장음표시 사용
11쪽
Ulta hic mutata invenietis. Ο ΟΡΤΙΜΙ , etiam sententias alias, uberiora nonnulla, breviora alia. Et illas quidem me melius cognita natura mutare jussit. Qui possem alia sentire, docere alia 3 Detraxi, ex amicorum consilio, nonnihil de ubertate anatomicarum descriptionum, quae semestri tempore circumscriptis doistoribus remotae forent. Addidi physiologica aliqua nuper comperta. Errores typographi plurimos, & molestissimos, neque
in catalogo emendatos, hic, quantum potui, expunxi. Itaque valete & exspectate majus opus, in quod nunc maxime me demergo. Eodem nempe ordine , sed pleniori omnino dictione & continua .. absque notarum, aut citationum interpositione. enarrare constitui ea omnia, quae ad rem physiologicam hactenus collata sunt, ut ea, quae Vera sunt, quae probabilia, quae infirma, sincerus ubique indicem, quantum quidem imbecillitas humana , meique inprimis ingenii limites permittunt.
Dedi Gottingae d. 24. April. 175I.
12쪽
AD EDIΤIONEM TERTIAM. ΙΝterim dum ab ultima editione hujus li
belli tredecim anni essivunt, magnum meum opus Physiologicum ad finem perductum est, cujus nunc septimus tomus sub praelo versatur. Dum adeo cum meiS annotationibus plurima nuperorum inventa confero, dum per numerosas pullorum avium annotationes, & vivarum bestiarum incisiones ab anno retro I75 Ivarias physiologiae partes constituere laboro, multae causae exstit erunt, quare has primas lineas emendem. Ordinem etiam ad majus opus reformavi, & parem feci librorum numerum, ut omnino para raphorum numeri stare non potuerint. Non visum est amplius reddere compendium, ne ad praelectiones minus aptum fieret. Rupe helvet. d. 22. NOV. 176q.
13쪽
I. Artes corporis humani simplicissimin aut fluidae sunt, aut firmae. Illas, quod diverta sint indolis, secundum Opportunitates recensebimus. Hae , quae simplicissimae sunt, & verum corporis fundamentum, Praeeedunt reliquarum partium historiam. II. Solidarum partium in animalibus & vegetabilibus communis ea est fabrica, ut earum elementa, quae subtilissima microscopium attingit, veI fibrae sint, vel laminae, vel concrementum inorga
ΙΙΙ. Fibra in universum plerumque lineam refert cum exigua latitudine, Vel gracilem potius cylindrum. Rus Particulas constantiores terreas eia se demonstrat exustio, diuturna putredo. IV. Terreae moleculae non a se ipsis, sed ab inter posito glutine vinculum habent, & vim cohaesionis. Docent, quae n. 3. dicta sunt, & sacile experia
14쪽
mentum, quo capillus exustus, sed cohaerens hactenus, aliquam constantiam recuperat aquae imtinetus vel oleo. Tum ebur & osta, quorum gelatina extracta, id quod superest, Diabile redditur, tifimilis longi aevi potentia, quae Ossa in veram terram, aquae aVidam bibulataque restituit. Sed os etiam animalis, ab educto glutine fragile, reddita
ea gelatina robur osseum recuperat. Solum hoc gluten animalia simpliciora constituit. V. Hoc gluten ex aqua cum Oleo per Vitam animalem intrito componi, demonstrat: denuo chemica analysis ossium, capillorum, gelatina ossa um , eboris, cornuum, alimentorum conditio &c. N
que aliud gluten sortius partes animales unit: coulae exemplo, & glutinis artificum. VI. Ex terrae moleculis per longitudinem cohaerentibus , A revinctis vi intermedii & cohaerentis glutinis, componitur prima fibra simplex, qualem ratio potius quam sensus attingit. V ΙΙ. Fibrae vero, quas Primus visus demonstrat, ita se habent. Primum genus fibrarum lineare est, cujus nempe longitudo ad latitudinem insignem habeat rationem, & moleculae elementales in linea recta. atque adeo Vulgo Vicinis paralleles jacent. Hujusmodi fibrarum exempla videmus in ossibus, facillima conspectu in foetu, tum in tendinibus, ligamentis, musculis, ut semper moneamus, non minimas nos fibras oeulis assequi, sed majores, ex minimis compositas, rectitudine, & gracilitate tamen similes. Minimas non differre, suadet microsi copium NUXs II, & LEEUMEN HOECKII, quo fibrilite musculares ad ultimas usque majoribus sim Nies & perinde lineares apparent. VIII. Aliud genus luminarum est, in quo Iatitudo saepe major cum minori longitudine conjungitur. Earum intertextum laxiorem cellulosam vocant tunicam, sed nomen tunicae multa impropria habet. IX. Hanc faciunt laminulae, infinitae numero,
qua: varia directione, spatiola, & areolas intercia
15쪽
piunt, & omnes in corpore humano partes conjungunt, latumque & firmum cum mobilitate vinaculum pristant. Summa vero in hac tela diversitas est, in ratione solidi ad areas, latitudine firmitate laminarum , interpositi liquidi natura , quae aut magis aquea, aut magis otiosa est, in admittis fibris& filis, quorum alibi, ut in vaginjs arteriarum , insignis est portio, alias, ut sub cute , pene nulla. X. Ex hac cellulosa tela stipata , concret centibus inter se laminulis, & compressis a vi incumbentis mustuli, distendentis liquidi, aliave causa, OrjUntur in corpore humano lata plana, quae vel rectia linea sunt in universum, & magis proprie membranae Vocantur, Vel in cylindros convoluta cOnosve , & perfluxa liquidis per cavum tubulum
meantibus, nomen induunt vasorum, vel circumjecta spatio cuicumque in plana sibi parallela circumpositae tunicae dicuntur. Tunicas autem ex t
la cessulosa fieri demonstrat oculus, & imprimis maceratio , in uorta, cute, perie ardio , dura me ninge a musculorum tunica, adeo evidenter & cellulosa ,& aliis tunicis simit .s; darti, A membranae nervem intestinorum facilis per flatum in cellulosam muratio, durae crasiaeque membranae in tUm Orjbus cysticis enatae, qui in sola cellulosa tela oriuntur; ita cute per continuos gradus densis me stipata veram cutem . facit, obversam epjdermidi : inde ex parte demum in cellulosam telam subculaneam, adipe, plenam, continuata resolvitur. XI. Vasa. quae tunicas pingunt, accessio sunt cellulosae telae, neque constituunt naturam membranae , sed membranae per cellulosam telum innatae superadduntur. Inter areolas vasorum reticuli intestinatis Ruyschiana arte repletissimi, alba ce lutosa tela, etiam tunc vasorum mole multo ma-Jor, superest, quando vasa, super modum aucta , m opem parrem spatii occupant. Membranae Vero ex fibris decussatis ntertextis compositae nullae mihi notae sunt, nisi ligamentosas aut tendineas fibrao elis, quae verae membranae insternuntuT,
16쪽
XII. Cellulosa tela in corpore humano reperitur, ubicumque vas, aut fibra muscularis est, nempe ubique, ut nulla exceptio mihi nota sit. XIII. Aliud elementum corporis humani est n. 2.), quod neque fibram, neque cellulosam lami- nulam satis vere poliis vocare, id gluten merum est effusum , coneretum , non in fibras, sed in spatia fibris interjecta. In ossibus res manifesta est , quorum fibrae in De tu optime distinctae, mediis dincernuntur valis per intervallum fibrarum decurrentibus, ut totum cranium undique peetinem reserat. Ea fabrica in adulto homj ne ita mutatur, ut succo effuso in librarum intervalla repletis valleculis utrubiae succo lit, jugjs conserruminatis laminae naia cantur. Curtilagines Vix quidquam Praeter concretum gelu et te videntur. XIV. Sed hic naturae ordo videtur, ut etiam
priores fibrae III. omnes ex hujusmodi glutine
primo natae sint. Cellulosam telam ita productam estis demonstrant fibrae cellulos e in thorace natae ex concreto vapore, qui pulmonum superficiem cum pleura conjungit, sim j llima verae L naturali cellulose, vel ex pure demum spissato compacta. Demonstrat idem comparatio scelus cum adulto; sae tui enim mera pro cellulosis maximis subcutaneis telis gelatina est, inter musculos cutemque , jam firmiores, interposita : dis lutio morbosa membranarum musculorum in merum gluten : similis curis animalium , tendinum , & ljgamentorum in collam per vim fervidae mutatio. 1llustrant theoriam placenta cruoris, membrana sanguinea RUYsCHII , membrana ex muco nata ALBINI, Polypus, sericum, colla. Ipsias demum fibras osseas ex glutine compacto natas esse, morbi demonstrant, quibuso: la durillima, liquefacto glutine in cartilaginem, carnem, gelatinam redeunt : Similia facit, in piscium olubias, aliisque, Papini machina. XV. Videtur adeo, aqua album inosa ex terrae exigua parre mista, Primum prellione aliqua, cu .
17쪽
Jus caulas nune omittimus, coivise in fila. Ea, a tractione mutua cohaerentia, spatiis adhuc interceptis, cellulosam telam faciunt, aliquam tenacitatem adepta, ex terrearum molecularum Vicinia,
quae sequitur expulsionem nimii aquei glutinis. Ea tela, ubicumque major pre o ejus laminulas ur- sit, in fibras abiit. & tunicas, & in ossa denique eum glutine XIII. in organico concrevit ; & in
universum omnes in corpore humano sive mollissimae partes, sive durissimae non aliter differre videntur . nisi, quod in duris terrea elementa plura.
viciniora , glutinis aquei minus, in mollibus terra rarior, plus adsit glutinis.
XVI. Celltilosa fabrica fibris fit laminisque IX
solidis omnibus, neque cavis, neque Vasculosis , etsi vasculis accedent jbus pingatur. Sed ejus hae principes diversitates sunt. Alibi laxa est, longiliaque & distantibus laminis fit : alibi tenuis & exfibris brevibus coalita. Brevissimam reperio intericleroticam & chorojdeam , inprimis animalium ,
inter arachnoideam cerebri membranam, & piam. Teneram, sed magis tamen conspicuam , invenio inter intestinorum, ventriculi, vesicie urinariae, ureteris, duas vicinas quasque t Unicas : in pulmo ne, ubi vocant vesiculus : Sub pulpa glondis penis, inter viscerum & glandularum acinos. Adhuc longiora fila habet, quae vasa sequitur Vaginae nomine per viscera, hepar inprimjs & pulmonem , A longe firmior in vasis caput. arcus Ue adeuntibus. Summa utilitas est, revincire membranas fibras glandulasque vicinas, cum mobilitate definita. Haec tamen, hactenus dicta , celjulosa vix unquam adipem recipit, sed irroratur halitu aquoso, gela tinciso, subpingui, qui ex arteriis exhalat, in venas recipitur. Demonstrat sacilis injectro aquae, ichthyocollae, olei, in omnem partem corporis facta. Eo halitu deleto, coalescunt fibrillae, vicinaeque
membranae cum jactura motus conservent.
XVII. Laxior est cellulosa tela, A laminulis ma-
18쪽
gis quam fibris facta. quae fibras museulares distinis
ait in ultima elementa usque, tum quae vasa liabere comitatura & revincit, quae in Ostium cave
est, & osse is pariter & membraneis laminis tu :laxior iterum quae sub corporis superficie, unJique inter musculos est cutemque, laxissima quae Vasa genitalia mascula latis limis bullis amplectitur. XVIII. In hujus cellulosae telae XVII. vacua Sare Ias, ubique sere, in laetu gelatina primum, deinde adeps grumosus, denique sub cute passim, Ain cutis foveis glebosus effunditur; materies nem- aqua levior, insipida inflammabilis quae in aere rigido in si liditatem coit, magis circa renes, & in animalibus gramin jVoris, in pilcibus, dum vivunt. fuido proxima. etiam, ut quidem probabale fit,
in homine, indurari tamen apta. In ea, cum oleo S acidus sal, fere ad sextam olei portionem con
XIX. Per cellulosam telam vascula sanguinea repunt & dividuntur, a quorum finibus arteriosas adeps deponitur, Venosiis resorbetur. Via ab arteriis ita proxima, & libera e 1t in cellulas adjposus, iast majuscula Citia eo hiare necelle sit, quae dimittant merciari Um, aerem, aquam, gelatinam, Oleum,
semper etiam in Vivo an male P grum. Non per Iongos aliquos propriae subricae ductas excernitur, sed per totam arteriar long tud jnem undique exsudat, ut nulla parS circumposime cellulosae telae absiaque madore lit, quando arteria aqua replet Ur. Adeps calidus jn arterias Puls his easdem vias sucu lime leg t. Celeriter congeritur, argumento cito renascentis post ac Utos morbos Obelitatis. XX. Sed in venas ressorberi docemur per motus
musculares, in animalibus imprimjs Obesis, ad consumendum adipem velocem emeaciam, per febres, quae adipem absumunt, per hydropis sanationem, quo aqua in cellulosam effusa per intestinorum t hum quasi resorbia educitur, per sudationem ve-
19쪽
que in corpore visam. An nervi in adiposas cellελ-iasas diffunduntur 3 Transire certum est, inque adipe passi in in minutissima filamenta dividi, ut ultra nequeas cultello producere, manere non est Credibile. Nam adeps absque sensu est, & absque irinritabili natUra. XXL Laminarum cellulosae tunicae intervalla undique aperta sunt, & per totum corpus in unam
continuam cavitatem consentiunt. Demonstrat flatus lanionum, etiam chirurgorum aethiopiae, Per unum vulnus receptus, & tamen cutem per totum corpus elevans; emphysema, quo aer fracta cute Feceptu S, retentus, totum corporis ambitum tumefacit : iter corporum sub cutem datorum, in sedem ab ea remotam, per quam subierent; iter puris a fomite ad remota ulcera : tum morbi, quibus in omnes cellulosas corporis telas aqua deponi tur, & ex omnibus per incisionem uno loco factam educitur. Nullam cellulosam telam excipi, easus demonstravit, quo, in emphysemate corpus Vi treum oculi ipsum aerem recepit, morbus, in quo gelatina hydropica in ipsa corpora cavernosa peni. effusa est. XXII. Summam dignitatem hujus cellulota telae agnoscet, qui cogitabit, ab ea sola pendere omnium arteriarum, nervorum , fibrarum muscularium, adeoque eomposiliarum inde carnium viscerumque legitimam firmitatem, stabilitatem : Sed etiam figurae partium, justa brevitas, flexiones, cellulae, curvitates, a sola cellulosa tela alibi laxiore, alibi duriore, proveniunt : ea resecta omnia longiora redduntur laxaque concidunt. Ea cum vasis, nervis, fibris muscularibus & tendineis quorum iEmen magnam partem ipsa emcit omnia visne era, omnes musculos, glandulasque & ligamenta,& capsulas componit. Ab ea ita, ejusque varia longitudine, tensione, copia, proportione, glandularum viscerumque diversitatem oriri, I ab ea d
Lique longe mallimam partem corporis ipsius effici
20쪽
certum est, si quidem non totum ex hujusmodi filis cellulosis componitur. XXIII. Vim contractilem habet, ab irritabili
diversam, quae per eXperimenta non demonstrabilis, lenta tamen plerumque opera brevitatem affe- fiat, quando cellulosa fibra extensa suit. Ea a frigore excitata cutem rjgidam reddit, pilos erigit, scrotum decurtat, cutem abdominis post gestatum scutum, uterum post eamdem periodum, in priorem gracilitatem restituit. Eadem adipem, acie u las subcutaneas. glandes plumbeas, pus, pigra sed perpetua contractione promovet: & in venis in receptaculis resistit dilatationi, A priorem brevitatem dimista recuperat. In foetu lenta vi inter maximas causas est mutati corporis. XXIV. Adjpis varia est utilitas, motum muscUlorum ubique expedit, frictionem minuit, rigiditatem arcet: loca inter posita musculis, loca visceribus variis vicina, replet, ut cedat motis, quiencentia fulciat : corporis pondus potissimum eonstituit : vasa ducit, defendit : cutem aequabiliter
extendit, pro pUlvj nare est, pulchritudinem conciliat ' acrimoniam quorundam liquido tum sorte admjitus temperat : bilis materiem principem efficit : ex ollibus per crustas carini gineas exsudans miscetur liquido articulari : eoium dem fibras re- sorditus ob ungit, per cutis poros exhalans aeris siccantem inclementiam arcet. ex me senterio, me so- colo , omeneo . circa renes exhalans jn vivo lic, ini- ne vapore molli viscerum superficiem oblinit . concretionem interpositus arcet.
XXV. Deponitur in cellulas adeps per somnUm, quietem corporis I animi, diminutam vana sanguinis ed jn immensum congestu S m)cet, comprimendo veDas, resistendo cordi, anhelos facit, & apo plecticos I hydropicos . idem in Venas rapitur. &per arterias celerius vectus praetervehitur poros excretorios, motu magno, Venere, vigiliis, curis
