Praxis medica curiosa : hoc est, Galeni Methodi medendi libri XIV

발행: 1680년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

COMMENTARIUS.

13. De pulmonum ulceribus pramiittit disssertationem, possintne curari Quaedam possunt inquit,quaedam non possunt. Limitationem vide apud ipsum. Praemittit autem illi .a dubium illorum, qui negabant, pus transsumi posse per tunicam pulmones ambientem. Refutat illos hoc experimento, mulsa vulneri infusa redditur per tussim. Huic addit experientiam propriam. Huic . S. curationem, quam . 7.instituit,siquidem mature vocetur, antequam inflammatio supervenit. Hac praesente, cum non possit non pus generari ; id vero expurgari non possit desperatio. Heic intercedunt quidam, curam palliativam ostendentes. Miserum solatium p Levissima enim quavis occasione rumpitur crusta, vel oborta nova inflammatione vel sino hac subito suffocantur.

Quod vidi.

ra. Ab initio cap. . liberat nos a disputatione , legendumne sit, τε , auτἐκτὰ, το διέχειν. Utinam quoque liberati simus a peritonaeo, de quo Pacique Puto, peritonaeum huc implicari ob relirationem, ad quam, superioribus praecipue partibus,qua costis nothis subtenditur, tam certo concurrit, quam

certo sensus hei non fallit. Namin liberrima respiratio non fit a solo dia-phragmate, sed simul ab inferioribus intercos talibus. 13. Utinam dico iterum sic Pacio eximi posset dubium de duabuscompositionibus, e ,ασπεωαlων διακαο ιὰς, ubi Gai descripserit Z Certum heiciterum est, neque T. . το,. I. neque9 κ.Το,. .ullum earum vestigium esse Locus est corruptus. Ejus rei indicium praebent ει ἐμβροχα , aut, ut in aliis est, α

I. Terum igitur ad rem venientes, dicamus, quam communis omnium Ic Irum curatio mutetur a particulari singularum partium Hinc enim sciemus,potissimum quidem id, quod in toto hoc opere propositum est, minime errare in curationibus : deinde quam audacter errent, qui se ipsos vocant Methodicos i Si enim quidquam credendum est mihi, qui nihil ad gratiam loquor, nihil ad odium, Cum sint inter omnes Medicos amethodo alienissimi, reprobanti ut ipsimet scribunt non solum omnes veteres, sed etiam unive salis methodi Principem, Hippocratem. a. Empiricus quidem Medicus jactat,se ab experientia habere omnia,quae nos ab indicatione invenire dicimus. At verb, cum tertius ab his modus non sit,praeter indicationemvi experientiam, utro usi Methodicos se audent appellare Comitentur igitur no vel nun curationem omnium ulcerum aggressu- ros

142쪽

ros,ostendantque, omnium curationem esse unam. Nos quidem intelligemus ab illis,quo modo sint curaturi ulaui quas indicationes ab illo sum antpNG- quidastias quas datia, quam quod aequabile quidem cicatrice inducere volunt

cavam autem carne impleres recens conglutinare ρ Quo modo igitur inveniam icatrice inducentia,glutinantia,carnem suppeditantia in cavo, connasci

facientia in recenti Noli solicitus esse, dicunt iam inventabunt .Quibus ego, Interim nescio,an recta methodod an omnia Fieri enim potest , ut inventa sint deletiora quaedam non autem inventa sint praestantiora Aut, ut, quae habentur pro excellentibus,sint mala,ideoque ne apta quidem sanando, vel certe, longo tempore, cum dolore, cum inedia tridui non necessaria i Sed neque q squam ausi e novam acceptare experientiam, priusquam sciat pristinam jure fuisse refutatam l .V.g. de pulmonum ulceribus, quae nullatenus cognosse est absque Anato me,&cognitione actionum pulmonum,quorum utrumque repudiant. Sed concedaturnu Ac quidem,cognitum fuisse a Thessalo ulcus in pulmone obortum An,quemadmodum hoc illis concessimus, concedimus etiam cognosse utrum sordidum, an purum e cavum,an aequabile ichorum, purisve plenum,

an expersci Scilicet, qui hoc cognoverint, vel amati divinitus, vel per somnium tDe hoc ipso aute interrogabimus,quo modo in cognitionem ipsius devenerint aut concedemus,ut sine ulla cognitione utantur medicamento,quo ipsi velint e Ego profecto puto,sordidorum quidem ante omnia purgandas esse rdes incarnandum autem purum simul & cavum obstergendos, inquam, esse ichoras cum pure, si cui loco circumfusi sint deinde autem cicatricem moliendam esse. q. Hi verb, nescio quo modo, sanabunt etiam ita habentia ulcera. Nihil enim omnino tale scripsit Thessalus, nequis aut ignorantiam ipsius, aut disco

diam a se ipso deprehendat. Equidem aut stultaec falsa dicent de illis: aut si

omnino vera quis dixerit,necessum est indicationem illorum ex substantia partis desumi,&praeterea exsiluce conformatione. Sit ita possint dignoscere ulcus pulmonis sordidum a puro,inflammationis expers ab inflammato, aequale a ca- 'o .concedatur illis&hoe, cogn5sse, quod tamen ex propria heuresi non possunt, licet minimum sit: tale ulcus mundificari posse Viridi dicto medicamento,

Macharionis vi ita placet aut Isidi quid facient in hoc viscere e Respondeant mihi. An propinabunt quid dicti medicamentiis Ridiculum p Dicant igitur nobis, unde sciant, medicamentum perventurum ad pulmonem ,

quandoquidem Anatomen despuunt Thessale Sed sciant&hoc nesciunt, an medicamentum sit habiturum effectum illum,quem forinsecus habet Sciant vero hoc quoque nesciunt, an tussim sit excitaturum. Sive autem tussi,

quem habebit usum Z Concedatur vero illis hoc quoque non poterunt nega re, diversiam esse curam ulceris in femore, dc in pulmone. Illud enim aqua elu uut hoc tussi expurgant

143쪽

3. Rursus, hoc quoque supponatur, in pulmone sit circumst mina, prisci a stim : nunquid etiamnum dabunt Viride an cum melle lihguendum dabunt pSed&hoc quomodo invenerint, dicant. Non enim dicent, quia mel faculta. tem habet incisoriam, cum ab inquirendis ejusmodi facultatibus libenter illi abstineant. Sed neque heic facient ideo , quod Empirici invenerint, aptum essemel in hac byndrome. Non enim statim licet facere his,quod illis, primum quidem, quia contemnunt experientiam , deinde autem quod fatetur Empiricus

se ignorare, qualis pulmonum dispositio sit in concursibus ejusmodici didicisse

autem ex Observatione, quae rebus suis proficua lint. At Thel Ialus non debet curare, quod non novit, sed progreditur ab indicationibus morborum. Sed Sessi omnia concesserimus, ut antea fecimus, omnia illum scire, utvi nos, certe illud non audebit negare, mutari curationem particularem pro diversitate partium. 6. Non enim idem est,i nullam utero infundere causa ulceris sordidi, hel comedere,ct spongia ulcus abluere. Sed haec quidem exigua sunt maxima autem illa. Diuturnum sine inflammatione ulcus in multis potest eme partibus, oculo,aure,ore,naribus,sem Ore, ventre, sede, utero,pudendo. Addaturvi hoc, si ita vis,Ulcus aut sit exquisite aequale,aut aliquatenus sinuosum. Respondeant

nobis, Thessali pedisIequae,qui nihil horum desinit, quomodo cicatricem induiscemus Z Fortassis emplastro de cadmiaci Hoc enim pulcre solidabit ulcus in femore V nunquid etiam in auditorio meatura Fortassis incredibile hoc est sed Dii sciunt.

. offendi quondam diuturnum ulcus ita curantem quendam ex sapientissisimis Thessaleis. Propius autem erat,ut putredinem conciperet auris hominis

jamque verminosa erat, quam ut medicament ex cadmia curaretur Tamen

permisimus illum uti diutius. Sed postquam quotidie magis putebat auris, ei choribus plenum, etiam incredibilius quid ausum vidimus: putabat enim meatum in profundo inflammatum esse, venitque adeb ad τε παιπάρμαικον, a quo metus erat parti inulto major putredinis Neque enim siccare potest, sed maturare inflammata inodigitur usus esset medicamento, quod dispositioni esset adversissimum, post decursum unius diei, aucta quidem est chorum copia statim foetor autem erat intolerabilis. Vetabant igitur domestici Thessaleum amplius tangere aurem malle verb, prae impudentia luxta Sc stupiditate , volebat,non modo addere aliquid de tetrapharmaco, seda foris uti cataplasmate laxatorio. At vero cum domestici facessere illum juberent, quippe timentes aegro, ne in magnum malum incurreret, exoravi ego homines sinerent hominem per unum etiam diem futurum enim erat, ut postero die, chor multiplicaretur, di foetor augeretur immensum. Quo persuadere volui asino Thesias aleo. ne in posteium perderet omnes aegros , sed quosdam tametsi paucos servaret,abjurata methodo ista non-methodo. 8.Er-

144쪽

L Ergdita aggressus sum hominem , Nunquid tibi videtur inflammatio

subesse in profundo meatus p c ob id uteris medicamentis laxatoriis p Ille vero plane pertendebat, sic et Te,nec aliter esse posse. Ergone, inquam ego,vidisti unquam ulcus inflammatum curatum aceto acerrimo cum glaucio e Non ego, inquit orno, siquis trochisco Androni , aceto macerato utatur, fortastis&convulsionem accersat Si igitur reddebat negoὶ aliud medicamentum ,

Andronio pauid validius,aceto maceratum acerrimo,usurpet Minfundat auri, tam vicinae cerebro meningibus, annon revera aeger convelletur etiam ex

tua sententia, quae supponit inflammationem e Haec videbar&illi,& reliquis praesentibus vere dixisse. Ergo subinferebam praeterquam quod partes, subi ac Ura effari natae, indigem extreme siccantibus, uterer tali medicamento nunc, quia per aliquot dies malo mori assuefecisti, in contrarium ducere confertim non licet Tibi quidem cum Thessalo tuo negligere licet consuetudr-nem non minuSquam partium naturam , nobisautem non licet. Primo igitur die aceto utar cum glaucio altero,troch Andronio 2 tertio progrediar ad aliuquod Andronio fortius medicamenturia quo cum usus fuero per triduum,aut

quatriduum, si non videbitur postulare ulcus quid fortius, utar eodem Foris caiebam imponam capit in latere affecto,non profecito, ut tu, CataplaSna aetaxatorium: sed aliquod eorum,quae validissime siccant, quale id, quod de salicibus dicitur,aut etiam*sum Andronium inungam cum aceto, aut alio sicciore. 9.inia enim curanda a nobis pars summe sicca est, necesssiario nisummcis utendum est. Indicat enim,ut &morb. ipse contrarium sibi ad curationem sc pars extreme siccum, quod ipsum simili mum estpartr. Quamobrem, at diaxi,ita feei. Et homo curatus est, non indigus fortiorum remediorum. In aliis, qui requirebant, qui, inquam ab anno solido,aut etiam duobus laborarant ulcere auris adhibui medicamentum omnibus aliis fortius. Est hoc vocata ferri scoria,tusadi cribro tenuissimo, transmissa, deinde laevigata in pulverem tenuistimum. Tandem cocta in aceto acerrrmo, usquedum consistentiam nanciscatur mellis,.seu sordium cutis. Io. Non potest autem obscurum esse ulli bene instituto, quod acetum in mistura debet esse multo amplius C copiosius : sed, quod jam saepe dixi, materiam medicamentorum aliunde petere oportet. Nunc Copus hic mihi ille sit,

Methodus. Quod ad auditus sensorium cum sit iaciff., ideo postulat remedia in summo gradu sicca, quorum nullum nulli alii parti admovere licet. Sed

oculo quidem ulcerato collyrium ex thure, si ita contingat . naribus autem multo sicciusquam oculis contra, minus si ccum quam auri .. tiare, trochisci dem memorati omnes sunt boni, Milli Ant.Mu ae, dratia talia oris autem ulcera, praecipue, quae humidastuat affati opus habent admodum siccis, quale diphryges est,&ipsum per se,&cum melle, vinoque atat etiam Erao inelite. Eo lena. modo ce compositio, quae Im dicitur,d quaeli lonia, sive siccae actu usur-

petatura,

145쪽

pentur, sive cum melle, vinove, aut his composita, aevomesite. Bonumen Ablui e medicamentum, d rhois succus, is omphacium,& quaecunque generose siccant. Quid enim opus est recensione materiae medica, Quae vero simpliciora sunt oris ulcera,percurari possunt etiam modice siccantibus, quemadmodum illis. quae ob familiarem usum απικα vocantur, quale est το διαμορων, δίderula i fructu,&succo corticum juglandium vir1dium. Inter haec nobile est.

quod ex multo fit,& cupressi sphintilis. At vero,quae oris ulcera insigniter humida sunt,& prope ossa sin his etiam periculum sphacetismi est: indigent vehementissimis siccantibus,propter saccam osium naturam .Hinc ego dictos trochiscos laevigatos impono ut medicamentum siccum.

COMMENTARIUS.

ir Acturus de propria partium indicatione varie apprehendit, area Empiricos, quam Methodicos, quae si repetere vellem, varie peccarem in amethodum i&frustra Iam enim, per Dei gratiam,conculata sunt ista Interea, magni momenti est historia, quam 3.7.texere incipit de ulcere auris, quam utinam Sylvaticus explicasset cum aliis Hist. la 2. Insignitum est, quod f.'. habet de contrario simili,ut ego)oqui soleo. Non satis est, vula dicere,habere te contrarium, .g humidum indicare siccum roportet silcontrarium ejusdem gradus,parti,anquam, siccissimae oportet offerre medicamentum siccissimum, olli ing.scoriam ferri, aceto acerrimo incocu am. Quo loco magnifacio catalogum de ordinem siccantium exterius, quem utinam non negligant Chirurgi nostri Ita memini LATERUM , raec plorem,in ordinem redigere pitulas usuales off., quem utinam observent Pra

clicit

dicatio sumatur quidem abessentia curandarum partium sed ita,ut antea consideraris dispositionem , quae ostendit modum utendi medicamentis, quem acqnformatione situ partium capimus. Hinc excogitati sunt τε χυτα , μη - τρεγχυτα ,catheteres,clysteres Hinc etiam est,quod ulcera ventriculi,thoracis&pulmonis,curare oportet iis cmae comedunturic bibuntur :-quae autem in intestinis ventriculo vicinis,per eadem a contra, quarinferius, per immissa in podicem. Neque enim quod hac immissum est,transscendere potest adventriculum neque ejus , quod peros sumtum est, viribus integris ad sedem perve

nire.

a. Propterea,quaecunquein thorace sentulcera dc pulmone, praeterquam

quoddissicili sanantuariis,quaeinventriculo, situs enim e longinquo est, A

146쪽

distatuitur vis medicamentorum: propter hoc iplum multo validioribus indigent medicamentis quam ulcera ipsa volebant. Ideo consilio Medicorum , ubicunque vacuandum est pus ex thorace pulmone, dantur fortissima S maxime incidentia , talia certe, quae nocerent ulceri, si inventriculo esset. Nimirum, per tussim expurgari , sumtum est ex conformatione partium, quippe, quae nullum talem exitum habent, qualem uterus, vesica, anus,aures,nares is .Quamobrem ventriculus utrinque expurgari potest, sursum quidem per vomitum, deorsum autem,ut natura soler. 3. Apartibus enim, quatenus organicae, tales sunt indicationes, quemadmodum siccandi indicatio a substantia earum, quatenus similares A morbis rursus hae, veluti ab ulceribus, quia de his sermo erat, partim, quod siccandum , ut nuper dictum est partim , quod partibus prope ventriculum vomitus non satis tutus,quemadmodum alias pituitam illi infartam detersetis oxymelite&rhaphano. 4. Verum consultius est deorsum pellere Vomenti enim periculum subest, ne vel laceret vulneratam partem, vel humorem aliqUem non bonum ex vi- cmis adducat. Propterea&pulmonis ulcera curatu sunt dissiciliora. Sine enim tussi purgari non possunt. Tu silentibus autem contingit ruptura, atque ita malum quasi in orbem redit. Cum enim nova succedit inflammatio ruptis vasis,iterum isaturari debet inflammatio, pus expurgari. His omnibus concurrentibus,fit illud, quod Graeci vocant ἱατον, quoniam medicamenta ulceri dicata ne perveniunt quidem , ut in ventriculum, interim exsolvuntur.

Accedit, quod pulmo in respiratione semper movetur, per tussim distrahitur. Hinc, si vas in pulmune tum patur,scire oportet manifeste,nisi statim glutinetur, antequam inflammetur,postea insanabile fore.

COMMENTARIUS.

3. Cogor heiciterum inculcare contrarium simile, vel Gai .exemplo, licet

invertere videatur scopos. Cum enim ait ποεσκέφθα δειν την δάθεων, est haec prima indicatio a morbo,vi particula: ὸ quae a contrario est simpliciter dicto cum praemittit, en αν του Θεραπευομενου μορίου, explicat alteram, quae a parte

affecta, quaeque est a contrario simili. Fallor,an vulgares Practici induunt sese. piae atramento, cum addi volunt appropriata, quae collocant in quarto gradi qualitatum p Qua in re insignite falluntur. His duabus succedit tertia, si sit loqui licet, cum revera sit ποπος potius, ut Galenus heic loquitur, applicandmedicamenta,qui τρωος requiritalicubi peculiaria in stilumenta hei recensitas. Ab his univet salibus descendit ad particulares quasdam indicationet praecipue causas affert, cur ulcera pulmonis fiant, non ιτα tantum, sed d

147쪽

PRAXIS MEDICA GALENI. 133

i. Uaecunque ulcera fiunt in alperis arteriis, secundum interiorem ipsarum I tunicam, potissimum cum laryngi vicina sunt,aut etiam in ipso mei, haec curantur, nos ita habentes servavimus. Invenimus autem curationem ex

his In magna illa pestes utinam aliquando conquiescati incipiente juveni

cuidam,post novem dierum aegritudinem, per totum corpus efforuerunt ulcera, ut etiam omnibus pene servatis. Hoc tempore etiam levi tussicula tenebatur. Altero die post balneum, statim quidem tussis erat intensior : Spectoravit autem tussiendo crustulam ulceris, quam uno verbo εφελκίδε vocant Graeei Sentiebat autem homo manifeste ulcus in aspera arteria, prope locum ineollo,qui σφαγη dicitur. Et nos quidem aperientes os ipsius, contemplati sumus fauces. sicubi esset ulcus Verum, cum nihil intuentibus appareret,invideretur necessarium esse, si omnino ibi ulcus esset, fore,ut sentiretur dolor in transitu cibi, potus obtulimus illi, certioris cognitionis gratia, aliquid cum aceto inapi

paratum. Sed neque hoc morsum prae se tulit,licet in collo manifestus esset sensus, itaque stimularetur, ut tussire cogeretur. Consuluimus igitur, ut, quantum posset, cohiberet tussim. Hoc fecit, quia sarum erat, quod stimulabat, nos operam dedimus omnibus modis,ut ulcus cicatricem duceret,exterius quidem usi siccantibus medicamentis, interius autem liquidum quid instillantes supino collocato, eX eo genere, quod ad ulcera facit. Simul etiam tale quid ore continere jussimus,cuius parum quid sineret disti uere in asperam arteriam. Hoc quamdiu egimus, sensit ille adstrictorium quid circa ulcus, sive id fieret pertranssumtionem, sive quod ipsum medicamentum roris in modum dilaberetur, quasi decolaretur. Sed neque aeger ipse in Medicina erat hospes,imo,egsocietate Empirica. Quare dicebat, sentire se descendens in arteriam medicamentum, quandoque tussam movens. Resistebat quidem ille fortiterine tussiret: manebat autem Romae, ubi peste correptus fuerat, aliud triduum, post novendium.Tum verb,conscensa navi, secundo Tibri vit Hostiam, cinde maximo itinere Stabias venit,ususque est lacte ejus loca, quippe admirandam vim habente, nec frustra celebrato.

Σ. Verum,jam mihi occasio datur loquendide usu lactis,non illius tantuna quod circa Stabias sedi de omni alio. Non enim in sola Italia oportet curationes instituere , sed, quantum fieri potest , ubique locorum. Ut igitur Iac in Stabiis sit praestantissimum,multa concurrunt,ipse vid .locus satis editus,&ωer circumfluus siccus,&pabulum animalium optimum Tale&alibi parari potest, si in tumulo modice alto seratur plantae frutices tales,qui lac dentri boni& adstringens. Exempla qui de plantaru dicentur paulo post:at vero talem aere facere impossibile est, sed eligere comodi si non impossibile.Similim' autest quilia bear, quae ille locus altitudine tumuli mediocre, viam amari ad O usq;

stadia,&aliquid amplius.Locus ipse maritim'. Stabiae ipsae,qua sin' Surretinus

148쪽

sinem habet inter Surrentum de Neapolin, in latere versus Surrentum. Latus hoc collem constituit satis patulum,latum,in mare Tyrrhenum se extendente Veruntamen collis hi cseruim ad occasum vergit, non recta meridiem versus. Hic ipse collis aditum quidem claudit ventis orientalibus, Euro, Apeliotae, ut 3c Aquiloni coniungit autem se, circa mediam sinus regionem, collis alius non exiguus, quem Romani veteres, qui inter nostros accuratiores esse volunt, Vesuvium nominant, celebriusautem: recentius Vesvius est, omnibus hominibus cognitus, quod inferiori ejus parte ignis erumpat, qui ipse videtur mihi plurimum conferre adsiccitatem ambientis aeris. Alioquin nec stagnum ullum in vicinia est,nec palus, nec fluvius ullus commemorabilis. Caeterum, collis Vesuvinus impedit assiatum ventorum Septentrionalium omnium usque ad occasum aestivum. Cinis etiam copiosus ab ipso ad mare usque provolvitur reliquiae materia: ibi ustae, quae etiamnum uritur. Haec omnia siccum fa

ciunt aerem.

3. Posset autem quis alibi etiana interris habitatis eligere collem non minus siccum,non procul amari,nec altum adeo, ut ventos impediat, nec humilem adeo, ut promte recipiat vapores campestres Caveat autem ne sit versus Septentrionem. Ita enim aversus et set a Sole.Qu9dsi intemperato aliquo orbis habitati loco collis sit talis,qualis Stabiis, multo melius esset. Hocin loco ,herbae quidem sint,gramen,lotus,polygalon,melil sophyllone frutices autem lentiscus, arbutus,rubiis, hedera, cytisus,&qui his similes. Et talis quidem fiat collis animalia autem boves sint, ut&in Stabiis. Sit autem lac vaccarum cras. sum,veluti asinorum tenue. Ego vero in pascua dimiserim loves, Masinos,&capras,ut lactas variae species in usum vocari possint, X bobus quidem crassum,ex asinis autem tenue, ut ex capris, mediae consistentiae Veteres etiam LN minam lactentemsistebant iis,qui pht Eoae laborabant,&probo ego sententiam illorum partim, quod familiare homini acciperent, artim, quod darent, ant

quam ab aere externo refrigeraretur.

. Quo loco sit tibi praeceptum maximum de usu lactis in omnibus, qui opus habent illo, ut bibant illud statim atque mulctum est, adstantes animali. Oportet vero addatur mellis aliquid,si cui inventriculo coagulari soleat.Si voles statim illud deorsum exire,etiam salis aliquid. s. Iuvenis igitur ille,qui in pestilenti morbo ulcus habebat in aspera arteria, sanitatem recuperavit,ut alii etiam post illum et alteri vero juveni, circa annum aetatis I 8.excatarrho, pel continuos aliquot dies durante, primum quidem cum tussi exiit sanguis calidus, floridus, non multus postea autem e spuit aliquid tunica illius,quae interius subungit asperam arteriam,aqua in fauces de os per laryngem ascenderat. Videbatur autem mihi conjectanti d ex crassitie, ex sensu aegri, este laryngis corpus interius Nimirum laedebatur inde de vox hominis sedec hic longiori tempore servatus est. Videbantur au-

149쪽

pRAXIS MEDICA GALEN L in

tem facilius defungi illi,qui in peste tale quid patiebantur,cimodiam exsiccatum& bene purgatum esset totum corpus. Nam 5 vomitus quibusdam illorum supervenerat, Adiarrhina,quibus rationibus evacuato eorpore, in iis qui se vandi erant, exanthemat nigra apparuere per usii versum corpus,plerisque exul cerata,om ibus sicca. Ex quo ratiocinari licebat,esse sanguinis, per febres putrefacti reliquum quid, quasi cinerem quendam , natura ad curem trudente, quemadmodum alia plura superqua. Non enim haec exanthemata postulabant medicamenta, residebatuenim sponte hoc modo : Quibusdam enim,quibus super ficies exulcerabatur, decidebat id, quod ἐφελκιδα vocant, quod restabat, prope erat,ut sanescerer, superinducta cicatrice intra unum duosque dies. Quibusdam,quibus non eXulcerabatur, stlorescentia qurdem exaraspera, velut in scabie illa fera,quae ψὰe dicitur, decidebat vero veluti squama. Post hoc omnes erant sani Admirandi igitur nihil, si genitis in pulmone quoque ejusmodi emorescentiis, servabantur ob siccitatem ulceris Qui enim in omnibus dictus fuit curationis scopus , is obtinuit in hac quoque peste. Omnia enim sicca erant, asperaque,quaedam velutii sora,quaedam velut in lepra. Ergo, si hei quoque attestatur rationi experientia n ulceribus hunc unum esse curationis scopum,siccare, possit aliquis multos expuinione sanguinem spuentes serva-

COMMENTARIUS

6. Hic Iocus est notabili propter symptomata magnae illius pestis Romanae,ut Gat .vocare solet. Erat autem huic pesti solenne .ut, qui evaderent, post aliquot dierum decubitum,qmbus corpus vacuabatur vel per innitum,vel per alvum crisin haberein pereranthemata nigra ulcerata in toto corpore, atquσita aliquando etiarn in ore', faucibus, arteria aspera, gula, ut puto indole ω, is scens, cuius heic facit mentionem . I. habebat ulcus in aspera arteria, cuju ris Grais signum mani testum ej eca actam tussi εφελκια Quem ut curarit, ex oratione ipsius lia Eu- est cognoscere. Iirata,

7. Hic,quia post curampnofectus est Tabias vel Stabias Campania usutus

lacte illius loci , quaeritur primum utra Iectio sit verior Nostra exemplatia . . omnia, qua Graeca, quai Latina, Tabias habent. Sed Ambris eo, in descriptionei

urbis Nolae, cui uicinus ei abctis, tam cerrus est de aloera, ut ne meminerit qui-

dem falsa ectionis. Altera quaestio est, ubi revera fuerit Fere enim consὸn- riundautores,laon esse amplius Gai quidem diligentes describit sedeced. ex Σ Ο

aliena fide Leo dictus collocat ad ora sinus Surrentini, qua nunc castellum est , is Turris Nunciasa munc refutat ex parta Leander, in descriptione Italiae s. 19 . 1468. b. Italici Exempt&ait ex Blondo,&nescio quo Ragetano desolatas esse Tamen a cedit ad illum Ili Columna a Plant minus cogφr. c. 3 7. Ego eXGal. duo

illis oppono, a Stabiae aberant amari spatio 3 o. Stadiorum o . NulluS in via cinia

150쪽

cinia fluvius erat. Nunc Sarnus est, dichus ita ab oppido cognomine.Vide Plinium l.'. c. 7. CCel. 9. Anti .lecst . I 2. Cluverium nostrum-.Ital. 3. Ortet. in Thes. Geogr. voce Lactarius mons, Merulam, Cosmogr.f. 01o. Non possum non meministe, Reinesium nostrum confirmare Stabias in tr. de Deo Endo vellico subiit. H. ex Ovidio IJ Metam. Colum. l. 1 o. ibi sunt Stabia fontibus celebres.

Senecas. Quoest. nat. Verum errat in eo, quod dictas esse putat eo modo, quo Athene, Sathenae. Docui enim alibi ex Cas plura Graeciae loca mutasse nomina hac occasione, cum itinerantes ab ObviiSquaererent, τη, quorsum ει ταν πόλιν

dicebant, cum Constantinopolin vellent. Hinc Stainbolis hodie Turcis. Sic, εις ροας, Satenas. Sed hoc obiter. 8. Post haec g. a. diligenter describit Stabias,i mox g. 3. consultat, quomodo alibi constitui arte possit talis locus,frustra Lit scio. Ut enim omnia quadrent, non quadrabit aer. Sed possit fieri. g. . docet usum lac his f. s. habet

aliam historiam juvenis, cui ulcus erat in aspera arteria dc narrat, quomodo curatus sit,ubi etiam causam refert exanthematum nigrorum,& cur tam facilia curatu fuerint.

9. Qua ego occasione explicabo το παραχρῆμ α Gai fine cap. r. de Libris prope ait enim, ingruente magna illa peste, de qua heic quoque loqiritur, Roma abiisse se παρακῖμαι.Id vero cum latitudine quadam esse accipiendum evinco exh.l. ubi narrat symptomata pestis hujus, quae fere persuadent mihi, non fuisse Epidemiam perniciosam, ut Inst. loquuntur, h.e plerosq; omnes evasisse. At fuit λοιμος μέγας inquis Ratione temporiS.

inruptum sit,sive ex alto ceciderint illi,sive intente vociferati sint,sive pondus supra vires tulerint,sive aliquid grave extrinsecus pectori inciderit, dictum est antea quomodo autem dextro curarit aliquis, qui ex catarrho sanguinem. spuunt,jam dicetur. Haec resut lucidior sit,proponam in exemplo curationem, quam Romae obivi in splendida quadam muliere.. a. Haec cum intellexisset ex sermone, qualem nunc habui de iis, qui inguinem l puunt ex pulmone, cum pernoctem parum qui dejecisset, sive ob catar rhurn, sive ob vehementem russim statimini sit ad me, promittens se facturam quidquid injunxerim. Audiverat autem antea, nisi quis ab initio esticacibus ute. retur remediis, antequam inflammetur vlaus, nihil profeci uim iri. Et, quod haei sit causa, cur pereant illi, qui sanguinem spuunt. Huic venam secare ausus non sum, quod ob catarrhum ouatriduanun pene ab omni cibo abstinuisset ciuili autem uti acri clystere, crurae brachi: fricare fortiter,adhibito calera ciente medicamento,ligare dc tondere caput, imposito medicamento exstercorecolumbarum agrestium Elapso trahorio dux il

SEARCH

MENU NAVIGATION