장음표시 사용
281쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. IV. CAP. VII. 2.29
De Camelis, S Tromadibus, qui in Ase to
Sequuntur ex domesticis quadrupedibus Cameli, quibus non minus praedictis tota ea regio, & Arabia, contermina Provincia, maxime abundant. Animalia sancta ii appellant, ex insigni commodo quem ex ipsis indigenae accipiunt: Vietum enim parcissimum, eXiguique sumptus ferunt, S magnis laboribus robustissime resistunt. Horum vero tripleX genus reperitur : unum quod Turci cum vocant, robustissimum, validissimumquo altPrum nobili limum, quod Latini Dromadem, S Mauri Egin Vocant: Tertium medium inter hos. In
hujuscemodi camelis, tota Arabum vis, & robur, Victusque consistit. Etenim primis ad onera ferenda , eorumque supellestilem , filiosve, in quibusdam pulcherrimis cunis pereleganter ad id instrudiis, utuntur. Alteros Vero ephippiis
1nsternunt, frenoque perinde atque equos regunt. Hos conscendentes vultissimas solitudines, loca invia, montes, S deserta pervadunt: Hos Cursores, & tabellarii per Arabias equitant , iisque maXimae sunt utilitati, nam usque adeo veloces sunt, & celerrimo cursu praestant , ut uno die iter absolvant, quod quatriduo equi commutati non facerent: quod si aliquanto defessi videantur , per horam solummodo respirare permisit , vires recipiunt. E Meccha Memphim quadraginta dierum iter , atque illud per montes , decem die bus veniunt. Nullum animal illiusce molis citius comedit. Pulcherrimum est, di Arabes, cum uXores ducunt, eas super dromades ornamenti gratia vehunt. Qui ad longa itinera, ct bella proficiscuntur, S Turcae, & Reges, multos Droma- deSi Vide figuram Dromadis Tab. XII.
282쪽
des habent undequaque ornatissimos, quorum nonnulli, super ipsis sedentibus servis, quocumque se contulerint, eos comitantur , sive currendo , sive alio modo, aquam, bellaria, Sselectos cibos, & condita in mantica, nec non tapetes, &aliam suppellectilem ferentes. Consuevere enim, qui agmen vel militum , vel mercatorum , seu peregrinorum, ducunt , modo praeire , modo subsequi , modo huc , modo illuc se conferre, cum selectissimis hominibus, ne sui a lateribus invadantur, maximeque qui alios sequi nequeunt, ut mulieres, virive imbecilles, aut qui animalia defessa. laboroque consecta habent, quibus omnibus consulunt, sive Mehemetes sectae sint, sive alterius', in quo quidem Mauritanorum diligentiam , ct humanitatem dignam summa laude judico : quod in itineribus omnium eam curam gerant, ut nullum periresinant, quod sedulo facientes, quandoque ut totUs eXercitus pertranseat, eXpectant, quandoque ex quo discesserunt, quandoque ad jumenta accurrunt. Alias ob vigilias noctis id tem poris ad dormiendum assumunt, quo omnis multitudo per transeat. Ad quod facie Dromas, a quo in terram prono, quicquid volunt accipiunt. Hicque est Dromadum usus, non autem in bello, ut Plinio fuit persuasum. Nullam aliam uti litatem in bello Dromades afferunt, quam eam a nobis prae dictam, eXpressamque. Tertii generis camelos sceminas, intactas, propior earum lac, serVant; eas, omni labore solutas, vagari permittentes per loca sylvestria , pascentes spinam in AEgypto acutam , Arabicamque etiam Vocatam , acaciam in Arabia petrea , atque juncum Odoratum in Arabia deserta, ubivis ablinthii species, aliasque herbas, ct virgulta spinosa, quae in desertis reperiuntur. Camelorum itaque lac est praecipuus eorum cibus, vel solum , Uel cum malva coetum. In deliciis habent panem spoditen sine fermento sub cineribus, vel super marmoreum lapidem candentem coctum , quem deinde butγro emolliunt. Quamvis autem Arabes sylvos ribus animalibus ad victum maXime abundant , tamen eorum carnibus, ut in primo libro etiam dictum est, Camelorum laeanteponunt , tum quod hoc animal Guasi Venerentur, cum
283쪽
vana fide credant Mecchae Camelum eorum pseudo-Prophetam allocutam, quodque male a Domino tractaretur coram illo conquestam , idque, orationi Vanitatem adhibentes , evenisse inquiunt, ut & brutorum animalium testimonio ipsim Pro phetam esse liquido constaret ; tum etiam quod praeter alia emolumenta , quae eX Camelis capiunt, Vestes quoque , tentoria ex iisdem habeant. Ex eorum enim pilis multa fiunt, maxime Vero pannus, quo S Principes oblectantur, nec
minus quam aulaeum ipsum nonnulli merito aestimant, unde λ
uod ejus usua salubris sit, eo panno nonnulli Veneti Patricii vetaiuntur; tum etiam quod apud illos hujusce lactis ope, nutilus hydrope, nullus regio morbo, nullus dyspnoea, nemo ob structione detentus reperiatur. Nullus tandem psora, lepra, scabie , vitiligine, nec alia cutis insectione laborat, quemadmodum urbanorum multi iis malis Vexari solent, cum lacomnibus his malis medeatur. Asthma enim tollit, hydropem sanat, spleneticis prodest , uteri obstrustionibus subvenit,
menses movet , facilisque est coetionis & naturam lenit. Quae profecto omnia AEgJptios saepe fuisse eXpertos deprehendimus. Nam, aliis omissis, mulieri Mauri tanae, febre, hydrope, ascite, jecorisque, S lienis obstructione insigni labo ranii , simul cum lotii suppressione, a Persa Medico, nullo alio remedii genere proficiente, hujusmodi lac ad sesquilibram quotidie fuit exhibitum, quoad sanitari fuit restituta. Aquam
educebat, obstructiones aperiebantur, Urinam moVehat, vires recreabat, sicque ea Omnino fuit sanata. Multos S ab asteactibus splenis hoc tantummodo lacte epoto liberatos fuisse vi dimus. Quod vero ipsum sit optimum, optimique succi, vel eo argumento probari potest , quod Arabes hi, quamvis in montibus vitam transigant, tamen ingenio , arte, Smultis animi dotibus probe Valent, callidique sunt, S stratagematum non ignari. Contra , qui nostros montes incolunt , quam 'is libero, apertoque caelo fruantur , ob assiduam tamen frustilum crassorum, sicuti castanearum , & raparum , S id genus eduliorum usum , ingenii deXteritate parum valent ex qKo quidem animi, ct corporis temperiem mutuo
284쪽
se consequi licet intelligere. Quare Moysem populo Isdrae litico, & Mahemetem, a Sergio Monacho Graeco edoctum, populo Arabico, cibos, frigidos, crassos, & viscosos, tenacesque gignentes succos, interdixisse ferunt. Quod autem Arabes ingenio Valeant, vel ex eo intelligi potest , quia de iis dici possit, quod veteres de Romanis tradiderunt , scilicet alias nationes servitutem pati potuisse, populi vero Romani propriam esse libertatem , si1quidem hi magis quam Romani libertRr'm retinuerct , eam enim omnibus divitiis, omnibusque commodis praetulerunt. Hos per tot secula nullus unquam
subegit. De qua re satis accurate scripsimus in fine primi libri, ubi ex professo de Arabibus sermo a nobis habitus est. Praeter alia animalia , quorum carnem in cibo plurimi faciunt , cameli in magno honore existunt. In Arabum Principum castris cameli plures unius anni , aut biennes mactantur, quorum Carnes aVide comm edunt , easque odoratas, suaVes, atque optimas ecte fatentur. Tanta apud Arabes est camelorum CVPiu, UI rum pauperrimus decem ad minus
camelos habeat: multique sunt, quorum quisque quatuorcentum , ac mille etiam numerare possit. Audio vero in AEgypto longe plura quam quatercentum millia camelorum vivere. In Arabia vero adhuc plures Camelos esse, unde mirum haud est , si singuli aureis singulis emantur. In quibusdam Vero locis, inter Damascum, di Babylonem, & ubi vir sanctus Abraham habitabat, atque in Arabia deserta triplo plures nutriri. Quibus constabit camelorum numerum adeo magnum, atque numerosum esse , ut Vix credi queat. Atque haec de Camelis' Cameli HMeam tiri Tab. AILL
289쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lia. IV. CAP. VIII. 227
De quibusdam atiis quadrupedibus apud ALD-ptios viventibus, scilicet de Bobus, Ruba lis , ovibus, Capris, Suibus, Cavibus , Felibus. Abundat AEgyptus S Bobus, S Bubalis, & ovibus, &Capris, Suibus, Canibus, atque Felibus. Boves magnitudine mediocri ibi visuntur , sed pingues illi pulcherrimique. Neque immerito sane , cum in terrae cultura minime laborent, aut parum laboris capiant Inserendo tritico nihil laborant, cum nihil prorsus terra vomere vertatur, aut moVeatur, siquidem ut alias etiam dictum est) ab sorpta aqua Nili post ipsius augmentum, statim semina nul lo praemisso cultu terrae committere solent: quo ii felices in agricolatione haud injuria aestimantur. Itaque merito , &quod parum laboris habeant, pingues boVes redduntur , at que etiam quod in illis alendis Optimum faenum, paleae tritae , atque hordeum non ipsis desit, Omniumque maxime pinguescunt Vacculae , quod ad generationem , atque ad lactis usum absque ullo labore adserventur, in pinguissimisque pratis arte fastis eas vagari , &pascere libere sinant. Vitulos habent in magna copia pinguissimos, esuique jucundissimos, singulique adsumrnum aureo argenteo habentur. AEgyptii tamen nunquam vitulum absque vacca ejus matre , magno vel etiam pretio Vendunt, Vaccarum mugitUS, atque lamentationes propter
sobolis privationem quod proeliumanissimi erga omnes bestias sint) aequo animo minime serentes. Carnem Vitulorum Mati Ff a ri
290쪽
218 et rarissime comedunt: Hebraei Vero familiarius, & frequen tius : at emunt vitulum cum vaeca simul non pluris quam gemino aureo Turcico , S separatos a vaccis Christianis vendunt vitulos, ut & vaccarum partes posteriores illis Mosaica lege
prohibitas. Carnes vero Vaccarum, atque Boum unius anni, aut ad summum duorum annorum, Comedere solent, quae
pingues admodum sint, palatoque suaves. Bubali inibi maximi visuntur, atque pulcherrimi, qui frequentius, calorem devitantes, in aqua Nili fluminis morari magna diei parte solant , libentiusque in aqua quam in terra vivunt , e cujus aqua restigerata, . humectataque illorum corpora pinguiora redduntur, quorum carnes e sui gratae sunt, concoctuque faciles. Veneti Mercatores linguas Bubulas, tanquam mensis optimas, sale conditas, in magna copia Venetias mittunt. AEgyptia tellus maxime ovibus abundat, agnisque Optimis, Ver vocibusque Praesertur ibi caro Vervecina omnibus aliis carnibus bonitate , triploque majori quam Vitulina , hordinaque
pretio venditur, apud Gosque UmUUS, Gus Usus est frequentatissimus, atque familiarissimus, adeo ut OmRes eam aegrotis Medici concedant neque injuria sane , cum caro sit odorata , concoctu facilis, optimique succi. Complures eam ii bentius assam, aspersam succo limGnum, comedunt. Nulli fere simpliciter ex aqua elixa Vescuntur, sed ipsorum multi in otia iam , vel tegetem terreum magnis frustis desiectam conjiciunt, cum caepis, allioque tritia, petroselinique foliis, pipe ris triti modico, cro eoque , saleque conditam , & operculo clausam lento igne percoquunt. Hujusmodi vero conditam vervecinam carnem, decoctamque , Cauli in Vocant , estque usiquo adeo esui suavis, & grata, ut aVidii lime, magnaque
cum Voluptate ea omnes Vescantur. Hoc modo semicoctam
Arabes itinera per deserta loca facturi secum deserunt, Squod magis mirum est, eam in iis coeli caloribus imputrem, atque incorruptam ad usum servant viginti, & pluribus etiam diebus , hoc modo scilicet ; quotidie ipsam modicum in olla igne coquentes , nunquam CX toto coqUUnt , at mima die habent fere semicoctam , ct quotidie eam, Quam-