장음표시 사용
161쪽
querat , non plus conflatum pecuniae est, quam quantum annuis adolescentum XII. satis esset. Atque ii quidem Triumvirum judicio delecti Romam missi sunt , & in Graecorum Collegio collocati , aliis atque aliis pro temporum& studiorum ratione suffectis ' donec Senatus gravibus de caussis censuit, Patavium esse tran serendos . Μagistratus anno ΜDCXXXIII. ex Senatusconsulto rem totam composuit, instituto Collegio , in quo Cretenses ex ipsa metropoliquatuor alerentur , Cydonii duo , totidemque Rithymnenses , praeterea Corcyraeus, Cythereus, Zacynthius , & Cephalenus . Decreti in capita argentei LX. non tamen ultra sexennium ; custodi autem, qui idem coquus & famulus esset, CXL. addita conditione, ut sal, acetum, & ligna praeberet; nec reciperetur, quin fidei pignus idoneum daret . Quaesita domus , quae huic numero atque aetati apta & accommodata esset rcumque emi non potuisset, conducta est primum ad Pontem Ligneum, postea ad D. Ioannis por-Iam , nunc demum in Vinealium vico . Proximam Collegii curam placuit esse apud Urbis Praesectum , cui in auxilium datus est ex Proinsessoribus unus , qui Collegii Praeses diceretur.
Huic custos rerum omnium rationem reddere
debet; ut, si quid sorte accidit, quod remedio indigeat , prudentia ipse sua , vel Praesectitia,
aut etiam , si opus sit, Triumvirali auctoritate currat. Nunc onus hoc strenue sustinet Petrus Bussenellus C. R. T. Pontificii Iuris Interpres , vir doctus & admodum operosus , qui transmarina
162쪽
rina ingenia incredibili labore ac molestia in onficio retinet. Vetita sunt arma omnia, taminarum commercia, alea, & siquid est aliud, quod avertere a studiis juvenes possit, aut eorum diis sciplinam corrumpere. Et quia statim majoribus disciplinis adjicere animum debent , nemo recipitur , quin rite recteque probet , se Latinas
litteras tenere a Scholares Ascrisienses.
ΜDCXXXIV. Hieronymo Lana Brixiano Iuristarum Syndico loco Rectoris , concessum est Aseriviensibus decreto Senatus XV. Kal. Dec. ut in posterum nobiles adolescentes binos Patavium mitterent, ubi per quinquennium studerent, a tributis ex publico ejus civitatis vectigali a genteis annuis in capita LXX. Scholares Felirienses ex insitutione Galaacii Tomitam. MDCXXXVII. Ioanne Pindemontio Veronensi Syndico loco Rectoris , obiit Galeacius Tomiistanus Fel triensis, Bernardini filius, qui ante annos viginti testamentum fecerat, & biennio post explicuerat . Μorti proximus confirmavit , juia fitque ex fructibus pecuniae hunc in finem perinpetuo senore collocatae adolescentes binos ei vessuos, genere sibi proximiores , si qui peterent, sin minus, certe Feltrienses, Patavium mitti, ubi pedi sexennium Theologicis studiis operam darens
163쪽
in iisque probati lauream adipiscerentur, assignatis in capita annuis argenteis L. Quod si quis eorum, Patavino consecto curriculo, Romam pergere vellet , honoribusque ejus Urbis velificari, annua ipsi ad sexennium alterum suppeditari mandavit . Fratrem haeredem instituit , ejusque liberos ac nepotes in perpetuum, quandiu extarent. Illis deficientibus , adolescentes insuper lios populares suos ex tertia haereditatis parte in hoe Gymnasio ali atque instrui perpetuo voluit totiusque rei arbitrium ad patrium Consilium contulit. Nunc jam , cum familia saeculo superiore defecerit, Feltrienses quini Patavii student, bini Theologiae , terni reliquis disciplinis pro patrii Consilii arbitrio. Anno MDCCL. hae.
reditariis usuris a quincunce ad trientem redactis , Iuris ac Medicinae studiosis annua sunt imminuta . Post quinquennium laureati in patriam redeunt, alitique locum cedunt. Collegium Nobitium Venetorum.
Inter Collegia Patavii instituta ad alendam &erudiendam quam minimo familiarum onere j ventutem illud quoque referri potest , quod anno ΜDCXXXVII. Senatus condi jussit in aedibus , quas Societatis Patres deseruerant ut in eo pueri ex Veneta nobilitate quadrageni recte educati bonis artibus imbuerentur. Illud enim spectarunt Senatores sapientissimi , ut ibi esset juventus haec, ubi cum rudimenta prima studiorum posuisset, artium ac disciplinarum omnium
164쪽
magistros publico sumptu paratos haberet , ipso.
que Universitatis aspectu excitaretur.
Condito igitur sub anni initium Collegio, quaesitus statim Rector est Balthassar Bonifacius, qui postea Episcopus suit Iustinopolitanus, & ex ejus consilio Praesecti morum , ac Magistri mnibusque ex publico aerario attributa stipendia
sunt . Cum enim alumnorum pensio non excederet argenteos centenos , Vix ad vic us impensas sussicere credebatur. Compostae judicio sapientum regulae sunt , quarum caput erat , ut Urbis Praesectus semel in hebdomada Collegium inviseret, unus autem ex Triumviris Litterariis semel in mense ; ne quid impune peccaretur. Res nova statim plurimos illexit, auctusque numerus est, addita conditione, nequis ultra annum aetatis decimum & octavum retineretur. Sed, ut sunt humana omnia quae nimia celeritate crescunt, cito contenuit; jamque anno MDCXL. ad aluismnos admodum octo ventum erat . Quapropter
biennio post pridie id. Novembr. Principis deis
creto Collegium clausum est: aedium autem usus anno ΜDCLVII. ad veteres dominos rediit. Collegium Montisilicis. MDCXL. Henrico Lindesajo Scoto Prorectore ac Syndico , cum Μatthaeus Carbonus, civis &Μedicus Μontisilicis decessisset , ex ejus testamento Collegium extructum est prope aedem D Annae , in quo adolescentes IU. per annos septenos studendi otium haberent , attributis in
165쪽
capita argenteis annuis octogenis . Ex suis conia sanguineis Zuccatis & Ferrariis esse voluit , si qui peterent ; sin minus , ex reliquis conterra. neis . Rei totius administrationem & eligendi
jus penes publicum Montisilicis Consilium esse iussit.
Artistarum Syndico & Prorectore, Ioannes Cotin tunius Eques , Berrhaeae in Μacedonia natus, primarius in hoc Gymnasio Pilosophiae Prosessor, Collegium Graecis pueris Patavit alendis recteisque educandis instituit , & Senatus Decreto confirmari curavit . Domum satis commodam in hunc usum paravit e regione Basilicae Am
tonianae, numerumque alumnorum eum esse vo
luit , qui bonis suis testamento assignandis resis ponderet, attributis unicuique argenteis in menses singulos senis , non tamen ultra septenis nium ; additaque conditione, ut Graeca veste uterentur , & ad mores ritusque Orientalis Catholicae Ecclesae viverent . Hac de cauta Rectorem Graeci generis praefecit, sacrisque Graecis initiatum. Eundem Magistrum esse jussit, Graecitque ac Latinis litteris pueros istos instruere. Anno ΜDCLVIII. Cottunius supremum diem obiit ; & Collegium ipsum haeredem ex asse stria psit , rei cura Patavino Medicorum Collegio mandata. In quo quidem bonus Philosophus non satis vidit : cito enim labi omnia in deterius
166쪽
eceperunt. Itaque Senatus, tota petente per Philadelphiae Episcopum natione, curatores amovit, totamque Collegii administrationem ad Triumviros Gymnasii moderatores transtulit . Illud quoque anno MDCLXXIV. provide ac sapienter factum , ut venditis praediis omnibus , pecunia in publicum aerarium inferretur, ex cujus senore
alumni VIII. Rector , & famulus, ablatis curis omnibus, commode in Collegio degunt. Siquid sorte accidit , quod majorem operam poscat , quam Rector ipse prastare possit , ad Graeci Collegii Praesidem negotium desert . Nunc Cololegium regit vir litteris excultus & industrius Antonius Stratico, qui suis institutionibus parat juventutem hanc ad graviora studia in Gymnasio
167쪽
m GFmnasii Regimine. ΡAtavinae litterarum atque artium scholae , cum singulae per se starent, in tutela Epist
pi erant . Postquam autem societate conjuncta . suum sibi Rectorem elegerunt, pars haec Civitatis inter praecipuas haberi coepit , eique parere , inculus potestate tota civitas esset. Et quia aetate Gymnasii prima civitas libera erat , Scholasticus Rector bis in hebdomada Antianorum magistratum adibat, ut de rebus ad Gymnasii regimen pertinentibus cum illis ageret; &, squid opus esset, ad Μajus Consilium reserebat. Studii quoque Tractatores creari quotannis solebant , qui potestatem in scholas proximam & procurationem haberent; ac, siquid eveniret, eui esset celeriter providendum, ipsi cognoscerent , & una cum Rectore deliberarent. Quatuor fuere, singuli ex singulis Urbis regionibus, quae Qιιarteria dicebantur: cumque Μagistratu abiissent, vacare triennium debebant. Quidquid porro deliberatum eΩset, Praetoris edicto edebatur, & Praetoria nil batur auctoritate . Hinc magna ordinis hujus erga Praetorem observantia; quae anno MCCLXXVII. eo usque progressa est, ut Venetum Patricium Marcum Quirinum, posita Praetura , in patriam redeuntem Doctores discipulique omnes, agmine facto, deduxerint ; ibique publica oratione laudarint, gratesque egerint. Interiorem Scholarum
168쪽
euram Collegia susceperunt ab Episcopo institi ista, & in ejus tutela posita' modumque docenti omnem ae disputandi sui juris secere. Illorum hac in parte tanta erat auctoritas , ut ne ipsi quidem civitatis Domino nisi roganti morem gererent . Itaque anno ΜCCCLXXXII. aegre concessere Ioanni de Florentia , ut , eum alibi examinatus & probatus fuisset , laurea Patavina ornaretur , supplicante Domino , idest Franciseo Carrariensi, ut est in actis Collegii Μediei h jus anni. Μos hic tenuit usque ad annum ΜCCCCV. quo Gymnasium una cum Urbe & agro Pat vino , pulss Carrariensibus , in Venetorum diritionem venit. Statim Senatus, ex fide Patavinis civibus data tuendi Gymnasii , curam ejus SMpientum Collegio commisit. Et ut Patavii quo que esset , qui suismet oculis Gymnasium inspiceret, & in re praesenti mature occurreret, pa
eis post annis quatuor boni viri ex Patavina nobilitate delecti sunt , qui Studii, Sollicitatores dicerentur il idque fieri quotannis placuit, quemadmodum in Statutis Civitatis perscriptum est ad annum ΜCDXX. Sed anno ΜDXVII. Litterariis exercitationibus restitutis , quas bellum interceperat , reguminis ratio mutata est. Senatus enim IX. Kal. Mart. Sapientum Collegio mandavit , ut Patriacios tres eligeret, qui Patavinis scholis confiuerent ; & , si qua viderentur in hac reip. parte moribus deformata , resormarent . Hinc Reso maiores dicti, quod nomen adhue manet. Pridie
169쪽
non. Sept. in universum Gymnasium concessa illis
novo Senatus consulto potestas est: anno autem
proximo idibus Aug. illud quoque indultum ,
ut de rei litterariae negotiis reserre ipsi ad Senatum possent . Post annos decem Μagistratus hic Senatorius declaratus est , addito ministro probatae fidei atque industriae, qui a secretis consiliis & epistolis esset. Et quia pro rerum multitudine ac varietate annuum temporis spatium nimis angustum videbatur , Senatus decrevit XIII. Kal. Iul. ΜDLVII. ipsa petente Universitate, ut Patavini Gymnasii Reformatores hiennium in Μagistratu essent . Initio autem iaculi sequentis datus est Magistratui hae ipsa in Urbe Procurator, decreto stipendio florenor. XXX. Inguisus de Comitibus Patavinus , Logicae Prosessor , qui omnia observaret ad rectum Gymnasii regimen pertinentia ; nec Triumviris modo Litterariis, sed etiam civitatis Rectoribus operam navaret, si quid incideret ex hoc gen re, in quo ejus consilio & industria opus esset.
Sed immature praereptus este monumenta autem
Gymnasi omnia ab eo diligenter collecta , &quatuor voluminibus comprehensa Venetias, Magistratu jubente, missa sunt ad Cl. Marchelinum, qui Triumviris erat a manu & secretioribus ossiciis. Nemo Ingulso suflectus est : sed imaginem quamdam ministerii hujus resert Io. Franeiscus Pivatus I. U. D. qui anno ΜDCCXXXIX. ad rei librariae procurationem electus est, addito etiam onere praestandae operae , quoties Magistratus haberetur. Hoc nomine attributi sunt illi
170쪽
ex pecunia Gymnastica annui centeni quinquageni. Ipsi quoque Triumviri suis aliquando oculis Gymnasium lustrare consueverunt . Postremi autem Patavium venere anno MDCLXXIV. Andreas Contarenus, Angelus Corrarius, & Jo. Baptista Nanius , ut scholas inviserent , &, siquid opus esse videretur ad earum dignitatem& publicum bonum , praesentes curarent . Ad eos statim Syndici cum Consiliariis se contulere,
magna comitante Scholarium manu, praeeuntibus
Bidellis, ceterisque servis publicis cum utriusque Universitatis insignibus . Postero die ipsi quoque Civitatis Decuriones in obsequio suere, subinde vero Collegia , & minores Academiae . Cuncti
benigne habiti ; & de suo quisque ossicio blandis adhortationibus moniti . In Urbe quatriduo cum mansissent , bis in die ad Gymnasium venere; apparatuque solemni ad januam excepti,& in scholas deducti, primarios omnes, multouque praeterea ex secundariis Doctores audierunt. Quarto die , advocatis primariis hirtusque Universitatis Prosessioribus, Syndicis, Actuariis, Bidellis, & quidem singulis separatim, de tota re Gymnastica in multam noctem diligentissime
quaesierunt, emendatis , quae prava consuetudine irrepserant . Postridie autem Venetias regressi sunt . Senatus, eorum industria & sapientia laudata , primum quidem vetera decreta confirmavit . deinde alia quaedam in eorum verba decre-Vit , quae temporum ratio poscere videbatur: illud in primis ut Prosessores omnes , non publice modo, sed etiam privatim toto anno litterario