantia si,vκ ii monumenta, totinquam viri eruditionis prudentiaeque laude cumulatissimi , quibus N
STER omnes per Germaniam academias, Omnia sori subsellia , iudicia denique omnia ac palatia Principum impleuit Ludibrium cordatioribus debet Gorgias Leontinus, qui de gloria sua bene meriturum, ex quaestu, quem philosbphando secerat, statuam vir am inaudito exemplo sibi ipse dedicauit. Tantis scilicet impensis homini suae mentis stultitia stetit Tanto molimine hoc illi erat agendum , ut vanitatis suae apud posteros ex-naret memoria i Quanto honestius gloriaestae STRYKIVS consuluit, qui totidem pulcherrima simulacra, quot sormata a se ae perpolita ingenia posteritati consecrauit Quo magis nimirum corpori animus naturae
praestantia atque aeternitate antecellit eo certior e vivis doctrinae ac virtutum simula
cris , quam statuis Mimaginibus, corporigeminis, immortalitas speranda est.' Parcius fortassis laudes STRYΚII videbor exsecutus . qui. summae eruditionis lineas duxi, prudentiae oblitus. Non sola
r Argumentum Il. de iureeonlulti prurientia, quod O-
382쪽
profecto doctrina ac multarum rerum scientia est, quae iureconsultum absoluit: in ch at tantum, speciem quamdam ac supermciem eius adornat, cui vim omnem ac veluti
spiritum prudentia tribuit.' Namque siquis est, qui legum tantum atque artium co- initione memoriam impleuit δε cui in sola 1cientia omnis posita laus est, ille personae tragicae videtur similis, quae nili accedat Roscius, qui eam gerat decore, gestuque ingenioso vivam spectantibus praesentet, parum ab umbra aut simulacro distare videbitur Pariter prudentia est, quae doctrinam iurisperiti informat atque animat, quaeque maxime confert, quod in reipublicae redundat emolumentum. Haec efficit omnia, haec patrat omnia, huius unius beneficio legibus sua aequitas, soro iustitia, reipublicae securitas constat. t Nouum se hic offert incomparabilis STRYΚI decus, nouum ornamentum, quod vereor, ut satis mea mens aut cogitatio capere, nedum dicendo adaequare oratio Dossit. Vt enim de pictore, sculptore fictore, nisi artifex iudicare; ita, nisi prudens , non potest perspicere prudente m. Quantum mihi tamen cernere datur, multa in NosTRO sic eminent ac elucent,
ut mediocriter quoque doctos ac intelligentes aduertant Ladficiant u Quis unquam,
s a Loetis eommunis eiusque o thesis iureconsulto etDamprudentis opus es. t Aetiologia eum illustratione a simili. M II. Historia Stryhii, citius prudentia elueet varii re.
383쪽
viso tantum Nos TR o, non absolutissimam quamdam prudentiae imaginem sibi contemplari visus est Quis non ipsis in oculis fronte explicatissima perspicacis animi signa ac veluti radios est admiratum Constans est cordatorum hominum opinio, iam inde abvltimis ducta temporibus , eaque omnium gentium firmata consensu habitare quaedam in ore mentis indicia vultumque ita cum indole animi conspirare, ut plerumque Morationem .ipsas actiones praeueniat. Hinc Aethiopes, credo , ac Lacedaemonii in delegendis magistratibus prudentiam ex dignitate sormae corporisque habitu aesti
amarunt, Veterum sapientum non nemo adfirmauit, si qui mortalium ea corporis dignitate, quae in Deorum simulacris cerneba tur, Squam terrarum reperirentur, dubitaturum esse neminem, quin eos ceteris
imperare oporteat Quid dicerent illi homines si STRYΚIVM essent intuiti λSi faciem illam vidissent honestissimam pplacidam luminum grauitatem , frontis honorem, dignitatem vultus ac corporis, cunctis venerabile celsae proceritatis de- cui Quid si seueritatem supercilio & tristitia vacuam, xvenustate temperata senectutis insignia vidissenta Quam pulchram, quam excelsam, quam perspicacem in tam formoso domicilio mentem quaesiissent x Nec -fefellisset eos augurium. Quam enim recti itudinem mentis iudicii inaestimabili Dei
384쪽
mune e erat consecutus, eam firmauerat doctrina,& diuturno usu ita perfecerat,vt actio num omnium indolem attento animo perspi- seret, iuris ac honestatis rationes magna circumspectione perpenderet, succrescentia litium semina provide exstingueret, omneS-que calumniarum latebras retegeret adcurate. Tu testis ei, illustris acacemia V adrina, cui S TRIRI Vri noster, per omnia honorum stadia decurrens, summam in iure dicundo celebritatem prudentia sua concili uit. Testis in celeberrima Leucoris, quam STRYΚII prudentia decem annos
praestitit beatissimam. Et quid Te, alma
mater Fridericiana, intra tam breue temporis spatium, ad eum florem & celebritatem famae evexit, ut de fructuum copia praestantiaque cum antiquissimis academiis frequentissimisque certare possis Quid , inquam Znisi STRYKII prudentia , quae in rebus
omnibus clarissime semper eluxit. Hane Nos TER docendi ratione perpetuo demonstrauit. Docuit enim suauitate incredibili, quae omnium ad se oculos animosque aduerteret, prudentia vero tanta, ut nemo quid
uam ex eo audiuerit, nisi profuturum, necidicerit, quod nesciuisse uerit rectius. Hanc adhibuit, quoties interrogantibus de iure erat respondendum. Nihil enim statuendum, nihil pronuneiandum existimabat, nisi quod instituta caussae cum legibus comparatione iure statuendum pronunciandum-- a quo
385쪽
que videretur. Huius denique praesitio reliquas muneris sui rationes omnos selicissimis auspiciis consecit. Sive enim in moderandis academiis eius iudicio opus esset, siuet in iudiciis recuperatoriis eius industria deligeretur, siue denique in aulis exposcerentur consilia talem se semper dedit S TRIFΙ-VS, in prudentiae sibi laudem seruaret integram gratiamque summorum Principum conciliaret. y Magnum est, placere Principi maius adnuc plurium imperantium iudicio probarit at inconcussam eorum retinere gratiam, hoc in maximis negotiis dissicillimisque numerandum. Quae omnia
NOSTER, non quodam sertunae errore, aut
fide in obsequium seruile submissa, sed inusitata prudentia est consequutus Amatus est, quia meruit nec desiit amari, cum neomereri desierit. Certarunt in illo ornando eminentissimi Principes, inter quos cum Omnibus in rebus mira esset concordia, in hoc uno Conuenire non potuit, quis STRYΚΙVΜpossideret. Hunc gloriosus rinceps FRIDERICvs VILI ELΜV Magnus, at quam accuratus ingeniorum aestimatori in Academia Viadrina summis honoribus auxit. Hunc IOANNES GEORGIVS, axoniae Elector, Leucoridis suae ornamentum votis omnibus poposcit. Hunc potentissi
mus DANIAE REX, tamquam splendi-
in II. Ex usu diuturno in doeendo, respondendo de iuro
386쪽
dissimum aliquod lumen , septentrioni inferre contendit. Hunc denique S A CRATISSIMUS RIDERI CVS noster suum vindicauit, nouaeque, quam Halae constituerat, litterarum coloniae, veluti palladium aliquod pignusque suturae selicitatis dedit. Quin ne quir os et no ad summam laudem deesset, ipsi Augustissimo ΕΟ- POL DO prudentia STRYΚII nostridi- na visa est, quam amplissima comitispalatii
ignitate condecoraret, ut testatius esset imperii ciuibus , quantum ab se prudentiae pretium statuatur. irifica Homeri poetae sine exemplo maximi, post fata celebratur felicitas, quam liberalitati sorte poetarum magis, quam vero debet Eum enim Colophonii civem esse dicebant suum, Chii suum vindicabant, repetebant Salaminii, Smyrnaei vero suum esse, dedicato apud se illius delubro, confirmabant. Sed reliquerit ille tot ciuitates, quae ciuem ipsum satoiam functum expetiuerint quanto felicius maius est, haut pauciores non ciuitateS, sed Principes, Deo proximos , vidisse Nos VR Vm, qui de se ornando fruendoque contenderenti Iam Homerum beneficae istae urbes impestiua munificentia mortuum ciuitate donarunt, quem vivum inopem ac ingeniose mendicantem destituerant, nullamque habere passi fuerant, nisi ex conscientia, mercedem. Noster&vivus Principum gratia floruit ex florentissimis rebus suis deces-
387쪽
fit, exemplo posteris suturus, quantum inprudentia virtuti praesidium sit, quantum innocentiae munimentum Z
Nec vero pietas Ea 4 ceteraeque, quibus enituit, virtutes sine laudibus videntur esse dimittendae, iustitia, puta, humanitas, bene sicentia, reliquae, quas communi vita aut priuatim ita excoluit, ut aeque illarum fructus in rempublicam litterariam, cui natuS erat, remitterentur. 8 rima utique atque excel-Ientissima iureconsulti laus in pietate sita est, quae si ab eius persona absit, aut summum iu quod aiunt veteres, summam fieri iustitiae speciem induere necesse est.' Nam neque in verum ac iustum quisquam mente in- Corrupta inquiret, nisi eum antea irradiarit. Numen propitium, neque ea, quae iusta deprehenderit, ad publicam salutem referet animus, nisi emendatus. Quae virtus cum iustam rationem apud omnes habeat, qui iuridicundo interpretandove operam nauant: Cui potior est, quam professori aut cui magis suspicienda colendaque est, quam ei, qui principem inter doctores, principem inter
Iustitiae sacerdotes locum ontinet Flexibiles quamcumque in partem ducimur a praeceptoribus,3, ut ita dicam, sequaces sumus.
His enim cari, his probati esse cupimus; quod frustra sperauerint dissimilem, eoque
2 III. gratia prineipum, quam eonstanter retinuit. a Argumentum III de iureconsultipietate. b I Locus commimis,eiusque thesis: Iureconlinum inm
388쪽
obsequii continuatione peruenimus , ut
prope omne eorum moribus vivamus.
Ad hos dirigimur, ad hos conuertimur unice , hic tamquam perpetuae cuidam
censurae paremus nec tam praeceptis nobis opus est, quam exemplis, tanto maius in se pondus habituris, quanto luculentius adprobant, e quae praecipiuntur, fieri posse G Numquam Lenonem expressisset Cleanthes, nisi ille egisset imitanda hic imitatus esset acta egregie. At vero, dum non modo scholis illius ac sermonibus, sed vitae
etiam interfuit, dum secreta omnia perspe-Σit, illumque, an ex sormula sua viveret, cum cura obseruauit . tam acri ac vehemente incitatione animus ad virtutem inflammatus est, ut Cleanthes Lenonem breui tempore totum sapientia referret. Platonem quoque omnem in diuersum ituram sapientum turbam, plus ex moribus, quam verbis Socratis traxisse, memoriae proditum est. Denique&Μetrodorum&Hermachum Iolyaenum viros eruditissimos non schola Epicuri, sed contubernium fecisse dicitur. d Edoctus ista ab ineunte aetate STRYKIVS omnes reliquas,quibus affluebat,uirtutes ac ornamenta parum ad usum reipublicae pertinere iudicauit, nisi suis exemeso aeque ad pietatem, ac praeceptis ad doctrinam prodesset. eL rima hinc a La ac antiquissima cura,
e Aetiologia.d Illustratio ab exemplis. M II. Historia Stryhu, citius pietas ostenditur variis argumenti .
389쪽
Christo seruatore frui, ilhus meritis expiare sordes, illius gratiae praesidio emendare animum, caste porro ite Deum colere, puras&sanctas ei allegare preces, it pauci me
expediam, ita vitae suae rationes componere, ut quaecumque faceret, omnia sugiendae
turpitudinis&honestatis adipiscendae caussa sibi facienda esse statueret. In his auspicabatur diem, & finiebat, hoc ipsius negotium, hoc otium, hic labor, haec quies, in his vigilias, in his etiam somnum reponebat, longe ab illis diuersus, qui summam in eo iuris- periti laudem collocandam existimant, si Conscientiae pariter ac pietatis sensum omnem amiserit f)Ea est pietatis sanctitatistiue conditio, ut nunquam seiunctas a se habeat virtutes reliquas, sed istis semper comitata adsit,in tamquam earum regina, sacro hoc satellitio stipatη, effulgeat Simul ac sol ille ductor siderum, coelo nostro illuxit adeo innumeri
satim radii orbem simul implent, ut nullum pius spatium fit, quod non solendidissimum illorum pervadat lumen, pulsisque tenebris illustret simillimo pietatem fulgentissimum virtutum pliquarum iubar sequitur, quod tam mirifice in omnibus aetionibus exsplendescit, ut nulla sit vitae pars, neque publicis neque priuatis, neque serensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid , neque si cum altero contrahas, quae non inde decus ac lumen sorti tur. Id quod in
390쪽
in nemine, quam STRYΚIO nostro, asparuit luculentius, qui pietate Clarus, omnibus simul virtutibus enituit. Iustitiam, cuius se sacerdotem nouerat, colebat relisiose, nec serebat improbitatem tergiversationes, quibus rabulae unice triumphant, turpissimas Grauis praeterea fuit, si quisquam alius, idem vero otiam comis & benignus erga omnes, sed probos maxime, hoc est, sui similes, quorum nullum a se tristem unquam discedere passus est. Insectabatur vitia, non homines, nullius rei facilius oblitus, quam iniuriarum. Nihil iucundius suauiusque Gbi existimabat, quam emendare errantes, is monentem attenti, persuaderi sibi, etiam Cum persuaserat, cuperent Milo placidam ac quietam animi constantiam, cuius per omnem vitam studiosissimus fuit, cui seruiuit unice, quam nullis temere litibus aut iumgiis turbauit, procul ab illis seiunctus, quos vel verbo lacessitos statim mala mens ie- scio quis furor in simultates & scenica conuicia agit. Vt paucis me expediam , tanta S TRIXIO nostro concordia, tantus Concentus omnium laudum omnisque gloriae nihil severitati comitate, nihil grauitati humanitate detraheretur.
Ruid denique de diligentia dicam ac assiduitate admiranda, quae tot virtutibus tamquam cumulus accessies Quis credat, I L-Zs LV que tam sapienter praestabat, ut se nihil pietati eius vitae elegantia,
