Primae lineae physiologiae in usum praelectionum academicarum /

발행: 1781년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

aliisque in osculantur. Venarum trunci similes sunt, sed evidentioribus a dextris in sinistras anastomo-sibus. Nervi, a cardiacis su perfici alibus. LXXXII. Valida membrana est, quae perie ar-dium proprie essicit, alba, stipata, aorta ipsa robustior, per cujus crassitiem nervi cordis & vascula descendunt. Exteriorem superficiem cellulosa circumposita subasperam facit, interna quae cordi respondet, levissima est, & aquoso holitu undique irroratur. Is halitus, in Vivo animale perpetuo mihi visus, parcam, sed aliquam, constituit aquam peri cardi i limpidam vel subflavam , subrubellam , sub viscidam, quam non bene negant aliqui, morbi

vero in immensum nonnunquam augent. Natura

hujus aquae lymphatica est, cum ad ignem in gelatinam spissescat, inque villos & cellulosam pariter naturam in morbis cogatur, mista cum liquore, qui undique de corde ti de pericard jo exsudat.

Absque glandulis ullis porisve yi sui conspicuis ex

arteriis exhalantibus cordis, peri cardii, aurium excernitur. Demonstrat ex ludans aqua, gluten, injectum arteriis magnis.

LXXXIII. Utilitas peri cardii est, vaporem I coreontinere. Ut firmitatem habeat, ad quam, tamquam fulcimentum, motum fibras adducat, neque vasa magna in motu distrahat, neque in corporis variato situ pendulum fluctuet. Omnibus ideo datum est animalibus, quibus cor Verum est. Aquosus vapor irrorat cor calidi stimum, rapidissime motum , frictionem, & cohaesionem cum pericardio impedit. Siccato vapore, idem peri cardium adhaeret cordi, aut in aliquo loco, aut ubique, ut nullum esse videatur.

LXXXIV. COR NATURA plerisque animalibus dedit, insectis etiam multis, Vermibusque negavit aliis, & simplici 1iimis quidem animalium, quotquot toto suo corpore irritabilia sunt, etiam grandibus. ut holothurio hydrae. Iisdem animalibus, quibus nullum cor est, neque vasa data sunt.

42쪽

LXXXV. Venae, quae ab universo corpore asscor sanguinem revehunt, duae sunt. si a pulmonalibus recedas. Gνum vocant anatomici, sed truncus aut nunquam unus est, aut btevissime. Earum mugnarum venarum in serior, major, in homine,

statim supra diaphrpgma, dextro quidem pariete ascendit, paulum dextrorsum gibba, ut superiorem

a Vam contingat, eademqUe ex parte posteriori faciat septum medium inter hunc dextrum, & sinistrum sinum. Sinistra vero pars tubi degenerat in aurem dextram cujus fibrae cum cavae venae fibris continuantur. Idem de superiori cava verum est. LXXXVI. Ita nascitur cavitas, cujus dexter limes liber. convexus, factus est ex concursu duarum Venarum cavarum , plenus fibris carneis inter duas membranas samplices varie intexijs. Sed eadem cavitas anterius, sinisterius, secundum per-Pendlculum oblonga, pene ovalis, antrorsum dilatatur, & sursum denique in caecum finem aeu-

tum , a corde liberum, arteriae magnae incumbentem terminatur. Ea cavitas undique, inter externam cordjs membranam & tenerrimam internam,

fibras copiosissimas habet, carneas, liberas, pene Parallelas, ut tamen oblique se secent, quae I adextro limite totius cavitatis, & a sinistro ortae, in arcuum parallelorum speciem, circa anteriorem semicylindrum ejus cavitatis, circumducuntur, etiam ramosi. Eos arcus musculosos minimae obliquae fibrae connectunt. Haec pars anterior, lacem rosa, Auris , dextra vero & posterior sinus vocatur. levis ista secundum auricularUm septum, tum inter annulum o valem & cordis ostium ad venae cavae sinistra. In appendices tres fere majores munculi sunt, anterior, posterior, inferior. LXXXVII. In septo, quod duas auriculas separat, sedes inter duas venas cavas media pene ad vestjgii modum sinistrorsum deprimitur, magis superius, inferius minus, eaque sede septem est quam tenuissimum. Fossam dixero Ovalem. Rus latera e

43쪽

C o R.

llamna utrimque carnosa tenet, quorum concursu arcus sursum convexus emcitur, cujus fibrae carneae in arcum circumducuntur, Mae Vero radjces tenuiores ad se invicem recurvantur : annulum dj coovalem, isthmum alii.

LXXXVIII. Ubi cava vena inferior in aurem

dextram hiat, a columna tumida foraminis ovalis sinistra, oritur lunata membrana secundum naturam integra , ob teneritudinem nonnunquam in adultis reticulata, quae circa limitem inferiorem auriculae circumducta, perpetuo gracilescens, dum dextrorsum redit incurva, sere dimidium auris ambitum circumscribit, & a vena cava aurem tamquam septum separat, Malvulam vocant EUSTΛ-CHII. Ovale foramen alibi djcetur. LXXXIX. Sanguis duarum Venarum Cavarum in hoc, ex sinu & aure compositum, unum tamen cordis arrium confluit, vi , quae in utraque

ea vena musculosa est. Quam longe utraque pectore continetur sortes & irritabiles musculosas fibras est nacta, quarum constrictione sanguis in auriculam vicinam impellitur. XC. Pariter & auricula irritata undique arcto tur : & primum constrictis musculosis lacertis auris, semicylindrus auris anterior ad planitiem reducitur , dum ad anteriorem terminum sive initium cordis, & ad posteriorem sive sinum, contractae,

medium arcum retrorsum ducunt. Deinde auriculae appendix descendit, I una transversim contrahitur, dum pars infima ascendit: ita auricula brevior fit. Demum etiam limes sinister ad dextrum evidentius, iste ad sinistrum aliquantiam accedit, ita auricula angustior redditur. Ita sanguis in cordis Ostium, liberum nunc , Per valVularum patentem rimam cunei similis ita impellitur, ut Valvularum dextri cordis Ventriculi plana undique ad cordis parietes applicentur. Ne in inferiorem ca-Vam redeat sanguis contracta aure, & succedens

sanguis ex abdomine & valvula EUsT ACHII impe-

44쪽

dit. Ne sursum redundet, & sequens unda sangui nis & pondus cavet; rejjcitur utique utrimque, si

in pulmone obstaculum fuerit.

XCI. Cor ipsum dimidii coni aliquam speciem

habet. Se 'io coni per axim ducta, conumque bl partiens , triangularis sere sed fine obtuso, fere bifi do, incumbit septo transversis , ad ejus formam complanata, I ab eo sustinetur. Coni vero superficies convexa, in pericvrdio sub magnis vasis ithinclinatur, ut crassior semicircularis curvitas sit insuperiori & sinisterjori termHao, qui margo Obtustis

recentioribus : in serius, anterius eadem in aciem quamdam extenuetur, sive acutum marginem. Mucro paulum antrorsum dirigitur. Hic situs est in homine, in brutis enim cor pene parallelum axi pectoris majori, apice unice septum contingit. XCII. Cor totum cavum est, & Ventriculum

qu jdem anteriorem olim dextrum habet auriculae dextrae sinuique, Ut vocant, conterminum, latum , similem quarta' partis coni, minus, quam sinister, longum, edeterum 2 in pliorem , qui ad bifurcati apicis breviorem mucronem finjtur. Ostium hujus ventriculi, quo ad aurem aperjtur, ellipticum albo, non tendineo adeo, quam calloso & glutinoso margine, terminatur, cui fibrarum I carnearum stratum incumbit, & extus pinguedo. XCIII. Ab eo margine porrigitur intra cor an innulus membraneu S, ex duplicata membrana interna auris productus, in Ventriculum fluitans, hactenus continuus. Sed ille idem annulus parte ea, quae in ventriculo natat, in tres partes inaequales trapezias ita finditur, ut aliquo modo postis & valvu las vocare, & tres nu morare, quae tamen sunt uni Iannuli, unice hic latioris , partes continuae. Hae

triglischines dictae sunt veteribus. XCIV. Earum valvularum facies, quae cordis parietem respicit, tendineis fibris roboratur, quae eundo collectae, firmissimis funiculis aliquot ordinibus sibi incumbentibus, implantantur in cnrdit parieri

45쪽

parietes, partim in musculos papillares, vel cylindricos, ex parte ventriculi dextri sinistra dextroriasiim assurgentes, etiam bifidos, trifidos, aut ramosos. Maximus est, qui majori Valvulae respondet , quae eadem superior est, & respondet vicino ostio pulmonalis arteriae. Media septo cordiso Minima valvula inserior est I acuti marginis anterior. XCV. Hujus valvulae utilitas absque obscuritate est. Contracta aure dextra, XC,9 sanguis retentus in atrio cordis dextro, in finem liberum auriculae, cordis nempe ostium compulsus, pendulas portiones annuli, quas ValUulas vocant, instar cunei separat & parietibus apprimit. Ita repletur cordis dexter ventriculus, & una vulva superior XCIV. obturat arteriam pulmonalem, ne sanguis debili impetu auriculae in eam arteriam subeat, sed corde prius receptus, valida inde conistractione violentiu ς in arteriam expellatur. XCVI. Hoc sanguine copioso, calente, graVi, irritatur cordis sentiens caro, & ad constrictionem

sollicitatur. Irritatum enim cor contrahi in moriente, in mortuo , demonstrat impulsa aqua, aura, quae cor etiam quiescenS, ad motum re Vocat.

XCVII. Cordis motus peragitur a fibris muscularibus, quarum in universum origines sunt ab annulis cellulosa firma tela factis, qualem descripsi XCII. & quales omnia vasa majora cordis circumdant. Inde ortae fibrae obliquo ductu lente descen dunt, sinistrorsum, ad apicem, stratis multis & subinde se paulum decussantibus, quorum media magis transversia sunt, extima & intima rectius des cendunt. In pletna facie cordis XCI. paucae sunt,& ita tenues, ut post pinguedinem fere nuda cavea sequatur. Ventriculum, qui sinister dicitur, firmissimae circumdant, & in septo cum fibris dextris leniter decussatae intricantur. Earum fibrarum multae , dum Versus apicem properant, deflexae in cordis caveas descendunt, I in retis modum intricatae etiam repetito, foveas intercipiunt inter ca

46쪽

neos lacertos latentes carnes illas faciunt, quas dixi ad XCIV. Aliae ad apicem in vorticis speciem circumductae, bicornes ventriculos firmo glomere terminant. Et externam superficiem L internam fibrarum tenuis & leVissima membrana obducit;

externae Vero maXime circa Vasorum coronari

rum ductum plurimus adeps subest. Nihil ergo ultra satis distincte in humano corde vidi, cum haec propria cordis fibris sit indoles, ut ramosis appendicibus inter se conjunctae, nunquam possint a nque laceratione separari. XCVIII. Magni vero viri, quorum & industriam di candorem veneror, fibras istas evolutas & descriptas dederunt. Fibrae nempe cordis externae utrique ventriculo communes descendunt ad mucronem, & in itinere aliae in septum se defigunt. aliae ad mucronem perforant ventriculum sinia strum, atque revolutae contrario ductu ad basim redeunt, per interiorem ejus ventriculi superficiem. Mediae vero inter intimas modo dictas & extimas , etiam descriptas, aliae sunt, quae varie inclinatae, versus basim magis transversae septum constituunt. Alii etiam viri multorum ordinum, quorum extremi intimorum contrarii, intermedii transversi sint, idones & historias dederunt. Quae, uti non maxime a meis obserVationibus differunt, minime negare sustineo, etsi nunquam satis manifesto vidi, novique magnos pnatomicos nihilo feliciores fuisse. XCΙX. His fibris sui sunt, ut reliquis musculis, nervi, multiplices, & variae Originis. Primi, supremi, in latere sinistro a nervi intercostalis ganselio cervicali supremo. Cum eo conveniunt alii eae plexu pharyngeo nervorum mollium, eX eo gang-lio natorum , & ex glost pharyngeo misti : alii ex trunco nervi intercostalis accedunt : & alii a medio ganglio infidente recto musculo circa transitum thyreoideae arteriae, quod & ex supremo isto nervo, ramos habet, & a trunco intercostali, & a phrenico : alii a recurrente octavi paris. Ex his fontibus

47쪽

nati cordis nervi, in plexum intricati, partim ante magnam arteriam, in qua sequentes se admisiacent; partim, variis prius minoribus plexibus factis, inter asperam arteriam & magnas illus ex co de euntes arterias, Plexum laciunt, unum aut plures, ex nervis dextri & sinistri lateris conjunctos, aliquando tamen etiam distinctos. Ab eo plexu, plexubusve, rami alii inter aortam atque pulmonalem arteriam ad cordis dextram arteriam adveniunt : alii trans arteriam pulmonalem, inter eam& aurem ejus lateris, ad coronariam sinistram eunt, alii pone arteriam pulmonalem ad eam coronariam , alii denique pone arteriam pulmonalem dextram ad sinum sinistrum & cordis faciem planam profundissimi descendunt. Ad eum, quem dixi plexum, alii majores nervi accedunt, & a cervicali quinto, I ab inserioribus, & aliquando a phrenico nervo, & a ganglio cervicali infimo nervi inter costalis orti, cui maximae radices a cervicalibus imis nervis accedunt. Hi majores, mollissimi, trans- Versi, partim miscentur priori plexui, partim ad pulmonem veniunt. Denique ab octavo pare, &recurrente, ad plexum cardiacum ramuli aliqui incerto loco & numero accedunt, varie. in osculati intercostalibus, & cum Oct avo confusi. Quos clari viri a plexu magno abdominis per foramen venae cavae ad cor ascendere viderunt, eos utique nondum vidi, etsi di aphragmaticos eo loco ortOS, Ueque ab iis viris memoratos, etiam ganglia propri Rhabentes, facile sit detegere. C. Hos nervos ad movendum cor plurimum facere, suadent Cl. viri ex considerata communi natura musculorum, motus cordis ab irritatis nervis octavi paris, aut cerebro, aut spinali medulla auctus, languore a ligatis neruis . plerumque vel subito funesto, vel certe post aliquot dies, etiam si

exiguam nervorum Partem vincire liceat, cum i

tereostales, & magis adhuc a ganglio thoracico premo ortos vincire non detur.

48쪽

co R. CI. Aliquid tamen aliud subesse eputa, ostendit

cordis motus ab omni nervorum irritatione in Vivo animale imperturbatus, a capitis, etiam cerebelli, & medullae spinalis maximis vulneribus superstes, etiam in corde de pectore evulso, in animalibus potissimum, quibus pulmo immeabilis cordis viribus non resistit : ipsa porro cordis in sartuante confirmatum cerebrum vis vividisssima, inque animalibus capite carentibus. Et omnia experimenta consentiunt, eor etiam absque sensu moribundi& mortui demum animalis irrjtatum fotu, VapOre , frigida , veneno , & inprimis impulso flatu , aqueo liquido, cera , sanguine , excitata scintillia

electrica , continuo contrahi, A fibras omnes' in montum cieri rapidum, Vehementem, modo toticordi communem, modo alicui particulae proprium. CII. Ita vero penitus insidet cordis fibris impatientia stimuli, ut etiam in emortuo pene viscere diversis locis ex punctis quassi radiantibus rugae motusque in viciniam propagari appareant; deinde evulsum cor, & frigens, compunctum , inflatum, lacessitum, se constringat, & fibrae dissecti cordis

orbiculatim se corrugent, nullo nunc nervo, nulla arteria cordi suppetias ferente. Eaque vis irritabilis major Si diuturnior cordi, quam ulli alteri corporis parti infidet, ut possit ad motum eo tempore lacessendo revocari, quo nul lus alius musculus re-Vocari potest. Foetui cor magis irritabile est & grandius, & sui motus etiam in frigore tenacissimum. Is motus est insitus, nec a cerebro advenit, nec ab anima, cum in mortuo animale, cum in corde depectore avulso supersit, neque a voluntate aut Incitari possit aut tardari. CIII. Ergo ab immiso sanguine venoso cor stimulatum contrahitur. Contracti ista convulsiva, summa celeritate, cum manifesta fibrarum corrugatione fit, & cor totum brevius, crassius, durius redditur , I ventriculus sinister modice , dexter

magis ad sestum cordia accedit, A basis aliquan-

49쪽

tum ad apicem, manifestius vero apex ad basim accedit, quod in vivis brutis disiectis certa fide crebro vidi, ut aliquid fraudi fuisse oporteat Cl. viris, qui cor in contractione longius fieri affrmaverunt. Κxpallescere autem in animalibus calidi sanguinis non videtur. Etiam septum cordis brevius redditur. & se ad basim colligit. Ea actione intumescunt introrsum carnes cordis, atque, uti digitum immissi im comprimunt, ita sanguinem. Accurate Vero stitis cor evacuari demonstrat & eventus, pallor in animalibus eVidens quibus cor album est, ranis, pullis gallinaceis, & monticulis plena superficies interna, quae tubera sulcis undique respondentia habet, & reticulatos, crassos, lacertos fossis interruptos. Caeterum apex paulum ad radii circuli modum antrorsum conVersus circa qujntam vel sex tam costam ferit partem perieardii & thoracis pro Timam, antrorsum praeterea pulsus a sinu venoso sinistro, qui eo inprimis tempore repletur. In expiratione valida satis vehementer sursum I antro sum attollitur. Experimento Utrumque constat. CIV. Sanguis, quem cor contractum urget CIII. undique quaerit effugium. Dum Vero a parietibus cordis orta contractio sanguinem ad aXim ventriculi compellit, ea pars sanguilais, quae inter annulum venosum XCIII. ) fuit & cordis parietes,

urget ante se annulum, & introrsum ejus fines liberos extendit. Sic, dum idem in omni ambitu sit annuli, extenditur iste; sanguinis aliquam partem

rejieit in aurem dextram, quae in conum apertae valvulae descenderat, deinde obturat ostium venosum, eo sortius, quo cordis contractio validior est,& procul dubio Valvulas, quae tricuspides dicu tur, in aurem urgeret reVolutas, nisi musculi pa-

tractione sua, quae contractioni cordis eadem est, eas in ea figura firmarent, in qua & tensi sunt lae .certuli innexi valvulis, & tamen non violantur.

V. Sed idem sanguinis nixus aliam viam sibi

50쪽

co R. aperit. Dum valvula dextra major XCIV. adaxim cordis accedit, a parietibus Vero repellitur, deserit id, quod claudebat, Ostium pulmonalis arteriae, & sanguis id aperit, Valvulas ipsi arteriae ap- Iasitas ad parietem ejus arteriae apprimit, in puli nonalem arteriam erumpit.

CVI. Ex parte nempe suprema posteriori Ventriculi, qui dexter dicitur, Via ducit in arteriam, inter carnes cordis productas quassi receptam, celluloso callosoque circulo cum corde Valide connexam , quae sinistrorsum ascendit & retrorsum , & retro arcum aOrtae se recipit. Modica est huic arteriae firmitas, ut aOrta multo debilior sit. In interiori vero superficie arteriae, ex ea Parte, quae cum corde connectitur, valvulae semiiunares oriuntur. Harum quaelibet fit duplici arteriae membra-Da, ex Obtuso, satis plano areu, de parte cordi propiori arteriae sursum educta; in universum Paraboljca, margine libero, fluitante. Eum marginem corpusculum callosum, conicum fere, sed e X Planis inclinatis compactum , medium plerumque dividit, in ipso nonnunquam foetu, ut, qui margo lunulae figura alioquin foret, in duas nunc lunulas dividatur. Inter duas membranas valvulae fibrae

aliquae musculares, Vel tendineae apparent, eX Ora& firma radice valvulae natae, partim trans Uersae, quarum aliquae etiam Valvulam ad proXimum parietem cordis firmant, relictis nonnunquam intervallis, in reticuli speciem. Aliae ascendunt ex basi, Corpusculo calloso adnatae, eae Valvulam retrahuntia sinum aperi Unt. CVII. Earum valvularum quaelibet, eum tumente paulum ibi arteriae pariete, spatium intercipit ad cor caecum, sursum apertum, parabolj cum, ut

de venosis valvulis diximus XLIX P. Dum ergo

sanguis a corde contracto ad axim ventriculi com-Pulsus, secundum eum axim exit, cunei modo inter valvulas erumpit, earum liberos Velares mur- Zine S contra parietem arteriae pulmonalis apprimit,

SEARCH

MENU NAVIGATION