장음표시 사용
253쪽
etenim AEgypti solum, praeter id quod prope flumen, ct lacus est, est squalidum, & adprime falsum. Non ob id tamen AEgyptiorum Theriacam ab innumeris voratam, aliquem ex ipsis siticulosum unquam reddidisse cognitum est. Unde merito Dipsas serpens est sui generis, cujus morsus calorem aestuosissimum inducit, atque sitim inexplebilem , cum qua demorsi moriuntur, nihil eos juvantibus Medicis praesidiis. In demorsis vero primum arctissime confestim partem percussam
ligant, scarificant, aut ferro candente inurunt , exhibentes theriacam per os , atque extrinsecus etiam percustis parti eandem theriacam adhibent. Fert & ea regio complures alios serpentes summes evitiales , cujusmodi Est Haemorrhois,
Acontia, sive Jaculum , Seps , Ophylinus, Draco. Haemorrhois dictus est , quod ejus morsus sanguinis profluvio interimat , estque serpens nostrati viperae , quam Patavini Marassum vocant, similis, sed minor, S corpore tenuiori. Acontia, sive Jaculum, quod jaculi modo se ipsum in homines, atque in
alia animalia magno impetu effert. Rus morsus brevem mortem inducit. In AEg3pto ii serpentes vivunt, ut Ammianus Marcellinus auctor est : at longe copiosiores Acontiae observantur in multis AEthiopiae locis, ut Franciscus Alia varea in suis Relationibus saepe meminit. Seps, seu Sepedo, quem Arabes Selsir appellant, est brevis serpens, habens caput latum , planum, collum tenue , corpus crassum , S roia tundum , caudam breVem diverso colore Haemorrhoi similis. Hic morsu suo summam inducit , S in parte percussa, in qua caro Veluti ex toto corrupta, ex ossibus abscedit, S in Corpore, putrefactionem, adeo ut paucis diebus demorsit intereant , membris Omnibus diffventibus solutis. Avicennade hoc serpente ita habet. Existimaverunt quidam quod is sunt serpentes, qui sunt in regionibus Assem Syriae) ctis in AEgγpto, habentes capita lata, parVa colla, curtas cauis das, Ventres rotundos, ct non sunt super capita lineae, &is squammae, sed super corpora eorum sunt lineae diversi coloris, S cum incedunt, non rectificantur , imo contrahun- is tur ; curant demorsob, ut a Viperis, atque cerastis, is De
254쪽
Bassilisco etsi nihil certi ibi habeatur , audivimus tamen esse parvulum serpentem, qui palmum longus, minimi digiti crast sitie, in capite carunculam cristae instar habet , & in dorsi1
medio duas sqammas utrinque positas , quibus utitur alarum modo ad cursus celeritatem. Retulerunt mihi non pauci hosce serpentes copiosius, & abundantius Vivere juxta quosdam lacus, a quibus putant Nilum flumen originem habere, ad quos profecto lacus nulli accedere audent, neqUe tentant, ob eorum serpentum usque adeo exitium cognitum , Ut propterea ibi, S alibi ad multa miliaria prope eos lacus ne que animal ullum vivat, neque quod magis mirum Videtur ulla planta. PIaeci des Basilisco Qx restatione AEgyptiorum in AEthiopiam, S Nubiam sepe iter facientium, accepimus. Sed fortasse non minus dubitabitur de Dracone , an verus serpens, vel fabulosus sit. Non esse fabulosum, AEgyiapti incolas non latet, praesertimque eos qui AEgyptum superiorem habitant , in cujus deserto non semel visi fuerunt serpentes hominis crastitie, longi triginta , & quod excedit pedes, quorum capita magnitudine EoVina aemulantur, quae in sincipite quasdam carnosias eminentias habent cristarum in modum rubri coloris. Hosque , ct similes alios serpentes, id dracones esse eXistimant, quorum aliqui non raro etiam in deserto Memphitico conspecti sunt: nosque cum multis aliis Damiatam navigantes per flumen Nilum , cum in principio Deltae Insulae navem egressi in littore fluminis spatiaremur, eminus in quodam monte arenoso serpentem conspeXimus, longissimum quidem , S, ut conjecimus, ad minimum pedum viginti, capitis humani amplitudine, elatoque collo, capiteque super arenam morabatur, qui, ad sonitum nostrorum tormentorum manuariorum, quae ignifero pulvere contra ipsum accenso direximus, continuo in ictu oculi quasi avis evolando alio fugit. Quaedam mulier Christiana Cophia, mihi admodum familiaris, emit quandam servam Christianam juvenem Felda Vocatam , quae ex Provincia Nubile Decrur dicta Cairum deducta erat. Cum hac juvene lubens saepe conVersabar, ut ab ipsa quaedam propria ejus patriae gentis audi-
255쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. IV. CAP. IV.
rem, inter quae hoc saepe ab ea percepi, in Nubiae Provinciae suae solo patrio aliquibus annis serpentes multos longissimos, hominis crassitae, habentes capita magna bovis instar , habentia in summitate quandam cristam rubram, transire, omnesque S homines, S alia animalia illis obvia devorare, eamque Provinciam devastare , ac inhabitabilem reddere. At indigenae cum earum Belluarum adventum aliquo modo praesentiscerent, herbam inibi a Deo opt. Maximo remedii
loco productam, abundeque ViVentem, succendentes , atque ex ea sussitum excitantes, Omnes eos serpentes fugare , ut ea Provincia tuta reddatur ab eorum serpentum incursione. Eam herbam divit sesso humilrm, foliis orymo non dissimilibus, validum, ingratissimumque odorem spirantem quam etsi multo studio ad me deferre a Nubis mercatoribus studuerim, numquam videre potui. Atque haec obiter de Dracone ditacta sint. Est vero in I Egypto alius serpens admodum familiaris, decem pedes longus , brachii humani crassitie, capite magno, & lato, cui Pectiliare, ut recto collo, ventre
in velum rotundum catini modo CX panso, celerrimum cursum habeat, AEgyptii Jeliban appellant, & nos Ophylinum,
id est, serpentem velatum, nominaVimus. Veteribus visus est omnino ignotus, cum nullus ex antiquis ipsius meminerit, Smirum est, eos latuisse tantum serpentem adeo AEgyptiis familiarem. Ita est hominibus familiaris, ut non solum ab ipsis mansuefiat, & cicuretur, sed etiam ita erudiatur, ut rationis usum, atque rerum cognitionem habere videatur unde mitarum non est , si circulatoribus AEgyptiis evaserit multum domesticus, atque utilis, quem nos saepe apud eos vidimus, qui plus intelligentiae quam canis habere nobis visus est, ejustaque superius, cum de circulatoribus Memphiticis sermo habitatus est , meminimus , ipsumque aecratius consideravimus. Dum vero haec scriberem , litteras ex AEgypto accipio a Matthaeo Carbono, illustrissimi Consulis Veneti Medico praecellen tissimo, amico maxime colendo , qui in magna illa Civitate Cairi multos annos Medicinam magna cum laude faciendo moratus est, atque adhuc inibi moratur, qui de praedicto seria
256쪽
pente haec in litteris habet. Sed jam venio ad serpentem. si Hune 2Eoptii nominant Telibam nasser, ab aliquibus voc se tur solummodo Telibam, ab aliis libam, cujus quidem, ut , , tibi plane satisfacerem, imaginem, figuramque delineatam misi,
,,& praeter ejus serpentis expressam figuram, etiam duos seris pentes ex iisdem Vivos mitto duabus ligneis capsulis clausos, , , quos dentibus carere volui, ut sine timore tractari possint.., Ego vero, qui maxime hosce serpentes timere soleo, meis se manibus in pyxides ligneas reposui: praeter hos, unius alte- ,, rius decorticati pellem itidem mitto, stuppa oppletam. Quem se autem misi, est mediocris magnitudinis, ipso enim longe ma-
,, jores inibi observantiar Hi serpentΘs in Uctntre obscure aliabicant , reliquum corporis in aliquibus nigrum visitur, in aliis coloris cinericii. Hujusmodi animal cum totum humi procumbit, & serpit, totum rotundum cernitur, cum vero ipsi aliquis adversatur , Opponiturque, Continuo e terra capite, recto collo, & ventre eXtollitur, eaque parte corporis, quae ejusce corporis tres quartas capit, rectum manet, incedit, in reliquo corporis serpit. Qui serpens rectus multo tempore manere, & progredi in terra potest, plurimum emat , sibilatque: habet vero quod quidem singulare est) a collo us.
que in ventrem eam partem membranaceam, quam dum re-
tus progreditur expandit in Veli modum. Velum enim verto inflatum distentumque apparet, rotundumque, catini veluti magnitudine, quam partem in Velum distentam, ad libitum claudit. Vidi rem mirabilem in hoc serpente apud Circulatores; scilicet, quod cum hoc animal caput extollit, ct rectus incedit, velociusque ob velum proserpit, essiciturndmodum effrenis, S quasi furiis agitatus. Quod cum viderint Circulatores, ut iram ipsius compescant, consputo statim digito nasi ejus summitatem tangunt, ex quo bestia illa continuo in terram, ut mortua cadit, libereque manibus tractatur, & ita vehiti profundo somno oppressa, vel etiam per diem integram perstat. Cum vero ipsam eXpergisci volunt, caudam ipsius valide comprimunt, fricantque, quoad eXpergiscuntur, qu e contiTuo redit ad sinim, ut ita dicam , fu-