장음표시 사용
13쪽
' AMPLISSIMO. ΑC. NOBILISSIMO. VIRO
INNICO CARACCIOLOE . MARTINENSIUM. DUCIBVS
Π Ρ Ο Λ Η I Σ.Ts1 multa in litteratorum moribus atque institutis per injuriam reprehendantur ; illud tamen merito Culpandum videtur, quum publicae utilitatis obtentu quidpiam edendi spem faciunt , sed opus ita in dies protrahunt, ut diuturna promissa expectatione se me jam displiceat necdum editus liber, 3c sinistrae de eo disseminentur prae- Conceptae opiniones , atque sententiae. Horum me numero accensendum sortasse putabunt, similique in culpa teneri arbitrabuntur , qui quarto ab hinc anno a Viro politiorum litterarum amantissimo A. F. Gorio acceperunt me ex eo usque tempore A ani-
14쪽
animum adjecisse huic lucubrationi conficiendae '; vel qui norunt eam quantocius evulgaturum me ipsum fuisse pollicitum . Numquid inclarescendi artificio haec me scripsisse suspicionem injecero Θ Fidem aliquando divini Numinis concessii , atque
munere exsolvere aggredior ; tardius quidem quam par erat, sed duae potissimum caussae effecerunt, ut longam adeo interposuerim moram , quas nunc Candidus edisseram . Opellam jam diu ad umbilicum , quod Gunt, perduxeram , & figuras quibus eXOrnatur aeri vel buxo incidendas curaveram . At ea tum subit cogitatio praeclarius me facturum; si ea omnia quae ita licescripseram latinis mandare litteris instituerem . Verum Cunct1nter levibusque manibus operam dabam , eo quod non nisi subci sua , & secundaria tempora ad hanc versionem perraro Conser rem . Deinde Cogitationem eX animo penitus abjeceram libellum solitarie edendi, ut in ampliori Veterum Monumentorum collectione illi locum darem. Quare tertius jam elabitur an
nus, e X quo omnem voluntaria Oblivione Contriveram .
Sed memoria repetenti mihi beneficia tua INNICE AMPLIssIME , ac meditanti quo argumento in omnium oculis defigerem
me Tibi & summis ossiciis, & praestanti tua liberalitate summopere esse devietum , Commentarium hunc e forulis prodire justi, eumque tuo nomini inscribere deliberavi . Tanta profecto est: tuorum in me meritorum magnitudo , quod si ad referendam gratiam inops aC omnino impar sim , ad praedicandam Certe atque habendam nihil praetermittam . Atque id in primis praestandum ess ciendumque duxi hoc edito Syntagmate , ut siquid est: in me ingenii, & doci rinae , quod sentio quam sit exiguum , id tibi dicarem ; nihil enim praeter haec Minervalla
suppetunt vires , quo obsequentissimam in Te voluntatem , quum apud animum tuum , tum apud Ceteros testatam relinquam . Quod ossicii genus arbitror haud posse improbari; nam, ut auctor est graecus homo Libanius : qui beneficio affectus est,
a Gorius Musii Guarna/tii Monuiuenta ilia e Inter inelare endi artificia hoc recenset lustrata s v. I. pag. 8. Florentiae i 4. Michael Lilientalius De Machiavelli mo litte-b Disertar ione fora una Statua di Merciι- rario f. is , nimirum si quis dives promissis rio S. 1 i. Napoli 17'7. luteriti orbis curiositatem excitare gestiat.
15쪽
eum honore prosequatur Oportet, a quo accepit; prosequitur autem si quod habet, tribuat. Poeta, inquit ille, hymnum modulatum , dicendi peritus elogium immodulata , solutaque
oratione refert '. Porro dum tua beneficia mecum ipse reputo . statim ante oculos obversatur pulcherrima temporis illius spe- Cies & recordatio , quo Venetiis tanta benevolentia ac familiaritate , tantoque studio me complexus es, ut nullum fere domicilium mihi fuerit jucundius aut desiderabilius ; nec ullo
umquam tempore consuetudinem vitae , qua tecum adeo oblectabar, ex animo deponam : ac si mihi licet hominis gravissimi,& ornatissimi cum quo ceteroquin nullo modo sum Comparandus ,) verba usurpare , in Te uno sospitatorem illum nac ussum , quem Antonius Gratianus in Cardinali Comen dono fatis te prospereque fuerat adeptus , qui nempe res Omnes meas
patrocinio suo tutaretur atque foveret.
At si Venetias nomino , ne dum Vrbem illam & sitii, de descriptione aedificiorum nobilem forentissimamque appello , sed & Rem p b. optimis legibus consti tutam , quae quum Civibus abundet & fama meritorum , & pervagata apud Omnes gloria , &serum gestarum magnitudine claris, nonnisi summa &ingentia faecta in exteris admiratur. Miratur tamen illa in TeNOBILISSIME CARACCIOLE , morum gravitatem , integritatemque
multis magnisque rebus spei ha tam miratur severitatem facilitati Comitatique adspersam ; munificentiam indignitate tuenda; studium pietatis amplificandae ; miraturque adhuc magnificam apparationem adventus tui in Urbem , quem populus singulari hilaritate atque laetitia honestavit. Verum Senatus , quem admodum ait quilius, princeps salutis, mentisque publicae , altius prospiciens , tuam in negotiis gerundis , expediendisque dexteritatem , diligentiam , prudentiam Observavit, coluitque. Quamobrem gravissimam controversiam de Limitibus Romanae, Veneraeque ditionis constituendis , & temporis diuturnitate moles am , & finitimorum diisensionibus implicatam , ne C summis conciliatoribus diremptam, tuo veluti judicio permisit, & Te A a a San-
d Tom. II. Orat.xxxi I. Edit. Morelli Pari- rentiae 17 s. Studio opera d ligent .aque do sis eti uni Hieron. Lagomarsinit . e Descriptis In υita Minerva Tom. II. Flo.
16쪽
as1nctissimo Pontifice BENEDICTO XIV finium regundorum
arbitrum datum Volens lubensque suscepit. cujus muneris procuratione tam sapienter defunctus es, ut Senatus in frequenti concione honorificum & in Omne aevum duraturum tibi decre- Verit monumentum ; scilicet Numisma aureum maxi mi moduli cudi jussit cum lemmate FINIBUs POSITIs . S. C. quod auspicatissimam pactionem posteritati designaret, & tui nominis cele-hritatem immortalitati commendaret'. Haec dum Venetiis a re gerebantur , alii Romae praedicabant eXpeditiones illas, quas sic complevisti, ut nemo paratior , vigilantior , aut compositior ad negotia perficienda accessisse videatur. Alteram nimirum ad Picentes secus Truentum, qua securitatem , tranquillitatemque abs vectigalium fraudatoribus malis dolis ereptam . popularibus restituisti: alteram in Provincia Patrimonii, finitimisque regionibus , qua Xenodochia pueris puellisque alendis addicta , novis excitatis aedificiis, auctis proventibus . legibus constitutis dedicasti. Ceterum vitam sanctissime & laudatissime transigere , partim dissicillimis legationibus Obeundis, partim religioni constabiliendae , avita , patria , do,
mestica decora & ornamenta tua sunt, Tibique majorum tuorum exemplis tradita. Patrui tui magni INNICI CARDINALIs Antistitis Aversant memoria , & recordatio adhuc in Ore omnium
Praeclara . Qui vir l quam erga egentes liberalis i quam sibi in omni vitae actione constansi quam bonarum in Ecclesiam pamtium Cujus vestigia quum adeo strenue ingressus sis , nihil est tantum quod non Christiana Respublica & praesenti judicio,& reliqui temporis expediatione a Te perfici atque obtineri posse confidat. Quae quum ita sint, miraberis cur velim , Te maximis occupationibus distentum hujus libelli vacare lectioni , & gravissimam , quae Tibi a Rom. Pont. imposita est, personam tam levi
a Lectissimus atque ornatissimus Comes Ludoia pietatem , magnanimitatem , liberalitatemqxie vicus Flanginius Patritius Venetus, quem ho- Inni et Caraccioli. D advers. 2 o. 27. 3o. n noris & amicitiae caussa Commemoro , totam
iiiijus pactionis historiam recitat in pereruditis b C. Compendio celle Virtu dei Cardiuale notis ad Poemation Quirent Telpisaei de lau. Innico Caraciolo dεἰ Cay. Michele Sagiloccodibus Venetiarum s tum sermone reeenset gene- Roma 1738. ris nobilitatem, virtutesque animi , iustitia :n ,
17쪽
levi momento inclinari, perinde atque ad eam te exstimulem , quae in viro gravi reprehendit Synesius μι πις ουδενος α ζειν in rebus nullius pretii studium ponere '. Equidem non sum nescius studiorum genus hoc nonnullis , hisque paullo asperioribus hominibus exsuccum , Jc ad nullam partem utile videri: asi Virum te esse scio & magnitudine ingenii praeditum& in liberalissimis , reetisque do et rinis sic versatum , ut de hoc litterarum genere non adeo inique sententiam feras , vel quovis amplissimo homine non dignissimum censeas . Non enim quae fuerit Anchisae nutrix , non patriam nomenque Archem Oli quaero , vel quot Alcestes vixerit annos : sed in animo est ea scribendo persequi , quae partem Graeciae feriatae
planam faciant: monumenta reconditiora, atque in tenebris retrusa , proferant, aut saltem ad suas aetates revocent quibus ritibus vixerint homines antiqui, quid ex his majores nostri acceperint, doceant. Quis autem est , inquit M. Tullius, quem non moveat Clarissimis monumentis testata , consignata antiquitas Θ Multa etiam mihi sumo illustranda, quae mores Zc instituta vitae Hebraeorum ac Christianorum patefaciunt. Praeterea argumentum non ita tritum ac pervulgatum esse puto . Ut Curiosis oculis perspici non possiit. Multi siquidem de Pileo, de Caligis, de Toga, de Pallio , de Anulis, Fibulis,
Armillis, deque Cingulis veterum disputarunt ; ac ea omnia , quibus hominum vita regitur, ac sustentatur Commentario aliquo illustrarunt: nemo unus, quod sciam, ea, quae de V Μ- BELLIs in antiquis Scriptoribus dis ciata atque dispersa sunt, Copulavit atque collegit. Q hiantam vero Cupiditatem hominibus injiciat novitas , non Te fugit, DOCrE CARACCIOLE . Quod si paucas adeo pagellas munusculum levidense censebunt alii ad observantiam in Te meam testandam haud satis idoneum ; COm- movet primo illud quod Callimachus Grammaticus apud Athe
Ingens Golumen ingenti malo simile e sse dixit. Vel muneris exiguitatem exscusabo eo effato , quo I. A. Flaminius in nuncupato
18쪽
de Artagerse perhibet Plutarchus. Regem hunc potentissimum animum Osferentis, non munus inspicere solitum '. Qiaoniam vero inter scribendum , in eam quam Cicero vim ordinis & collocationis appellat, semper incumbo , &quam cunnque ἀμεθοδιαν devito ; disputabo primum de Festis Graecorum , in quibus potissimum aderat Vmbella velut sacra dc requisita supellex : quod vel maxime in his quae Bacco dedicata erant usu venisse ex ipsis graecorum libris confirmabo . Occasione horum dierum, qui Deorum immortalium fest i &sollemnes censebantur, non nihil adjiciam de Festo Tabernaculorum , in quo Liberi Patris caeremonias, Vmbellae usum Iudaeos recentiores flagitiose retinuisse docebo . Cereris deinde atque Minervae Sacra Eleusinia , Thesmophoria , Panathenaea eXcutiam , propterea quod in his religionis causta Vmbella deferretur. Porro in praesentia Vmbella dignitatis insigne censetur ; sed etiam apud Persas , Romanos, Graecosque obtinuisse , testibus evincam ; quod paullo latius fundetur , nam Aulae Constantinopolitanae ritus aliquos recensere praeclarum visum est . Vt autem in Theatrum inve sta sit Vmbella, quo antea, ludos sub dio spectaturi , omnes adveniebant, insequens Capitulum Ostendet . Verum quia praeter spectacula, deambulationem , venationemque diligebant veteres , qua ratione Solis aestum devitarent, recitabo : deinde Graecorum superbiam & arrogantiam in gestatione Vmbellae dicendo persequar , & Servorum inquilinorum genus Commemorabo , eX quo Ancillae Vmbelliferae apud latinos . In Balneo quum essent antiqui , Vmbella usos fuisse docet Vas antiquum , cujus figuram nunc primum damus: in ejus descriptione aliquantum immorabimur, multaque rei domesticae antiquae illus frandae
Opportuna eX eo evocabimus. Inquiram etiam num mos atque
consuetudo Vmbellae deferendae servata fuerit apud Etruscos, in quorum vasibus frequens ejus delineatio . AC ne rerum partitione peccet disputatio , ex qua materia . quave sorma, figuraque conficerentur Vmbellae exponam , & quantopere lauti,
19쪽
elegantes, in luxum effusi e sient Veteres huic etiam supelle stili ipparandae palam fiet. Postremo quum Christiani non Ethni. Orum exemplo perciti, sed natura ipsa docente ac magistra . antiquorum populorum mores fuerint imitati, de privilegio Vmbellae deserendae Viris Ecclesiae primoribus irrogato , non pauca scribam , ac Gemmam antiquo artificio facitam adjiciam . bc cui nam tribuenda sit imago in ea scalpta diligenter expende
se non praetermittam. Equidem Compertum habeo multa exstare antiqui operis monumenta ad Umbellae formam , atque usum demonstrandum aptissima , quae huic Commentario inserere haud commodum duxi, ne quae jam prodita sunt memoriae ac litteris, repeterem atque iterarem . Paucula potius seligenda & sub adspeetum subjicienda censui , nec dum ab aliis
in lucem extracta , vel quorum προ τυπα non semel fueram contemplatus. Cetera quae ediderunt Boisiardus, Bellorius, Dempsterus, Monti auconius, Embremayer, suis tantum locis indicabo.
De Vmbellae gestatione tu sacris Dion a cis . Pollucis , Pausaniae , Hes)chii , Atque Athenaei de ea re testimonia expenduntur . Rilnii interpretatio rejicitur. Pompa Alexandriae
NON inscite Reinesius o προσδιόνυσοι esse scribit quae de Dionysio e veterum Theologumenis tradita habemus'. llud tamen firmum 8c comprehensum video statas sollemne Lque fuisse caeremonias Libero Patri addictas & consecratas, quae rato tempore summa religione perfiCiebantur. Ratum appello tempus festorum Dionysiacorum ; enim vero notum iditque testatum G antiquis Kalendariis apud Romanos i beralia . XvΙ Kal. Apriles peragi, & Bacchanalia aliquando singulis mensibus . Graeci vero , ut ego Opinor , Orgia ter Celebrabant , nempe primum in agris mense Posideone , deinde mense
20쪽
se Lenaeone . tum Elaphebolione . Id etiam moneo, & ante de nunci O , nam ad rem pertinet, Orgia noctu plerumque pera sta ' , quod deinceps ob foedissimae turpitudinis infamiam edicto censuit coercendum Postumius Consul ; atque in media Graecia lege perpetua sustulit Diagondas Thebanus. Sed dum Bacchi sacra Orgia nomino , utor Comuni Vocabulo , non certo atque proprio ; nam ut est apud Servium , omnia apud graecos sacra significant , sicut caeremoniae apud latinos . Quae autem Trieterica appellabantur, ea puto fuisse pompae plena , quae , alternis annis, omni apparatu , ornatuque Celebrabantur, dc in quibus ludi sumptusiores , populi frequentia ac multitudo quam maxima . Interea quum statutum sacrificium Baccho fieret, summa in omni aetione superstitio , summum que studium , ne in vulgus profanum arcana dissiparentur, atque manarent '. At vereor, ne nimis trita ac proletaria consecrare videar , quamquam ita praefari multis de caustis necessarium duxerim ; quare id nunc mihi sumo dicendum quod instat, nempe in multis Bacchi Festis Vmbellam gestari consuevisse , non ad solis fervorem , atque flagrantiam diminuendam ;non ad coeli intemperiem devitandam, sed religionis caussa; idque testibus planum faciam locupletissimis , quos ex omni antiquitatis memoria excitabo . Horum itaque agmen ducit PolluX , non quidem omnium vetustissimus , sed qui paucis
bracillum gerit, umbraque , sub qua Bacchus residet, ct umbratile
a De propudiosis hisce pervigiliis sicut de reia Illustratum Matthaeus Aegyptius , vir summo liquiis Διονυσου ritibus, copiose & ingenio & scientiae copia . Neapoli 1 γ δ 9.ςrudite hac nostra aetate scripsere Alexander Pa- e C icero De legibus II. xv. Meursus Iectione inis de Cistophoris is Lugdua num Atticarum ii I. cap. XΣt IIo restititen Antonius Rivautella , & Joh Post Iuς censet Petondas Edit. Verburgii . vicolvi parte prima Marmorum Taurinensium d In Aeneid. iv. Paris I 66o ibi r 743. I aurenti iis Begerus de Nummis Cre- e Pausanias , scii lib. II. 7.rrasium Serpentiferis Coloniae Marthicaei oz. Edit. V thel δὲ ἰs αυτην Διονύσουρος- δρωμ να ε'ν ν κτικατα ἐτο εκας ον ουχ ἱ σιον b Sena us coiisulti iiD,quo anno v, c DLκvir. df,α πανταs ναοι . mae circu ilium Zacchanalia stit lata sunt, e veteri tabula aenea quitur de Palude Alcyonia quot annis libe- dederat Fabi et tus Inscript. D mestic. cap. vi. , ro Patri nocturna sacra sunt , ea mihi nefa ised mendis purgatum , egregioque commentario scribendo tu vulgus Uferrae .