장음표시 사용
321쪽
anus constrictus ab utroque sphinetere ostium suum, ut prius . claudit. DCCLVII. Haec tax stetidissima in homine nanimalibus carni voris, pene putrida, subalcatina , mollis, multum continet olei, cum sale subacti;qUT tum a cibis reliqua sunt, tum a bile aliisque hanianis humoribus. Acris & olida de eo aqua in sanguinem redit, hinc dura alvus in febribus no-Xia, quae putredinem affusa materie augeat.
de alimentis extractus, qui sanguini affunditur. Rus natura ex aqua, & oleo composita esse videtur , argumento saporis cum aliqua salsedine dulcis indolis acescentis, albi coloris, secessionis & coagulabilis naturae, levitatis qua sanguini innatat, quibus dotibus emulsiones mire refert. Farina Vegeta bili, cum lympha & oleo animali componitur. DO-tes alimentorum volatilium, oleosorum, passim retinet. In lac abit, parum mutatus. Tunc autem manifestius prodit glutinosum , quod ipsi inest, serum , pellucens , in calore magno , Vel djmato , quod aqueum est, coagulabile in gelatinae aliquam speciem. DCCLIX. Chylum ex villosa intestini tunica , cui adhaeret, in lactea vasa resumi, dudum notum fuit, ex experimento liquidi timstorii, quod eam Viam descripserat, ex similitudine albi liquidi in in vasis lacteis & extra ea vasa visa, ex natura venosa lacteorum vasorum. NuperrimaeXperime ta multa melius docuerunt. Per osculum in extremo quoque villo patens, sorbetur chylus, Vi, quae eum capillaribus tubulis comparari potest, reeipitur. in cavum villum, laxatum, quando ipsum intestinum laxum est; ampulla vero compressa, a
322쪽
motu succedente constrictorio fibrarum intestini, Porro exprimitur in ductum, qui in cellulosa secunda apparere incipit. Duplex autem hujusmodi trunculorum stratum est, anterius, & posterius,
ut in vasis rubris dictum fuit DCCXXIX. Inde in
primam cellulosam jam in majorem canalem unitum transit lacteum νas, & in universum arterias sequitur, earumque etiam arcus comitatur, in retia valde obliquangula cum sui similibus conjunctum. Quadrupedibus hactenus proprium genus est
Vasorum. In crastis intestino absque ampulla eadem nascuntur. Plurima oriuntur a priori parte intestini tenuis, sub mesocolo, aliqua a duodeno, nonnulla ex ipsis crassis intestinis.
DCCLX. Valvulosa sunt vasa lactea, in ipsa prima intestini cellulosa tela, uti lymphatica, geminis pariter lunatis frequentibus LVII. 9 valvulis,
Ornata, quae chylum ab intestinis venientem mittant, relapsurum sustineant. Eo toto itinere motus peristallicus intestinorum chylum urget, I vis peristallica vasorum, omnino irritabilis, quae etiam a morte chylum propellit, & pressio insignis mus. culorum abdominis, per valvulas determinata. DCCLXI. Sed inter laminas mesenterii, ad di-Visiones Vasorum, reperiuntur infinitae glandulae, generis conglobati, molliores tamen, spongiosae , tela cellulari succi plena saetae, membrana eXterna, minus quam alibi dura , tectae, numerosissimis sanguineis ramulis pictae. Aliqua lactea vasa has glandulas praeterire videntur, pleraque adeunt, & per ejus cellulosam fabricam divisa & subdivisa maximam glandulae partem componunt. Et vicissim alia vascula lactea ex quaque glandula nascuntur, interque se invicem conjuncta in trunculos abeunt, quorum ultimi maximi de glandula exeunt. Eodem modo porro bis, ter, quaterve alias & alias glandulas chylus subit, neque ullum vas lacteum in ductum thoracicum venit, quod prius non glandulam
adiverit aliquam : etsi passim aliquas praeterlegar a
323쪽
neque ingrediatur. Esse vero hoc verum iter chyli& ab intestinis ad nie senterii glandulas pergere, demonstrat ligatura, qqa injecta vasa lactea inter vinculum & intestinum intumescunt, scirrhi glandularum, quibus conspicua redduntur, valvularum natura , relapsum ad intestina impediens.
DCCLXII. Quid chylo in his cellulosis spatiis
contingat, non satis certum est. Apparet tamen, ex arteriolis secerni in iis glandulis tenue aliquod liquidum, quo affuso chylus diluatur. Observatum enim est, omnibus glandulis superatis chylum magis aquosum apparere : & liquida tenuia injecta ex arteriis exeunt in cellulas glandularum, chyloque se miscent, cum per arterias vasa lactea repleri injΩ sint Is demum cremor in glandulis infantum m nisestus apparet.
DCCLXIII. Ex ultimis glandulis, quae propius
in centro me senterii congeruntur, pauciora deniaque vasa lactea maxima exeunt, quatuor, quinque, Vel plura, quae cum arteria me sente rica ascendunt,
I miscentur plexui lymphatico, qui ex partibus
inserioribus corporis ortuS, trans venam renalem repit, deinde cum eo, qui retro arteriam vortam
a glandulis lumbalibus advenit, & cum hepatico. Ita natus ductus variabilis equidem, frequentius tamen in ampullam notabilis latitudinis ad latus aortae, inter ipsam, & appendicem septi transversi dextram, solet intumescere, longam ad duos pollices & ultra, & frequentissime in ipsum thoracem productam, supra transversum septum, utrimque conicam, vocant C li receptaculum. In eo lympha gelatinosa artuum & abdominis miscetur cum chylo, ejusque alborem hactenus diluit, ut saepe pellucido aut subrubello humore plenus Videatur, non raro tamen etiam albo lacte. Est tamen, ubi duo, tresve ductus, etiam minores, &angusti, loco hujusmodi clyterna adsunt. Frequentior tamen
ea est, & compressa a diaphragmate, ab aOrta elisa, et mo rius cbrium promovet, quanto lumen la-
324쪽
tius ductu habet, in quem se exonerat; ut tamen raro ita brevis sit ampulla, ut possit cum OVo comparari, & plerumque longa, in medio latior, utrimque conice decrescat.
DCCLXIV. In eum ductum chylum de intestinis venire ostendit administratio, nonnunquam a
primis lacteis fluidum metallum in usque thoraci- cum ursit : vincula injecta ductui, aut ipsis rubri Venis , quae ductum recipiunt, & a quibus vasa lactea prima & secunda tument : manifesta chyli in duinum thoracicum successio, quando Vincula
DCCLXV. Is ductus thoracleus, ab itinere dictus, plerumque unicus est , & si duplex, non magna parte sui itineris consecta, unitur in unum , qui pone pleuram, inter venam sine pare & aOrtam, fleXuose ascendit, recipit inserta vasa lymphatica ventriculi, oesophagi, pulmonum, Per glan dulas conglobatas, quas plurimas accumbentes habet , ad Venientia, in magnos glomeres collecta. Cylindricus in universum, frequenter insulas facit filius in se ipsum redit, maxime superius. Valvulas Pauciores, & minus evidentes nactus est. Ad quintam plerumque vertebram sinistrorsum migrat, pone ce sophagum , indeque per sinistram sedem pectoris ascendit, pone vasa iube lavia, donec in collo
ad sextam fere vertebram per Veniat. DCCLXVI. Tunc recurvatus, saepe fillius, rata nutroque in ampullum quamdam dilatato, descendit,& unitis osculis vel diminis, ingreditur venis sub claviae cum jugulari interna coniunctionem, Oblique ingressus , ut a posterioribus , superioribus , dexterioribus, deorsum , sinistrorsum , antrorsum tendat, vel unico ramo, vel altero, & venam sub- claviam exterius, quam illa conjunctio subeat. Valvulam veram fluctuantem fere circularem praesectam habet, & sanguinem subiturum etiam ipso descensu arcet. Rarum est aliter se habere, rarissimum
fissum duobus cruribus duas subiiste subclavias, A
325쪽
gdhuc rartus, subiisse aliquo ramo venam sine nare. Proxime insertionem suam recipit insertum vas lym- Phaticum magnum , transversurn, ab artu superiori veniens, & aliud descendens a capite, unum Vel plura. DCCLXVII. Per ductum thoraci eum in sanguinem chylum venire constat, quod vinetis rubris venis A ductus thoracicus, & in eum immissa vasa lactea turgeant. DCCLXVlΙΙ. Primam causam motus in chylo, resorptionis ipsius, attractioni vasculorum cypillarium inprimis tribuerim, cum contractione peri- tallica intestini alternas vices observanti. Vis attractilis villum replet, vis peristallica villum inanit chylumque ultro promovet. Reliquos ejus motus vj detur a vi ipsius membranae vasis lactei pendere , quae etiam psest mortem animalis chylum expellit, ut pellucida fiant vascula, quae lactea fuerunt. Neque nihil potest alterna vis comprimens diaphragmatis : & motus chyli per thoracem ali
quantum a castello acceleratur, quod pressum tanto celerius chylum promovet, quanto ipsum ductu thoracico est amplius. DCCLXIX. Sanguini mistus chylus non continuo naturam deponit, argumento lactis inde nati. Dujnque tamen horis a passu ti ultra, sere ad duo- deejmam , quo toto tempore foemina lac praebere potest, nunc fere octogesies millies per corpus humanum circumductus, fotus calore corpori S , mi X-tus liquidis humanis, ita mutatur, Ut adepS PArtim in cellulo im deponi. partim in globulos rubros figurari videatur, CXLVII. gelatinosa pars in serum sanguinis abeat, aquosa partim per urinam ,& perspirationem diffuat, partim sanguinem diluat. Neque rarum est, vel lacti in moribundo animale in chylisera vasa pellucidum liquorem succedere, vel in diversis intestini regionibus alibi album, alibi limpidum liquorem vasis inesse, quae fabrica tota consentiunt. Non ergo duplex vaso um intestinalium genus datur, quorum unum chylum solum, alium peculiariter lympham Veheret.
326쪽
DCCLXX. Extra tempora digestionis lactea vasa aquam de intestinis resorbent,& pellucent, ductus vero thoracicus inprimis lympham abdominalem & corporis sere totius CLIII. ) ad sanguinem
DCCLXXI. Chylus in sanguinem resorptus plurimum aquae continet, cujus in sanguine nimia ratio foret, nimisque promptus in cellulosa spatjaseeeitas, nisi eχ purgaretur. Rus pars per cutem exhalat CCCCXXXVI. pars alia, aeque magna Asaepe in Or, per renes percolatur, & de corpore decedit. DCCLXXII. Renes vocamus viscera duo, Pone peritonaeum posita. ad latus utrumque spinae lor ii, Incumbentia septo transverso, musculiscue psoae& quadrato, ut tumen dexter sere humiliori loco sit, & magis ad posteriora remotus. Ante se habent dexter quidem superne hepar D LXX. deinde cOlon & intestina, sinister lienem, ventriculum, Pan-
creas . & pariter colon. Ad colon , duodenum . he par, lienem, plicis a peritonaeo factis religantur. Fagura exterius convexa semielliptica, facies utra-qUe compressa est, interius concava, inaequaliter divisa, in superius crassius extremum. longum, Planum, & gracilem, inserjorem finem. Membrana externa firma & solida arcte adhaeret, neque est aperitonaeo. Inter eam, & peritonaeum lumbare, semper copiosam ius adeps interponitur , quo Undique , tamquam cortice. ren totus ambitur & nudus completur, quem sibi paratum ren non totum replebat. A rene peritonaeum ad hepar, ad lienem,
ad colon, ad diaphragma ascendit, A reni quas
327쪽
DCCLXXIII. Vasa renum amplissima sunt, tum
arteriae, quae melantericam junctae superant, tum Venae. Et arteriae quidem ab Aorta sub ea mesenteriea eXeunt, non valde constantes, sinistra tamen breVior, dextra longior, utraque non raro dupleX, triplex, quadruplex. Ab iis arteriis nascuntur cap- sulares arteriae infimae, & adiposse, ad corticem pinguem renis euntes DCCLXXII. & non valde rarospermaticae. Ramulos minores a spermaticis, lumbalibus, pinguedo potius accipit, quam ipse re n. Crassae sunt arteriae, ut magna tunicarum ad lumen
Portio sit, & ex robustissimis sint, & aortae robur
DCCLXXIV. Menae amplae, maxime sinistra . minus quam arteriae inconstantes, dextra quidem saepe absque ramo, brevis est & recondita, sinistra semper & alteram seminalem venam, & capsularem, & Venae sine pari ultimam sui lateris propaginem recipit. Eadem amplissima sequitur duodenum
intestinum, longe transversia, ante arteriam Aortam, in sinistra producta. Utraeque & arteriae, & venae, angulo deorsum acuto, a magnis Vasis pro Veniunt, & utraeque etiam prius, quam renem subeant, in plures ramos finduntur. Transitum sanguinis ex arteriis renatibus in venas valde expeditum esse, demonstrat facilitas, qua aqua, cera, aeream viam legunt. Venae adipis renalis supremae ex capsularibus, mediae a renalibui, imae sunt a spermaticis.
DCCLXXV. Lymphaticae venae satis amplae in
regione renalium Venarum reperiuntUr, ortum daturae cysternae chyli DCCLXIII. quae ramos dicuntur accipere, sub externa renis membrana divisos, quos putredo manifestos reddat, aut impulsus in
arterias renates, etiam in ureterem, liquor.
DCCLXXVI. Porro nervi renates multi & parvi, a plexu oriuntur insigni, utrimque mixto gangliis, quem rami ganglii magni semilunaris generant, ς0njuncti cum ramis ab intercostali trunco ex iP-
328쪽
so thorace adrepentibus. Cum arteria renem adeunti& me sentericos medios DCCXLVIII. & spermaticos nervos edunt. Cum parvi sint, ren Parum ae tum sensum habet.
DCCLXXVII. Insidet reni supremo capsula renalis , magna in stetu, & rene major, non perinde in adulto crescens, glandulosa , conglomerati generis, in iobos discessura, in foetu ovalis, in adulto homine triquetra, dextra hepati, sinistra lieni &Panereati, utraque septo transverso, & reni, totidem hedris adhaerens. Omnibus comparatis videtur tamen capsula intus cava esse, separabili quasi ventriculo, superficie glabra, quasi tonsa intus terminata, liquido plena ex flavo rubente, fluido, pene sanguineo. Arteriae capsulae multae & trium generum sunt, supremae a phrenicis, ab a orta mediae, imae a renatibus ; Venae utrimque una, magna, dextra ad cavam, sinistra ad renalem. Ea Vena per levissimum ventriculum nuda mjgrat, in sulco dividente capsulam, & ramos per internam superficiem emittit. Utilitas ignoratur, etsi ad renem, &in sce tu quidem, pertinere suadeat perpetua in adeo multis animalibus vicinia. Ductum excretorium nullum nacta est, neque succum suum per conspicuos poros in venam refundit.
DCCLXXVIII. Fabrica renis interioris satis simplex est. & nota. Vasa subeunt intervallum partis superioris & inferioris renis, & in carnem ejus se demergunt, cincta cellulosa vagina, inque ramos finduntur, qui inter ramos ejus, quae dicetur Pel-VjS, eXeunt, Per columnas, papillis interpositas. Inde porro & in papillas, & intereas, arcubus factis, papillarum originem circum legunt, ambitui Propiores, nonnunquam sed parvis rami S coniunctos, unde innumerabiles surculi prodeunt, quorum alii & per papillarum intervalla in columnas& in papillas redeunt, alii versus renis externam circumserentiam tendunt & nonnuri quam peri. rata tunica renis in adipem ipsum e eunt S. Ibi
329쪽
in minutos serpentinos surculos mutantur, qui r flexi versus idem, unde oriebatur trunculus arterjae, renis discrimen, sensim exporriguntur, seque inter ductus uriniseros immiscent. Ex cortice Vero nonnullis quasi flammulis nascuntur fasciculi tubulorum uriniserorum, magno numero in fila collectorum, quorum quodque plurimos tubulos continet. Continuari cum arteriis, aut certe eErum ramos sibi immistas recipere, eXperimenta suadent, Per quae aqua, ipse aer, non dissiculter ex arteriis renis in ureterem transeunt, morbi denique, per quos ipse sanguis id iter sequitur. Inter has papillas, & circa earum ortum, glomeruli subrotundi sedent, quos pro glandulis, ductus Proprios urinis ros angustiores arteriosis producentibus, recentissimi anatomici habent. Inter eos duci ut OS multae arteriae parallelae pergunt. Corticem vasculis incurvis eonstare probabile fit, quae Cl. Viri pro minoribus habent, quam sint rubra. DCCLXXIX. Vascula urinifera conVergunt sensim , radiorum modo conjuncta, & numerosa in unum inseruntur dilistum caecum , quales ductus reliquam papillam perficiunt, inque ejus convexo fine per conspicuos poros singuli terminantur. Harum papillarum numerus non penitus certus est, sunt tamen tredecim, & ultra, & simplices, & tripljces, & quadruplices demum visae. Eae in sce tu ita distinctae fuerunt, ut ren α totidem reniculis fietaret, laxa cellulositate nexis, quorum quilibet suum corticem, ex serpentinis vasculis factum, suam re
istorum vasorum uriniserorum compagem haberet: quorum renum omnium basis in ambitu renis sit, Vertices ad centrum conspirent. Duorum reniculorum oppositi cortices columnam faciunt, quia duas papillas distepit. In adulto homine, densior cellu- Iosa tela papillas attrahit, inque unum renem unit,' naturam tamen fietus ren pene recuperat, si aqua injecta vasis cellulosam telam laxaverit. In eodem istu ren, quam in adulto homine, major est.
330쪽
DCCLXXX. Circa eminentem hujusmodi papit-
Iam membraneum involucrum laxum, distinctum. ampliori spatio ita ad nascitur, ut in cavum cylindrici hujus infundibuli tubum papilla exstet, & aliquando duae, proximae. Hi tubi confluunt bini ter- nive, cum sui similibus, & nascuntur ea ratione tres trunci, supremus, medius, infimus, caVi, qui& ip si1, sed extra renem, in unum, conteum cana- Iem uniuntur, qui pelvis dicitur. DCCLXXXI. Sanguis arteriae renalis, minus, ut creditur, mobilis quam cerebralis ille, & sorte majori aquae copia Plenus, per arteriolas renis serpentinas adductus, deponit in vasa rectilinea papilialarum magnam aquae suae partem, & oleum intime
huic aquae mixtum, & sales, & si quid tenuioristia est liquidi. Ipla vero diameter orientis ductus urini fert, ejusque firma resistentia, crastum oleum, lachylum. & lympham coagulabjlem, excludere videtur. Hi ne adeo facile aucta celeritas sanguinis ipsum cruorem per eas fistulas urget, laxitas vero morbosa adipem verum, & lac ipsum, & sales ciborum potusque transmittit. Restj tuta vero per adstringentia medicamenta renis firmitas naturalem urinam restituit. Etiam nervis in stringendis & laxandis his viis potestas est, cum e X gravi animi anfectu urina, quae flava generabatur, subito prodeat aque a. Quantitas ingens Paratur, aequaris pπ- spirationi aut aliquanto major.
DCCLXXXIII. Ab igne, aut putredine, non
nunquam in morbo, in animalibus nonnullis facilius, urina an alcatinam demum volatilem naturam transit, mixtam intime cum oleo partim empyreumatico, flavo,. volatili, Partim tenacissimo, ultima vi ignis demum separabjli, sive phosphoro', glaciali corpore, sponte lucente, atque aere flammam concipiente z terra denique copiosiori, quam in ullo liquido humano, & cretacea & spatacea, haec sere ex potu, illa etiam eX ipsis solidis corporis partibus dissolutis, ianguini admixtis. Sed etiam sal
