Musae pontificiae quas aduersa pagina indicabit. Guilielmis Blancis

발행: 1618년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

PONTIFICIAE. SHEUsi redii, arcendam quis iudicet esse Sin mora fasti mihi, absolui quo iudices ossim λο Caesareaeptiis is obnoxia legi, e in fugae rea fasti, alienae cae lis oe auctori.

que priuisi, o no uescere nefando, Suffciunt mea membra neci: atque in virgine pura Vulneribus locus E, non probris. Iba ego per te Dedecus euasi, veru tibi cedere nunquam Mart rium volui. meos mutata garemur

I afuit ed non mutataprofessio nobis. si martyrium praestens mih raripis, a te

Circumuent ut, non autem Virgo redempta. de precor: tu mecum ultra contendere Aoli.

Nec mihi iam fastis, aut verbis iste resiste, Neve mihi torque munus, quo istomededisti. Dum mniposterior sententia tollitur a te, Raedditur ecce prior mutantur prima secundis Iudicia: σ tenear nipo seriore, tenebit Mesa rem prior astricta nuntia. Sed quid Ambo moramtrahimus, ruin a 'contendimus b. Iudicio satis ambosi mus,par namquepubire Mortis uterquepotest, si mepatiare priorem Occidi metapotestigna exercerierint

Arpraeterpoenam pudor ιδ noscius in me. .. . .

Et tibi maioris parieturgior palmae, Ipsa tuo auxilio si fiat adultera martyr, am per te contro martyr adulteram Sic concertabat dudum cum milite Virgo. Ioeus extremum certaminis accipe finem. Pugnarunt ambo, vicerunt ambo: duobusaeuasita v alma est scpalma inuenta duobres. Nec diui fuit, ver coniuncta corona

112쪽

so . MVSAEMartyrii: ossiciis certauit Verque iri sim: . Altera principium 'mae, fuit exitus alter: iEt mixto amborumstumauit anguine testus. io Ioeusa mei carcerque oe meta laboris, Primo di te mihi versu, dicendeseupremo, Euem puerum i epuer, iuuenis iuuenemq. sequebaro Virq. iuirum iam nunc comitor plus omnibus unum Atqueste rex utinam pedibus senis scula um. Et venerer Petri Aublimi insede locatum Ate caepta in reveluti mea desinet aetas, Sic incaepta tuo finitur nomine Virgo.

Imo nec alterutris nis,nam carmine nostro Aeternum nomen, Virgo' aeterna manebit. .

FINIS.

113쪽

LIB. II. DE VIRGINIBUS, .

AD MARCELLINAM ,

so ROREM.

NTIOCHIAE nuper virgo quaedam fuit fugitans publici visus. Sed

quo ma*is virorum euitabat aspectum, eo amplius incendebat. Pulchritudo enim audita, hec visa plus desideratur, duobus stimulis cupiditatum, amoris,& cognitionis: dum & nihil occurarit, quod minusa laceat, & plus putatur esse, quod placeat; quod non iudex oculus explarat, sed animus amator exoptat. . Itaque sancta virgo, ne diutius alerentur potiendae spe cupiditatis, integritatem pudoris professa, sic restinxit improborum faces ut non iam amaretur sed proderetur. Ecce persecutio, puella fugere nescia, certe pauida ne incideret. in insidiatores pudoris, animum ad virtutem parauit: tam religiosa, ut mortem non timeret: tam pudica, ut expectaret. Venit coronae dies. Maxima omnium expectatio. Producitur puella, duplex professa certamen: & castitatis & religionis. Sed ubi viderunt constantiam professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad aspectus, excogitare cceperunt, quemadmodum specie castitatis religio-

114쪽

nem tollerent evi cum id abstulissent, quod erat amplius , etiam id eriperent, quod reliquerant. Aut sacrificare Virginem, aut lupanari prostituit bent. Quomodo Deos suos colunt, qui sic vindi cant Z aut quemadmodum ipsi vivunt, qui ita iudicant Hic puella non quod de religione ambigeret, sed de pudore trepidaret, ipsa secum : Quid agimus3Hoale aut martyr, aut virgo. Altera nobis inuidetur corona. sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur. Nam quemadmodum virgo, si meretricem colas 'quemadmodum virgo, si adulteros diligas 'quemadmodum virgo, si amorem petas' rolerabilius est enim mentem Virginem quam .ses σε carnem habere. Vtrumque bonum, si liceat. si non liceat, saltem non homini castae, sed Deo sinus. Et Rahab meretrix fuit: sed postquam Deo credidit,sa-

in g, lutem inuenit. Et Iudith se, ut adultero placeret, o nauit: quae tamen quia hoc religione,non amore faciebat, nemo eam adulteram iudicauit. Bene successit

exemplum. Nam si illa quae se commisit religioni & pudorem seruauit, & patriam: fortassis & nos serua- do religionem, seruabimus etiam castitatem. Q ds Iudith pudicitiam religioni praeserre voluisset, perdita patria etiam pudicitiam perdidisset. itaque tali - bus informata exemplis, simul animo tenens ver ba Domini, quibus ait : Quicumque perdiderit

animam suam propter me, inueniet eam; ileuit,& tacuit, ne eam vel loquentern adulter audiret:

nec pudoris elegit iniuriam, sed Christi recusauit. lExistimate utrilin adulterare potuerit corpus, quae nec vocem adulterauit Iamdudum verecundatur

oratio mea & quasi audire gestorum seriem crimi-

115쪽

. 83nosam, atque explanare formidat. Claudite aurem virgines Dei;ducitur puella Dei adnupanar: sed aperite aure virgines; Christi virgo prostitui potest,adulterari non potest. UbicumqueDei virgo est, Dei templum est: nec lupanaria inramant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. Ingens petulantium concursus ad fornicem. Discite martyrum miracula, sanctae virgines, dediscite locorum vocabula. Clauditur intus columba, strepunt accipitres foris,

certant singuli, quis praedam primus inuadat. At illa manibus ad caelum leuatis, quasi ad domum venisset orationis, non ad libidinis diuersorium, Christ e, inquit, qui domuisti virgini seros leones, potes etiam

domare hominum feras mentes. Chaldaeis roravit Exod. i.

ignis, ludaeis se unda susi cndit, misericordia tua, non natura sua: Susanna ad supplicium genu fixit, & de

adulteris triumphauit: Aruit dextera, quae templi tui dona violabat: nuc templum ipsum attrectatur tuu,

ne patiaris incestum sacrilegij, qui non passus es furtum. Benedicatur & nunc nomen tuum : ut quae ad

adulterium veni, virgo discedam. Vix compleuerat precem, & ecce vir militis specie terribilis irrupit. Quemadmodum cum virgo ut vidit, tremuit,cui po pulus tremens cessit 3 Sed non illa immemor lectio- Dah, .nis: Et Daniel, inquit, supplicium Susannae spectatu rus aduenerat:& quam populus damnauit, unus absoluit. Potest M in hoc lupi habitu ouis latere. Habet & Christus milites suos, qui etia legiones habet. 'Aut fortasse percussor intrauit. Ne vereare anima, Matthi talis solet martyres facere. O vimo, fides tua te saluam fecit. Cui miles: Ne quaeso paveas soror: fra ter huc veni saluare animam, non perdere. Serua me,

116쪽

vi ipsa serueris. Q si adulter ingressus, si vis ma

tyr egrediar. Vestimenta mutemus,conueniunt mihi tua, & mea tibi, sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciet, mea te Virginem Bene iuvestieris, ego melius exuar, Ut me persecutor agnoscat. Sume habitum, qui abscondat feminam: trade qui consecret martyrem. Induere chlamydem, quae o cultet membra virginis, seruet pudorem. Sume pileum, quod tegat crines, abscondat ora. Solent er lupanar intrauerint. Sane cum egressa fueris,ne respicias retro, memor uxoris Lot, quae nuturam suam, quia impudicos licet castis oculis respe-- xit, amisit. Nec vereare ne quid pereat sacrificio. Ego pro te hostiam Deo reddo, tu pro me militem Christo habes bonam militiam castitatis, quae stipendijsr h. c. militat sempiternis: loricam iustiti , qu spiritali in nimine corpus includat: scutum sidci, quo vulnusi repellas: galeam sabitis. Ibi enim est praetidiu nostrae salutis, ubi Christus. Qironiam mulieris caput vir, virginis Christus. Et inter haec verba chlamyde mi exuit. Suspectux tamen adhuc habitus &persecutoris, & adulteri. Virgo ceruicem, chlamidem miles . offerre. Quae pompa illa, quae gratia, cum in lupa

nari de martyrio certarent Addantur personae, mi-

les,&virgo: hoc est, dissimiles inter se natura, sed Mai. Dei miseratione cosmilles, ut compleatur oraculum: tunc lupi, & agni simul pascentur. Ecce agna, & lupus non solum pascuntur simul,sed etiam immolat tur. Quid plura Z Mutato habitu euo lat puella de laqueo,iam non suis alis, ut pote quae spiritualibus f .rebatur:& quod nulla unqua viderunt seculain egre-

φtur de lupa nari virgo, sed Christi. At illi qui vide-

117쪽

bant oculis, & non videbant corde, ceu raptores ad . agnam, lupi fremere ad praedam. Vnus, qui erat immodestior, introivit. Sed ubi hausit oculis rei textum : Quid hoc, inquit, est 3 Puella ingressa est, vir

videtur. Ecce non fabulosum illud, cerua pro Virai-rine, sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam audieram,& non credideram, quod aquam Chriitus in vina conuertit: iam mutare coepit& sexus. Rece

damus hinc, dum adhuc qui fuimus, sumus. Num uid & ipse mutatus sum,qui aliud cerno,quam cre-οὶ Ad lupanar veni, cerno vadimonium: & tamen mutatus egrediar, pudicus exibo, qui adulter intraui. Indicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine, qui pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non lotum virgo, sed etiam martyres cxierunt. Fertur puella ad locum supplicij cucurrisse, certasse ambos de nece, cum Ille diceret: Ego sum iussiis occidi, te absoluit sententia, quando me tenuit. A tilla clamare: non ego te mortis vadem elegi, sed praedem pudoris optaui. Si pu- dor quaeritur, manet nexus: si sanguis exposcitur, fideiustorem non desidero, habeo unde dissoluam. In me lata est ista sententia, quae pro me lata est. Ce te si pecuniae te fideiussorem dedissem,& absente me iudex tuum censum Deneratori adiudicasset, eadem me sententia cynuenires, meo patrimonio soluerem tuos nexus. Si recusarem, quis me indignam morte censeret Z inanto maior est: capitis huius usura ' Moriar in pocens, Me moriar nocens. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero tui sanguinis, aut martyr mei. Si cito redij, quis me audet excludere 3 Si moram

118쪽

sciunt membra morti, quae non sufficiebant iniuriar. Est in virgine vulneri locus, qui non erat contumeliae. Ego opprobrium declinaui, non martyrium tibi cessi. Vestem, non professionem mutaui. Quod si mihi praeripis ivrartem,non redemisti me, sed circumuenisti. Caue quaeso ne contendas, caue ne contradicere audeas. Noli eripere beneficium, quod dedisti. Dum mihi hanc sententiam negas, illam restituis superiorem. Sententia enim sententia superiore mutatur. Silosterior me non tenet, tenet superior. Possumus uterque satisfacere sententiae, si me prius patiaris occidi. In te non habent aliam, quam exerceant poenam, in virgine obnoxius pudor est. Itaque gloriosior eris, si videaris de adultera martyrem fecisse, quam de martyre adulteram reddidisse. Quid expectatismuo contenderunt, & ambo vicerunt: nec diuisa est corona, sed addita. Ita sancti martyres inui cem sibi beneficia conserentes, altera principium martyrio dedit, alter effectum.

Epigramma Guillelmi du Blane lun. Episcopi

Grassen. & Vencien . hominum quae deuitare flebat, Ei ola in patria Virgo latere domo, . Nunc oculis hominum flectanda exponitur: illam Isson angusta domus, vastus at Orbis babet. Prodiga con licuum dederat natura decorem, stratior a nostina sed datur arte decor. Illum anni minuunt, decor hic augebitur annis: Pulchrior hoc Virgo, quo mage fiet anus.

119쪽

ILLUSTRIS SIM O

AC REVERENDISSIMO

FRANCISCO A GIO IOSA

. S. R. E. CARDINALI.

siuit Epist. Grassensis, Venciensis

S. P. D. I RIFIC E me assecit Cardinalis lamplissime) grauissima illa oratio de Beato Hyacintho in Sanctorum

numerum referendo, quam C L E-M E N s VII i. in augustissimo Cardinalium,& Episcoporum con

sessu e solio Pontificio' habuit luculente. Sed eo magis affecit, quod ab animo vere pio visa est profiscisci. Et iniecta mihi statim cogitatio de vita, Mapotheosi ipsius Hyacinthi carmine perscribendis. Cum enim aut in optimarum artium, & disciplinarum studijs, aut in huius sanctae Sedis Apostolicae obsequio omnemnaeam egerim aetatem, scii

120쪽

ipse me inter varias artes, quas hactenus tractaui: nonnihil etiam in Poetica valere. Et vero inter varios libros, quos de rebus grauissi nais, quantum per ingentes Pastoralis officij curas datur, conscri- Derc loleo, nonnullos esse non diffiteor, qui ad Poeticen spectant, quam Presbytero, Episcopo, Cardinale, ipso denique summo Pontifice dignissimam semper iudicaui. Nam ut aliquam socrorum partem Bibliorum versibus constantem, nimirum Dauidis Psalmos, Threnos Hieremiae, &Salomonis Cantica omittam in scripserunt Carinia . na Heroica Tertullianus, Iuvencus, Sedulius, Presbyteri omnes. Gregorius autem Sasimae primJm, deinde Nazianti, ac demum Const/ntinopolis Episcopus & Tragoediam, & alia erudita Poemata Graece scripsit, ut interim silentio praeteream Hii rium Arelatensem, Salvianum Massiliensem, Aubium Viennensem Episcopos omnes& Poetas bonos mecnon Hildebertum Cenomanensem Episcopum, quem Honorius lI. Pontifex ob Poesin tanta Deneuolentia complexus est, ut nullum genus ossi-ch praetermitteret, vo eum ad honestiorem digni- tatis gradum evehi posse existimaret, &Turonensem Archiepiscopum crearet. Iam vero Arator S.

R. E. Cardinalis, idemque Poeta illustrissimus, Historiam Apostolicam elegantissimis carminibus pertractauit, opusque suum Vigilio Pontifici cum obtulisset, effagitarunt omnes, ut publice de integro legeretur: atque ipsius summi Pontificis iussu Cardinalis Auctor in Aede Sancti Petri ad Vincula,& in magna doctissimorum hominum eorona libros suos quater recitauit, cum vno die unius tan-

SEARCH

MENU NAVIGATION