Angeli Politiani Opera, quae quidem extitere hactenus, omnia, longè emendatius quàm usquàm antehac expressa quibus accessit historia de coniuratione pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta quorum omnium ordinem post Politiani elogia in

발행: 1553년

분량: 694페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

N v T R I cI A. Phoebiu,& aeeubitu mensae dignatus honoro est: Pana pastores sella uidere sub antris

Pindarico tacitas mulcentem carmine siluas. Inde senem pueri gremio ceruice reposta

Infusum, & dulci laxantem corda sopore, Protinus ad maneis, & odoro germine plebim Elysium tacita rapuit Proserpina dextra. Quinetiam hostiles longo post tempore flammae, Quae septemgeminas populabant undim Thebas,

Expauere domum tanti tamen urere uatis,

Et tua posteritas medios quoip tuta per enses Sensit inexhausta cinerem iuuenescere lama. t. Non ego te longo praesgnis Anacreonaeuo Transerim bicolore caput redimite racemo: Cui citharae cordi,cui tugri pocula Baechi Semper,&ancipitisti mulans Amathusia cura. Nam modo Threicii crinem miraris ephebi, Nunc Samium celebras iubet Adrastea Bathyllum. Nune teneram EuΠpylen, tenerum Megisthea laudas: Tandem acino passae cadis interceptus ab uvae. Ipse Lyci nigros oculos,nigrum capillum, amo uides digito natiuam inolescere gemmam, Exadiosi, canis pugnax Alcaee tyrannos, Aeolium docto pertentans barbuton auro, Arma sed Attatae tua fles suspensa Mineruae. Sustinet heroi ualida testudine pondus Carminis,& damnans Helenen, laudans uicissim Amittit,recipito oculos tuus Imera ciuis Stesichorus,ciuem trux Phalaris uelleratus 5c hostem est. Cuius di in labris sedit puerilibus olim Daulias,& uestrum musae cantauit alumnum. Sed uocat ad lacrymas Ces pia Naenia uatis, Vnum Mnemosyne quondam, praec, omnibus unum

Quem coluit,s euae quem subtraxere ruinae Ledaei iuuenes, uacuam cui tristis ad arcam Gratia flet laniata comas, nudata lacertos:

Quio sui uindex filii θc post sata sepulcri. Ipsi etiam patria pressi breuitate Lacones

Ascitum largo tamen ore Alcmana recensenninem tulit auriferos ostentans Lydia sontes: Nunc gemit heu tineis artus,& tabe peresum. At te numeros di flat dea Suada canoros Ibyce, qui is marem tantum meditaris amorem Nec superi, nec auris pyginea reliquit inultum, Et nunc Rheginis tua sedibus ossa quiescunt.

Nec uulgare canit dulcis ab Iulide Siren Bacchylides: sed enim lyricis iam nona poetis Aeolis accedit Sappho, quae flumina propter

Pierias

552쪽

lnvasere locum plias septena secundum. Quippe alios,quos nec centum sit dicere linguis, Fortunae nunc quem* suae famaeir relinquam, Ni Latium Varius tamen obiecti re Thyesten Ambiat,atm suum laetet mihi Corduba uatem. Cuius ad Herculeum trem usta orchestra sit rore est.

Lece 5c orandiloquo semet quom suggerit ore

Accius,α manna conturbat uoce canentem

Pacuuius nitidumo ostentat musa Secundum. Adde&mordaci quatientes pulpita risu Eupolin,in medium quem mendax fabula pontum Cliniadae manibus puppi deturbat ab alta. Qui 3 leues nebulas Attaeae estuderat urbi Salsus Aristophanes, compotoremi Cratinum.

Adde nouos etiam soccos, exemplaΦ morum, Et uariae specimen uitae. iam grata Menandro

Posteritas, ipsoQ uolente Philemone palmam Restituit,longe sequitur quem plurima turba Haud nostro ref enda sono,sed pagina docuReddit Athenaei tamen,insinualc, inutis. Claudicat illa Latium,uixin ipsam attingimus umbram

Cecropiae laudis. grauitas Romana repugnat Scilicet: 5c quamuis ueterum sit multus in ore Caecilius, quamuis iucundi talpta Terenti Scipio distimulet, quamuis Plauum camoenis Lingua opicis placeat,scenam tamen ipsa suorum Aeneadum fligit alma Venus, tantuml togatis Interdum Afrani grato se indulget honore. Hos tamen, at alios Volcatius ordine sistit Sedigitus.mimos sed enim scripsere protervos,

Implicit 4 Sophron, risuq Philistio tandem

Perditus,hinc Laberi lasciuia, multa Publi Claruit Ausonio sententia dicta theatro. Pars quo Sotadicos ceu prostituere cinaedos:

Pars tenues sparsere sales epigrammate multo, Sed Latio celebres,quem milit Iberia Marcum, Romuleumj suis exornans fascibus annum

Ausem us mitto Hortensi,doistic, Catonis, tu selus legit quondam,secit* poetas. Mitto Cornifici lusus,Ticidscp Perillam,

Et Cinnam obscurum,tec, ore protervior Anseri Pammetron hic cecinit, Sillos dedit ille licentes. Ille Menippeaeiora miscellanea perae

Infersit,Satyros alius nudavit agrestes: Et patuere nouae per mille poemata curae.

Quas ego, si Pyliae duplicentur tempora uitae Iam mihi, si cuneias nostra in praecordia uoces

553쪽

46 ANG. POLITIA ut Fama serat rigido nent haec pectora serro,

Non amplectri ausim numero, non ore proseri Eualeam,tant. Uue situm indagare sene stata Nec tamen aligerum fraudatim hoc munere Dantem

Per Styga,per stellas,mediit per ardua montis Pulchra Beatricis sub virginis ora uolantem. Qui , Cupidineum repetit Petrarcha triumphum: Et qui bis quinis centum argumenta diebus Pinsit,& obscuri qui semina monstrat amoris: Vnae tibi immensae ueniunt praeconia laudis Ingeni js,opibus , potens Florentia mater. Tu uero aeternani per per aui uestigia Cotini, Per in patris quis enim pietate insignior illor Ad famam eluctans,cuius securus ad umbram Fulmina bellorum ridens procul aspicit Arnus, Maeoniae caput, o Laurens,quem plena senatu Curia,quemet graui popvius stirpet ore loquentem,

Si las est, tua nunc humili patere ocia cantu, Secessuset sacros avidas me sene sub auras. Nam importunas mulcentem pectine curas Vmbrosae recolo te quondam uallis in antrum Monticolam traxisse dea uidi ipse eorollas Nexantem, numeros. tuos prona aure bibentem

Viderunt socii pariter,seu grata Dianae Nympha suit,quanquam nullae sonuere pharetriri Seu soror Aonidum, re nostrie tunc hospita sylvae. illa tibi,lauruq tua,semperi recenti

Flore comam cingens,pulchrum inspiraicit amorem. Mox 5c Apollineis audentem opponere nerius Pana leues calamos nemoris sub rupe Pherei, Carmine dum celebras, eadem tibi uirgo uocium

Asti fit & sanctos nec opina afflauit honores. Ergo Θc nocticanum per te Galatea Corinthum Iam non dura uidet: nam quis flagrantia nescit Vota,Cupidineo* ardentes igne querelast Seu tibi Phoebeis audax concurrere flammis Claro stella di seu lutea flore sequaci Infelix Clytie,seu mentem semper oberrans Forma subit dominae, seu pulchrae gaudia mortis,

Atl pium tacto iurantem pectore amorem, Atq; oculos canis,at manus,niueis capillos

Infiisos humeris, oc uerba,& lene sonantis Murmur aquae,uiolaeQ comas,blandum* soporem, Laetac, quam dulcis suspiria sundat amaror.

Quantum addat formae pietas, am saepe decenter Palleat,uti tuum foueat cor pectore nymphae.

Non uacat argutos sales,Satyrac, bibaces Descriptos memorare senes, non carmina scilia

554쪽

Excipienda choris, verulas ue animantia chordas. Idem etiam tacitae reserem pastoria uitae Otia, & urbanos thyris extimulante labores, Mox fugi sin coelum, non ceu per lubrica nisiis Extremam , boni gaudes contingere metam.

Quodcν alii midium Q uocant, durumi, laborem, Hic tibi ludus erit,iailus ciuilibus aetis

Huc is emeritas acuens ad carmina uires. Felix ingenio felix cui pectore tantas Instaurare uices, cui fas tam magna capaci Alternare ani mo,& uarias ita nectere curas.

Quod ni blanda meum lactant praesagia sensum, Ni pietas,ni longus amor, ni uana magistros Aura suo nimios iubet indulgere fauores Queml operi, ni me tacita experientia fallit,

Ibit in exemplum natus,mea maXima cura,

Ibit in acta patris, sese tanta indole dignum Praestabiti lustris nondum tribus ecce per actis Iam tamen in Latium Graiae monimenta senectae Euocat, di dulci detornat carmina plectro, Mech per Aoniae sequitur compendia sylii Ereptans avide montem,tam 3 instat anhelo. It iam pener prior,sicio sic pergat,dc ipsum Me superet maiore gradu. longe p relinquat Protinus,& dulci potius plaud tur alumno, nisi, mei uictore illo celebrentur honores.

Absoluta est in Nesia Iano v II r. Idus Octobris,

N Rusticum tibi. id illi scilicet ab argumento indit si nomen. tuo es actu prodit in uulgum, tibi est uni quic id acciderit imputaturus. lam ne sentis, Φ sibi tuedus sit,uel tuo ipsius nomine,uel meo r Tua enim fides in eo,meus honos agitur: cuius quidem,etsi si per cura apud te iam inde a pueritia excubuit, tamen eum tueri nunc, vel ob id ipsum impensus debes,m es nuper Laurentio Medici principi uiro, cuius ego cliens alumnus sum unus ex omni Torcsina iuuentute gener astatus. Proser imtur in tali patrocinio autoritatem omnem ait gratiam, quam uidelicet tibi&uiu excellentis affinitas, re tua egregia indoles,morum4 suauitas conciliant. Vale, me ut ficis, ama.

ANGELI

555쪽

In poetae Hesiodi,Vergilii o Georgicon enarratione proni a Vm opes sanies, Mavo. agitanda colono Munera,& omniterae sacriam telluris honorem Ludere septena gessit mea fistula canna. Fistula Mantoae quam nuper margine ripae Ipse renidenti dum dat mini Tityrus ore, a Hac puer Ascisum renete,inquit, undine carmen.

an acies,ec curui mecum si ab semice latas Versibus indulge medio dum Phoebus in axe est, Dum gemit erepta uiduatus compare turtur, Dum sua torquati recinunt dii lata palumbes.

Hic resenat blando tibi pinus amata susurro: His uaga coniseris insibilat aura cupressis: His scatebris salit,& bullantibus incita uenis Pura coloratos interstrepit unda lapillos: Hla tua incinis ludit lasciua sub umbris Iamdudum nostri captatrix carmini s Echo. Felix ille animi, diuis , simillimus ipsis, Quem non mendaci resplendens gloria suco Sollicita non sistosi mala gaudia luxus: Sed tacitos sinit ire dies,&paupere cultu

Exigit innocuae tranquilla lilentia uitae, Urbe procul, voti exiguus,senem beniunus Ipse suam fouet,ac modico contentus acermo, Non spes eorde avidas,non curam pascit inanem, Securus quo sceptra cadant, cui diraminentur Asba,&sanguinei iubar exitiale cometae.

Non illum fragilis Duor, indocilisci potenti Plebs seruarendem,meetiam popularibus auris Casuro imponit solio,nec ducit hiantem Huc illuc vanos ostentans purpura iastes. Non mentem pauet ipse suam,nec conscius omnessExhorret strepitus,nec edaci pectora culpa Carpitur occulte: non opportunus iniqui Iudicio uulgi, aut celsa conspectus in arce tiDeseneri patet inuidiae non ipse uicissim obii quo liuore macet, sertusqueneno , . . , Aestuat,at aliena oculis bona limat aeutis. Rure agit in uacuo,spatiisc, indulset aperti . 'Aetheris, aut operi insudans,aut ille supinos Euadens e u in monteis. hinc scilicet omnes Gratae epulae,nudis Acheloum in pocula palmis Aduoeat, excussae4 cibos dant brachia sylvae, Et sessa in duro renouantur membra cubili. Masor

556쪽

Masor quippeumst eomitata Iabore uoluptas, Nec satias dominam, aut iastidia lenta sequuntur. Ergo necu imbrifero pallens Autumnus hiatu, Nec malus hune Mat rabioso Sirius astio, Sania ue Rhiphaeat labeficiant frigora brumae. Quippe hyemem excipere,& uentos,coelii ruinam

Surium,at octipedem nec opaco uertice cancrum,

Et love sub gelido noctiunos carpere sonuios,

Et pede concretas nudo calcare pruinas.

Et persore sitim, & ieiunia sbluere glande,

Et lassere seras cursu,& simerare natatu Torrentem, re uolucri semim tramittere saltu: Et quercum annotan seno obciubare bipenni. Tum priedam extorquere lupo,fascic, maligno Subiecisse humeros α iniqui pondera rami Praedura tractare manu,& domitore lacerto Sub iuga cornigeri colla obluctantia tauri

Ducere,& iratis concurrere cominus ursis.

P ine agilis subitora uigor,robustam magno Pectore uis habitat sertoet animosa tuentur Membra tori 8c crudo tendunt se robore neruLHinc iacies procer hinc fionti Martius horror.

Quod si bella uocent,quis ad asipera promptior arma eAut quis equum sternacem arctis fregisse lupatis

Acrior aut seriem mucrone haurire cruorem e Aut torquere idem aut nemo exturbare sagittam Aut prspilares aciem perrumpere contis: Quis certet duro agricolae seu ducere uallum, Seu sit opus celi praecingier aggere castra, Seu fronte aduersa tormentum tigere alienum, Quod tonitru horrifico magnas uernensia turres Ardua fulmineo iaculetur saxa rotatur Seu uigil insomnem peragat custodia noctei Seu tacitum rapiatur iter,seu parcere parto Conueniat, si sors lenta obsidione premantur.

Scilicet his Babylon dextris,Nabatheam regna

Creuerunt: hic Mop pio delectus ab arvo Miles, Achaemenium Marathonis in aequore Persen Contudit .his adiuta uiris,se Romula tellus Imposuit mundo,& rerum tractat ut habenas. Nunc age,quae siridia agricolis industria Blers

Extudit,at* operum quanta experientia, dicam. Protinus extremo cum iam Boreas autumno Incubuit terris, primo cum Hsore tactae Labuntur frondes, maternacphrachia linquunt, Nec cariem caesae semidant robora sylvae: Ecce sagax tacitam uenientis rusticus aries

Curam corde coquit, qua bubus ab arbore plaustrum

557쪽

Dedolet,unde iuga & curuum fabricetur aratrum. Nec mora,quin ueteris truncata cacumina phagi, Chaoniae cadant quercus,nudata , ramos

VImus,& audaci laurus sonet lilia securi. Quarum quae* nouam firmo explorata calenti Vertitur in faciem,diuersat, munia tractant. Continuo auditus gruis inter nubila clangor Agricolam citat,& crista spectabilis alta Auroram gallus uocat applaudentibus alis. Excitat ille operum socios,simus horrida cautus Terga rudi centone Huet, capitii, galerum induitur,crudus , operit uestigia pero: Hine saturos iungens loris ad aratra iuuencos Increpitat stimulo, & eantu minuente laborem Praelongis serrata terit dentalia sulcis, Ac late elicibus colle stos exprimit imbres: Iesunam fimo tellurem,& rudere pascit. Tum plenum farris laeua seruante canistrum Semina dispensat parca cerealia dextra: Quae ne iacia auidae populentur Rana uolucres,

Et praedam sublime terant, it pone minutus Sarcula parua tenens puer,& frugem obruit amo. At eum se Eois iam uespertinus in undis Extulit Aricturus, cum uersicoloribus ardet Terra comis rutilosj interuiret herba colores,

Daulias & Getici tandem secura mariti Ales adest, plausuc, larem, cant ut salutat. Rursum invadit opus,stiuaec, innixus,adunco Pone nigrescentes proscindit dente novales: Quas rapidi soles urant gelidaec, pruinae. Mox ubi iam sapiens coepit seondescere niorus, Ante quidem sapiens,nunc ambin os nec ullum Quae pariat pomum,sed serica pensa mini stret. Ille aliam atm aliam culturam dulcis agelli

Pertentans, truncos plantariat insedit arvo,

Nec pictas lugubre labas,nee pabula parcitu acto mandare putri,glebasi bicorni Persequitur serro, &secat insuperabile gramen. Et montem caedit scrobibus,sortiet bidente via soli tangit, Baccheam semina rectum Explicat in quincinicem,& disserit ordine longo.

At 3 iterum, atm iterum terra capita ima frequentas, Et ramos tondet falce, at v impuner fluentem Compescit uitem fingens,& robore fulcit Deciduam,charaeq; haerentem in pectore matris Aeclinat sobolem sulco,iuxtaq; propagat. Aut ipso durus genitricis ab ubere flentis

scistin rapit,atq; alio traducit alendam.

558쪽

Rvsτrcus. iid dicam externis cum se uernacula succis Robora nobilitant,perem nacp segmina duri Accipiunt trunci,aut discreto germina libro. Nam poculis oculos, non blandi tempora ueris I ungere, sed medijs gaudet seruoribus aestas, Aestas congestos Cereris tritura maniplos, Aesias absconsilan siliqua excussiua legumen, Aestas,qua grandes ea ectant horrea messes,

Dum coaceruatas euenisset area fiuges.

Tum sola pulueres pinguescunt arida campi, Soluuntur . putres Aae, ac peritura lupini Germina parturiunt,tum clivo rauca nantes Lliciuntur aquae, praeceps , recumbit agro solis. Post ubi iam medio uestigia librat in axe Ensifer Orion, croceoi, insignis amietii Aspicit Ar sturum, pulla palsantias umbra Sentibus horrenteis aperitiam uinea sepes, Aureolam p metit lentis de uitibus uuam Vinitor, & laetos rubicundo nectare seu fhas.

Quos coniux,quos uirgo comes, par uertice matri

Aut cista exportant,aut rasilibus calathiscis. Nec sentitur onus studio, leuat ipsa laborem Sedulitas, qui n Hagiseros curuantia ramos Poma sinu,baccasin serunt, si cum j,nucem c. N ec nihil adi i hyems,nigros tum Iaurea foetus Exuitur,tum myrta legunt, and in caducam,

Glauca 3 Palladiae dis fringunt brachia sylvae.

Nodie autem ad lychnos aut iunco texit acuto Fiscellam,aut crates uirgis, aut inmine qualos Rusticus, instidit Q faces,& robora ualli, Dolia quassa nouat, serramentisc, repellit Sobrietem,trita , docet splendescere cote. N am quid delicias memorem quam , alta labori Otia succedant iam primum obsessa prui nisCum iussa floriferi regelaverit aura Favoni, Suave serenato rident vaga sidera coelo. Suaue ciet tardos per sudum luna iuuencos, Ipsa quo aetherii melius nitet orbita fratris, Tercp quater manu madidantes nectare crines E xprimit,& glebas foecundis roribus implet, Vecta Medusaeo Titonia praepete coniux. Alma nouum tellus uultu nitidissima germen Fundit,& omnigenis ornatilia tempora gemmis. Idalio pudibunda sinus rosa sanguine tingit, Nimq; non uno uiola est contenta colore, Albesentam,rubet,& pallorem ducit amant m Vt sunt orta,cadunt, tuue candidiora ligustra. N ec longum durant calathos imitata paretuis

559쪽

Lilia sed longum stant pum ei Amarantiis. Hie Salaminiaci scribi mi sua nomina flores, Hic gratum Cereri, plenumi sopore papauer Oscitat,hic inhiat sibimet Narcissus at illic

Corycios alit aura crocos,nocinati, theatris Aera per tenerum flatu di ergit odorem. Nec iam flammeol. e connivent lumina caltae. Nec melilotos abcst. mum seges illa ruborem. induit hic uiuo cespes se iactat in auro, Hae niveos, hae cyaneos superare lapillos Contendunt herbae uernanti micantia late Gramina, per tumulos,perq umbriferas convalles, Perc, amnis tactu ripas,at omnia rident,

Omnia luxuriant, amica luce coruscant.

Partiniunt stipulae seugem,& genitalibus auris

Pervia,turgescunt lactentissius hordea culmis. Palmes agit rupto lacrymanteis cortice gemmas, Sere rudes primis monstrant in uitibus uuae. Dulce uirent tenerae modo nata cacumina sylva, Succrescunt et piae pullorum examina matri.

Ipsa sibi ignotas miratur adultera si ondes Arbor,& ascitis natiuas inserit umbras. Auricomae iubare exorto de nubibus adsunt Horae, quae coeli portas atm atria somni. Quas Ioue plena Themis, nitido pulcherrima parta Edidit IreneQ,Dicet, ct mixta parenti Eunomie, carpunt4 recenteis pollice laetus. Quas inter S. o remeans Proserpina regno, Comptior ad matrem properat, comes alma sorori It Venus,& Venerem parui comitantur amores, Nora lasciuo parat oscula grata marito. In mediis resoluta comas, nudata papillas Ludit,α altono terram pede Gratia pulsati Uda choros agitat Nais, decurrit Oreas Monte suo, linquunt iaciles iuga celsa Nisaeae.

Nec latitat sub honde Dryas,non iubilarauni Fundere,non iunictis Satis dare sbila rannis,

Nec querulae cessant tenerum tinnire uolucres.

Fluctibus Alcynoe,densa philomela sub umbra, Canus olor ripis,tecto uagaplorat hirundo. Lene susurrat apis, plenoi, raporibus alueo

Candida multiforae solidat fundamina cerata Colludunt per prata greges, aloe omne beato . Flagrat amore nemus,iuuenem lasciua mari Feri equa, fert tergo silientem bucula taurum, Setigerari, subant matres,decertat amator Fronte aries, auidos olidum pecus accipit hircos.

Spectant innisi baculis,gaudenti, magistri. hide

560쪽

R v s T r c v s. Inde ubi praegnantes partu Lucina recenti

Solint, ut exaequet numero laetura parentes, ipse rudem,nec adhuc uestigia certa prementem,

Fert bolem gremio,sed ovem, gracilem ue capellammisas humero subit,at in si amine molli Componit sensim pisor, stabuloc, recondit.

Mox ut conualuere, rubos haec rupibus altis, illa recens eampo gramen decerpit aprico,

Aut dulceis gelido desibant amne liquores . Ut sita conclusis ne desint pocula natis. Vtc. fluat plenis diues mulsura papillis, Subrumi expectant hoedit,agni , peniichCorrugerasQ uocant tremulo clamore parenteis.

Bruta grinem plenum densis alit uberatius susExporreeia solo,& grunnitu allectat amico Fellantes, turpic, luto se immunda volutanRadices cadem calloso auidissima rostro Eruit, ec bulbum,aut madida se pulte saginat. Flet uitulum moesta absentem mugit us altis Mater,&immensis raucis miseranda queresis 'Sylvam implet,boat omne nemus, Iloci, lacus , Bla nigros later lucos,saltus , peragrat Crebra gemens, crebra ad montem, stabulumi, revisit Tabescens desiderio,non ulla dolorem . Pabula,nec Sicum stondes,necgramina rore Sparsa leuant, non quae uiridi uaga flumina ripa Perspicuam tenui deducunt murmure lympham. Prata tener persultat equus, libato uolucri Aequora summa fuga,aut alti subit aspera montis In iuga,saxosum , amnem pede plaudit inermi, Cui pulchro micat acre caput,luduntc, decorae

Fronte comae, vibrant aures,at orbe nigranti Praegrandes extant octili, tum spiritus amplis Narvius it seruens, stat ceruix ardua,qualem Praesert marmaricis metuenda leonibus ales, Ales,quae uimili lucem uocat ore morantem.

Crescunt sipii in toris,late , animosa pates,int Pectora,consurgunti humeri,& iam sessile tergum est: Spinac, depressos gemino subit ordine lumbos.

Et castigatum coliment crassa ilia uentrem. Fundunt se laetae clunes,subcrispac, densis Cauda riget setis,oc luxuriantia crebrae Velant colla iubae,ac dextra ceruice uagantur. Tum tereti submicta genu,mollisssima fleelit Crura ferox,celsum ingrediens,iremituc, superbit. Grande senat tornata cauo breuis ungula cornu, Ingenti reserens corybantia cymbala pulsu.

O dulces pastoris opes,o quanta beatum, Ang. lit. A amam

SEARCH

MENU NAVIGATION