Petri La Sena I.C. Neap. Cleombrotus, siue, De ijs, qui in aquis pereunt, philologica dissertatio

발행: 1637년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

ROMAE, Typis Iacobi Facciotti Μ. DCXXXVII.

L A SENA

CLEOMBROTVS

Stu De ijs,qui in Aquis pereunt,

PHILOLOGICA DISSERTATIO.

SUPERIORUM PERMISSU

7쪽

EMINENTIS S. ET REVEREND.

PRINCIPI

FR ANCISCO

ET URBANI VIII FRATRIS FIL.

Petrus la Sena Fel. ON erunt obscura, neque irrita . Eminentissime Princeps, quae ipse in me contulisti ; licet tenuitate mea nonnihil e splendidissima illa amplitudine videantur amittere. Insigne hanc tuam munificentiam pectoris regumentis diu tenere sepultam non patiar. Cum me

8쪽

Romam, communem Patriam, recepissem , postquam , & verbo, & iacto humanissime exceperas, Opem mihi tuae benignitatis pollicitus, unum Temeis studijs patronum, ac defenserem vehementer optaui: quod multi , ita rem Numine fortunante, ex animi sententia, nec infauste,contigit: tali enia patrocinio , quasi alis ex humo sublatus, potiora, ni fallor, quam unquam ipse speraram, meditari, maiora concipere, dc nobiliora meis viribus, atque ingenio excludere potui.

Tuum est, si quid solito praeclarius splendet

in opere meum , si quid adeo pertinax tanto lumine non inclaruerit. Interea non postremus habebitur hic meus, qualis ille fuerit, Cleombrotus , qui, amore immortalitatis, mortem amplexus, pr cipitem se egit in aquas .Hinc Dissertatiunculae ratio, de ijs nimirum,qui in Aquis pereunt,ex antiqua Philosephorum,& Gentilium Schola ratiocinandi,sumitur; in eaque omnia ad Christianam veritatem rediguntur.Incommoda plane, nec aliJs calcata via quam tamen ingenium,tuis

9쪽

auspicijs, inire non refugit, & sentibus errorum expurgatam cuiq; calcandam sine offensione proponere. Labor hic, quando Te monitore sulceptus est, ideoque tuus, iniquam Optime merenti referret gratiam . nisi gratus ad Te recurreret. Equidem illud hic sine controuersia, ac iure profitear, quidquid in

eo est , totum esse , & tuae beneficentiae, dc meae erga tam insignem humanitatem obseruantiae monumentum . Vale, Princeps Optime, & Purpuratorum decus.

10쪽

Elenchus Librorum

Editi. i Vergati, Italica lingua. Neapoli,in 8. apud Io. Iacobum Carlinum. Anno 16I6. 2 Homeri Nepenthes,m 8. Lugduni, apud Ludovicum Prost. Anno I 63 Cleombrotus, siue De ijs, qui in Aquis pereunt, Philologica Dissertatio, Romae, is 8. apud Iacobum Faccisitum. Anno I 637. Opus medio'shumum.

Perfecti, Affectique

i De lingua Hellenistica, Dissertatis , Eminentissimo Cardinali Tarberino , quo iubente in Academia Basiliana peroraμerat, ab i o Auctore instripta, inconsignata . α Historia Gymnica, seu de Gymnasio Neapolitano , Italico sermone ; quam ab Eminenti mo Brancatio, cuius eam fidei Auctor testamento commiserat, propediem edendam expectamus. 3 D-

SEARCH

MENU NAVIGATION