Primae lineae physiologiae in usum praelectionum academicarum /

발행: 1781년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ΡARTES GENITALES VIRILES. 339

νi plurimi I maximi, comites arteriarum Peni S, a magno trunco ischiadico accedunt. Vesica Vero& rectum intestinum, & uterus, accipiunt plexum mesentericum insimum, a medio natum & in pel-

vim descendentem.

DCCCXXXIX. Ut turgeat penis, oportet efficere, ut venae DCCCXXXVII., sanguinem de corporibus cavernosis penis aut urethrae resumentes, comprimantur, . aut certe vim inferre necesse est venis minimis, in corpus cavernosum ubique patentabus, ne sanguinem ex arteriis eo deportatum

resorbeant. Illud utcumque potest levator ani, qui prostatam & vesicam sursum pellit. Sed probabile sit, exemplo papillae mammae muliebris, paleari S in gallo pavone, ruboris in facie ex assectibus animinati, animalium, quae omnia absque erectore mutaculo perinde Venere funguntur, erectionis in animalibus tota fabrica ab homine diversiis, & avibus inprimis. velocissimae, ab ipsa musculorum erectorum in erectione libidinosa quiete, eorum ad comprimendas venas ineptitudine, etiam absque munculis fieri poste, ut Venae sanguinem tardius resumant, L id fieri a latente in intimis laqueorum nervosorum multitudine, qui per vim voluptatis adstricti venas coercent, ut arctiores factae minus sanguinis ad truncos reddant, quam quidem liberae,& cum incitato pulsu una velocius sanguinem adducentes, arteriae advehunt, conjuncta causa est. Causa vero hujus c0nvulsionis, in istis nerveis sphineteribus esse videtur, cum & a mechanica ne Vorum irritatione, & a subtili altera, quae fit per imaginationem, penis perinde erigatur. DCCCXL. Cum diuturna demum Sc Valida erectione ultimo conjungitur seminis expulsio, & mul to majorem vim requirit, quam quidem sola erectio. Tune enim semen sequitur, quando nerVedisrritatio ad summum pervenit : & in naturali quidem Venere, quando serius repleta spatia cellulosa urethrae, & glans continua, demum sanguine turis

352쪽

s o PARTES GENITALES VIRILES.

gent, ut ea plena calido, copioso sanguine rigeat , hinc nerveae papillae erectae vehementi 1fame a causa voluptatis ametantur. Et quidem vesiculas evacuant, moti vel a sola voluptuaria imaginatione, vel a pruritu summo nervorum glandiS peniS, maxime inferioris sedis, quae fraenulo vicina est, mutaculi levatores ani, qui vesiculas seminales contra resistentem vesicam elidunt. Hinc semen nunquam cum urina in sano homine rejicitur, quod ad semen reddendum vesicam clausam este oporteat, &laxa male vesiculis resistat. Transversi vero musculi videntur urethram dilatare, ut semen ex Vesil-culis expressum recipiat.

DCCCXLI. Tunc paulo post, sensili urethra a

semine irritata, vires ejus constringentes in actionem veniunt. Huc facit quidem princeps accelerator DCCCII. qui vehementer bulbum, partemque

urethrae proximam concutiens, eo velocius contenta expellit, quo magis diameter bulbi diametrum urethrae angustioris superat. Ut cum firmitate agere possit, sphincterem ani, hinc etiam vesicae sphin-eterem, contractum esse oportet. Ille idem erectionis princeps musculus este videtur, qui venas comporis cavernosi urethrae comprimat. Eodem tempore erectores penis, ut vulgo VOeantur, ab ischii ostesupra tuber orti, valentes, inserti in corpora ca-

Vernosa, penem in media quadam inter perpendicularem & transversalem dire stione sustinent. Ita semen in vaginam, vel in ipsum demum uterum, in saecundo congressu pellitur. Haec actio Vehementissima est, & convulsioni proxima, hinc mire debilitat, & late systemati nervoso nocet potissimum, ut videntur mala inde nascentia indicare , ex nervorum affectione, absque qua semen expelli nequit.

353쪽

CAPUT XXVII L

UTERUS VIRGINEUS. DCCCXLIL Urerus muliebris sedet in pelvis

parte superiori . ut ante se Vesicam, retro intestinum rectum habeat, ab utroque liber, & ostio suo Paulum antrorsum declinet. In adulta muliere pelvi comprehenditur, infanti superat. Peritonaeum ab osse pubis in forminis in pelvim descendit, & retro Vesicam longe ad ima uteri migrat. Inde secundum uterum ascendit, & trans eumdem secundo descendit, ad vaginam & hujus sedem trans- Versiam usque admotum, unde, lunatis plicis intestinum rectum comprehendens, nihil porro a virili fabrica diversum habet. Sed idem peritonaeum a Vasis iliacis in pelvim veniens, & utero latius, ad ejus latera I ad vaginam adnatum, inque se ipsum rediens, septi modo pelvim in duas regiones dividit, anteriorem posteriorem, & vocatur latum ligamentum uteri. Idem utero accurate nectitur , absque adipe medio, ut ipsi undique pro externa membrana lit. Non intercedit quin totus uterus mobilis sit. DCCCXLIII. Uteri solemus corpus a cervice distinguere. Corporis figura ea est, ut anterius &Posterius convexus sit, cum planitie, margines inconcursu eorum planorum acutos habeat, lineas, supremam modice convexam, lateraleS c OnVergentes. Fabrica peculiaris, ex densa, stipata, duriuncula, succulenta tamen cellulosa tela est, in qua fibrae musculares, maxime in puerperis apparent, planae inter se invicem reticulatim commissae, aliae longitudinem uteri secutae, a fundo ad os uteri, Vacie in circellos dispositae, inprimis in fundo uteri interque tubas, tum in cervice ad ostium. In bestiis uterus manifeste musculosus est, & in hos iης etiam naturae contractilis signa edit manifesta.

354쪽

s et UTERUS VIRGINEUS.

Externam tunicam ipsum ei peritonaeum praestat. Sinus mucosos, ramosos, in carne uteri varie divisos, nunc post repetita experimenta, non invenio, sed venas cellulosit t0 cinctas, quarum diametri se sustinent. Membrana uteri interna continua epidermidi , ad cavitatem uteri pulposa breviter flocculenta, in cervice callosa. valvulosa. Cavitas ute-aei exigua est, fere triangula, sed lineis introrsum

convexjs deinde ex cylindro compressa. Haec pars, quam cervicem uteri vocant, cylindrica, compressa Crassior, intus cylindricam parj ter caveam habet. Ea tota aspera est, rugis callosis, in aciem eXtenuatis, quae ad vaginam inclinatur, ab anteriori& posteriori linea ad latera recedunt, & per mi-DOreS rugas conjunguntur, in quarum intervallis

sinus mucosi sunt, uti passim rotundae bullae, pellucidissimo plenae liquore, in superjori parte cervicis uteri reperiuntur, Vario numero & mole. Non rarum est, uterum media eminentia dividi. Cervicem terminat os internum uteri, transversa xjma, tumidis labiis comprehensia, in vaginam eductum, ejusque caeco fine susceptum , Oblique in eam k antrorsum prominens. Plenum caeterum muco ,& sinibus in tu mente labro mucosiS.' DCCCXLIV. Uteri pars triangula ex suis anguljs lateralibus educit canales, complicatos cellulosae telae Cpe, sensim latescentes, proxime finem Paulum contruetos, directione primum transversa,

ad ovarium tendente, deinde descendente, cum varietate tamen , tu has vocant. Externa membrana a peritonaeo est, cum jn duplicatura lati ligumenti sedeant, interna rugosa, pene reticulata, mucosa,

Procurrit longior, in dispersas, per longum plicatas, lae injas, quae late oris elum tubae coronant,& ovario connectuntur. Inter duas membranas ali

qujd spongio sit, cellulosa est, sed tenerius quam in

deferente ductu. Mueum continere solent, non Certae Originis. Vasorum vero vis magna, & sorte

aliquae musculares fibrae interponuntur, sed istae

355쪽

obscuriores. Propria plica peritonaei sustentantur, quae ex ligamento lato *xit.

DCCCXLV. Sed ovaria in eodem ligamento lato, in ejus duplicatura comprehensa, retro tubas,

transversa sedent, cum iis tubis lati ligamenti pro-Pria expansione conjuncta , ita longa, ut liberastat, oblonga corpora utrimque compressa, linea convexa, semielliptica, ea vero, quae ad ligamentum firmatur, recta. Membrana, quae est a peritOndeo, crasta est, & pene cartilaginea. Fabrica satis uteri fabricae similis, stipata, alba, cellulosa, abG que adipe. Μargo ligamenti lati, ab utero recedentis , ut ovaria sustineat crassior, aliquid solidiusculi habet, similis ligamento , non tamen

cavus nec verus canalis.

DCCCXLVI. Sed in ovario, etiam tenerae Virginis . sedent bullae rotundae, membfana pulposa, firmula factae, cellulosis filis undique ad ovarium anneXae, quae coagulabili lympha replentur, incerto numero, ad quindecim in uno ovario, & ultra, neque ejusdem magnitudinis, memorabiles particulae , quae latissime per omnia animalia, etiam ea reperiuntur, quae unicum sexum habent. DCCCXLVII. Denjque uterus ex iisdem lateralibus angulis trianguli, antrorsum fasciculum mittit, cellulosis longioribus, & vasculis factum, qui in progressu angustior, pelvi exit, & per annulum abdominalem DCCCXII. in inguen venit, ubi ramosus finditur, in vascula solutus, quae cum epiga- stricis conjunguntur. An etiam longas fibras habet, ab utero propagatas p Non satis certo Video. DCCCXLVIII. Vasa uteri arteriosa sunt ab hypogastricis, quarum ramus insignis uterinus, imae vesicali virorum similis, aut a trunco umbilicati Prodit, aut proXime sub eo trunco : Ea, utero, vesicae, & recto intestino datura, ad inseriora uteri accedit, in fine fere cervicis : & sur m eundo

ad uterum transversos flexuosos ramos edit, nume-20ssisque anastomoses cum Dermaticis habet, & ar-

356쪽

a 4 UTERUS VIRGINEUS.

terias tubae saepe ipsa edit. Alter pleXus ramorum deorsum ad vaginam tendit eam longe secutus: etsi alias propria est vaginat js arteria, perinde in pelvinata, & rami a mesocolica aliquando accedunt. Si seminalia quidem vasa, simili sunt, ut in viris, Or- tu, plexuque pampjniformi, sed trans psoam munculum in pelvim deicendunt, ataue in duos plexus finduntur. Posterior o varium ipsum multis surculis adit, cincinnatis, per ejus carnem & ipsa ova distributis. Anterior & tubae dat, & ad uterum dencendit, & in eum flexuolis ramis sursum deorsumque, non sine iam is ad vesicam, dividitur. Alia

haemorrhoidea media, a trunco pudendae communis, longe cum Vagina antrorsum venit, ad eam,& ad vesicam , & ad rectum intestinum distributa.

Vagina praeterea extrema & clitoris arterias habet ab haemorrhoidea externa, &ci toris qujdem arte rias similes arteriis penis, & profundas, & superficiales nacta est, pariter cum ramo a vesicali inon

DCCCXLIX. Venae uteri arteriarum in uniVerissum similes sunt, ab hypogastricis truncis natae,

tum internae uterinae Vaginales, haemorrhoi deae mediae, tum externae circumflexae clitoridis. Insignem vero utrimque plexum ericiunt, qui latera vaginae infra clitoridem occupat, sub ea cum sodali alterius lateris continuo plexu comunctus. Et plexus ab harmorrhoidea externa, & a Vesicalibus conjunctus, clitoridem adit, ut penem. Valvulas non habent, nisia paucas in spermaticis. Epe etiam maximo fasciculo ovarium adeunt, & alas vespertilionis. D CCL. Intra ipsum uterum arteriae in ramos exhalantes ad internam eaVeam termizantUr, quae per puerperium in anguillulas productas pendulanque abeunt. Sic Venae uteri eodem tempore magni sunt sanus, enormiter nempe auctae Vende, maXim: s ostiis in ca Velim apertae.

DCCCLI. Lymphatica vasa in utero brutorum animalium visa sunt, in humano rarius : magni

tamen ViriS.

357쪽

UTERUS VIRGINEUS. 3 s

DCCCLII. Nervi sunt a plexu mesocolico infi-Po cum sacris uniti, qui vesicam, uterum , rectumantestinum magnis ramis adit. Aliqui etiam perli gamentum latum ad ovarium veniunt, alii a nerVocomite vasorum clitoridis, qui est ab uchiadi eo trunco. Sed etiam Ovarium proprios a plexu renati hervulos habet, quales in viris testem adeunt. Ita Omnia haec organa, ob nervorum numerum, Valde acri sunt sensu. '

DCCCLIII. Quae descripsimus, ea omni aetati

communia sunt. Verum sub annum decimum ter lium, Vel paulo serius, quo eodem fere tempore semen virile generari incipit, nova etiam in -- minis mutatio producitur. Novo enim tune nixu sanguis omnis in puella incitatur, mammae emorescunt, & pubes, & eodem tempore menIes fluere incipiunt; communi naturae lege ..etsi in diversiis regionibus tempus & copia fluentis sanguinis alia est, & alia. DCCCLIV. Ante hunc fluxum molimina Varia in lumbis, dolores gravativi, etiam colicis similes cum incitato pulsu, cephalalgiae, pustulae culanem praecedunt , & albus plerumque succus de utero manat. Nempe vasa flocculanta uteri, quae hactenus lac aliquod, in istu albissimum , in puellis se

rosum, in uteri caveam deposuerant, ea nunc incipiunt sanguine turgere, denique ipsum rubrum cruorem in uterum exhalare. Id per aliquot dies fit, remittunt interim incommoda priora ,& sensim contracta vasorum uteri ostiola solitum nunc serum stillant Sed intervallis in virgine tenera incertis, sensim autem ad quartam septimanum exeuntem contractis, redeunt eadem molimina, succedit idem sanguinis fluxus, & periodus ea ad quinquagesilanum pene annum repetitur. Multum tame abie potest diaeta , regio, temperies. GraviditaS memsum facit plerumque vacationem.

DCCCLV. Hunc sanguinem ex ipsius uteri Vasis deponi, demonstravit autopsita in taminis, eo

358쪽

s 6 UTERUS VIRGINEUS.

fluente extinctis; in vivis mulieribus, quibus uterus inversus sanguinem ex ostio interno destillavit: in aljis, quibus , cum menses deficerent , Uterus sangu j ne congesto plenus fuit : natura uteri vasis Plenissima mollis, spongiosa, comparata cum tenui, minime flocculenta, callosa vagina. Bonum Vero in sana tamina & munda sanguinem esse, ipsa etiam observatio declarat. Nihil tamen intercedit, quὶn utero impedito sanguis per vaginam deponatur. Ut alias per ultimum intestinum, & per remotissima demum corporis partes deponitUr. DCCCLVI. Cum nullum animal, satis eerto, menses patiatur, similes humanorum, etsi aliqua

sangKjnem de genitalibus sub tempora ann Uae Ue Tertii stillent, & cum masculum corpus ab ea periodica excretione liberum sit, valde omni tempore quaesitum est, quae causa sit hujus haemorrha-gjze, humano generi, I sexui tam in ano, propriae.

Lunam attrahentem . quae ipsum mare ele Vet, an omni tempore aecusaverunt : alii liquidum acre,

stimulans, in partibus muliebribus secretum, quod idem causa sit libidinis veneret . Sed a luna fieri repugTAt, quod nulla dies sit . qua plurimae sceminae menses non patiantur, neque pauciores in apO-gaeo, quam in per jgaei Fermenta circa uteriam frustra quaeras, ubi omnia blanda, & rnucoia 1unt, neque Venus, quae omnes eos liquores ex Petili, aUt inuit menses, aut auget intermista : negantque Reminae, qLLindo menses instant Isibi libidinis esse incrementum, cum plurimae potius varie coleanr, aut langueant: & sedes sensus venerei in adi Cu magis pudendi est non in uteri, qui menses tamen 1 Undit. Et denique menstruum sanguinem a causa aliqua sanguinis motum contra vasa incitante cieri Vel id docet, quod retentus per otania alia corporis organa, ubi nulla fermenta vellicarent, ruptis etiam venis, eruptile visus lit, neque effectus retenti sanguinis partibus venereum humorem suΩ- dentibus circumscribatur.

359쪽

UTERUS VIRGINEUS 3 7

DCCCLVII. Foeminae in universum mollius corpus a natura datum est, firmae partes minus elasticae, musculi ipsi minores, & plus adipis lacertis interest, & ossa teneriora sunt, & minoribus procensibus aspera. Deinde Reminis pelvis amplior est,

Omni mensura, ossa ilium a se invicem remotiora, S: sacrum os ab ossibus pubis retrorsum magis aversum, & ossa ischii longiori linea separata : inprimis tamen angulus, ad quem ossa pubis conVeniunt, multo major, quae discrimina maximorum virorum observationibus, & ex ipsa necessitate confirmantur, quae pro pluribus in pelvi visceribus majus spatium poscit. Porro arteriae uteri peramplae sunt,& majores quam in viris, & majorem earum lumen ad suas membranas rationem habet, suntque Pro Venarum portione laxiores: Venae Vero pro arteriarum portione minus latae, quam in Viris, Meaedem denique firmiores, quam alibi in corpore humano. Inde primum fit, ut sanguis in sceminis Per laxas & amplas arterias uberius & celerius in uterum advenisti: inde, ut ob venarum duritatem& angustiam dissicilius de utero redeat, nempe Vasa uteri distendat. DCCCLIX. Puellae, quae nunc naseitur, artus inferiores exigui sunt, sanguinis arteriae iliacae ma-Xima pars in umbilicum abit, exigua pelvim subit. Hinc pelvis ipsa parva, parum cava, & Vesica, atque ipse uterus, & ovaria supra pelvim eminent. Edito vero in lucem foetu, & ligata arteria umbilicati, sanguis iliacae arteriae omnis & in artus

inferiores, & in pelvim descendit; crescunt &illli,& pelvis, profundior ea fit, & latior, & in eam

sensim uterus & vessica se recipiunt, neqUe Perinde ab intestinis & a peritonaeo premuntur, dum musculi abdominis inseriorem partem Ventris con stringunt. Quando nune perfectum inerementum est, aut perfecto proximum, tunc arterias uteri,& pelvis in universum maximas reperimus, quae in

Retu minimae fuerant, & ad recipiendam ceram

360쪽

s 8 UTERUS VIRGINEUS.

anatomicam faciles, & ita mutata omnia, ut haemorrhoidea arteria nune pro trunco hypogastricae

sit, DCCCXXXVI. cum prius umbilicatis ejuS arteriar truncus fuisset. Plus ergo sanguinis eo tem-sore in uterum, inque vaginam, & clitoridem a Venit, quam prius solebat. DCCCLX. Eodem tempore, quc inerementum totius corporis insigniter diminutum est, & sa guis in bonis visperibus, integerrimo appetitu , Plu rimVS paratur, in utroque sexu humano ple thora nascitur, quae in virili quidem per nares frequentissime expurgatur, dilatatis ita vasculis exhalant, bus membranae pituitariae CCCCLVIII. ut sanguinem ipsum destillent, caeterum & seminis nune Pr,mum secretio urgetur, I barba pullulat. In Deminis eadem ple thora aliam faciliorem viam invenit, quod ipsum pondus eo sanguinem ducat, & uteri Vasa nunc demum ampla, laxo loco in succulenta& modi cellulosa fabrica uteri posita, hinc facile extensilia, flocculis mollissimis exhalantia, in V cuum uterum pateant, in quae vascula facilior pene, qUam in venas sodales, sanguini sit transitus: cum in iisdem sceminis capitis arteriae & durioreS& Pro portione minores Isint. Lentescit ejusdem eX

utero reditus, tum quod arteriarum alioquin serpentini flexus ab aucto sanguinis affluxu etiam magis fiant serpentini, motuique sanguinis morando 1donei tum quod nunc dissiculter per venas redeat. Ergo primum sanguis in vasis uterinis collia gjtur, tune, etiam per experimenta, intumescentibus, deinde in lumbalibus, & aorta ipsa. Inde, cum noVum torrentem sanguinis cor ad vasa jam distenta mittat, denique vis vasculis uteri serosis infertur, ut muco primum copioso calido , deinde

rubello sero, denique sanguine stillent. Eadem languinis ad partes genitales determinatio, expellit latentes hactenus pilos, auget clitoridem, Pie XUSCdVernosos vaginae dilatat, appetitum veneris sa-cit. Auget vero copiam mentium, praecipitat ira

SEARCH

MENU NAVIGATION