장음표시 사용
131쪽
dicio definiuntur. Undecun qne Veniant, videnis dum est , utrum de Iurisdictione agatur . Nam caussae istiusmodi recipi nequeunt , nisi petita a Principe venia , ex Triumvirali decreto anni ΜDCXI. VII. id. Ianuar. Reliqua Collegia duo curae hujus sere expertia sunt. Quamvis enim Medici nostri multo consulantur frequentius, quam Iurisconsulti , attamen singulis potius creditur, quam universs. Theologorum autem Collegium & tardius institutum est,& vel florenti stimis Gymnasii temporibus ita fuit angustum, ut anno MDXXXVII. III. Kal. Μaj. tres tantum magistri inventi Patavii sint, qui pro Collegio agerent . Nunc ordo hic floridissimus
est, Patresque continet amplius centum: ex quo
fit, ut ipse quoque consuli incipiat. Anno enim MDCCXXII. eum in Romana curia quaereretur de virtutibus Fr. Sebastiani ab Apparitio ex Minoritis, cognomento Pyraustae. , ut in Caelitum album reserretur; & pro negotii gravitate aliis quid incidisset non satis planum atque explicatum adhibita est in consilium, praeter Sorboniis eam , & Salmaticensem, Universitas Patavina. Vixerat Pyra usta usque ad annum sexagesimum summa vitae integritate atque innocentia . Id aetatis eum esset, puellam uxorem duxit; sed ita tamen, ut servato, si fieri posset, virginalis continentiae proposito, custos potius & pater, quam
maritus, vitae sociam atque adjutricem haberet reaque intra annum deiuncta, alteram statim eadem conditione sbi adjunxit. Cum utraque comtinentissime egit: & cum secundam quoque cito amisi L
132쪽
amisset, religioni se addixi tu obiitque sanctita tis fama & miraculis clarus . In dubium voca. hatur , num duo haec connubia ex Christianae prudentiae legibus inita dici possent ad virtutem heroicam exercendam. Et eum sententiae variassent , alii quoque Theologi extra Urbem consulti sunt . Scripsere ex nostris de re hac , i bente Collegio , Fr. Hiacynthus Sero Theol gus Thom ista , Fr. Nicolaus Buico Theologus Scotista , & Presbyter Μichael Verrius Logicae Prosessor . Ac primus quidem nihil in iis matrimoniis prudenter actum censuit I alter virtutem agnovit, non tamen heroicam ' tertius matrimonium utrumque summis laudibus extulit,& Ecclesiae honoribus dignum amrmavit. Collegii Patres speciosa secuti secundum Verrium pro
. Locus monet, ne rem dissimulem, ex qua intelligitur, tantam esse hominum fraudem, tamque ingeniosam, ut in sanctiora quaelibet per latebras irrumpat, fidemque ipsam publicam in discrimen adducat. Cum Angliae Rex, inter Henricos Oisctavus , divortium cum Catharina uxore facere vellet , frustraque Pontifici animum & constantiam pertentasset , multas de re hac Universiates consuluit , artibus omnibus adhibitis , quae tanto Regi deesse non poterant . Ejus nationis historicus Burnetus Patavinam quoque in scenam vocat nostrumque hoc Theologorum Collegium, cujus caput Episcopus est, Regi obsecutum aD firmat , actis etiam nescio quibus & monumenistis prolatis. Negari non potest, Crookium quen-
133쪽
11 8 NON M. dam , ut Regi gratificaretur , Italiae civitates obiisse, in quibus Gymnasia essent ; multosque
coemisse coenobitas, ut in suis litteris ad Regem datis fatetur, Bononienses, Ferrarienses, Patavi. nos, qui matrimonium , Apostolica Iulii II. B. cultate viginti ante annis celebratum , exsecraudum ae detessabile vocitarent ' tabulasque signa. rent anno MDXXX. si revera fgnarunt , suis Universitatibus , & Romano Pontifici illarum auctori ac patrono indecoras & contumeliosas. Ad nostros quod attinet, illud certum est, nec in publicis actis , quae adhuc manent , extare vestigium ullum , & vetitum suisse Veneto de. creto, quod Burnetus ipse memorat, nequis alis terutram in partem de re hac sententiam dice ret . Attamen istarum tabularum fides & Colle.
gii Theologici sigillo , & publici tabellionis A.
lexandri Savioli manu, & Patavini Praetoris te. stificatione , & Ueneti Ducis nomine atque auis ctoritate in Diplomatica Thomae Rymeri Colle.
ctione firmatur. Μεμνησο απιτειν.
134쪽
De GFmuasi Patavini Collegiis ad recipiendos alendosque Abolares insitutis.
O Uanta esset superioribus saeculis juventutis
recte instituendae cura, illud vel in primis ostendit, quod egenis multarum civitatum adolescentibus extructa Patavii Collegia sunt, bonisque ditatae ne quid in eos, qui proficere in litterarum studio vellent, fortunae liceret. In quo majores nostri Alexandri Severi exemplum secuti sunt, Principis optimi, ut ait Lampridius in ejus vita, oe cunE is hominibus amabilis , qui Doctoribus salaria , discipulis autem egentibus annonam dari jussit . Pars haec studentium non sane exigua, nisi dilapsa jam esset, plurimum conse rei ad scholarum frequentiam & celebritatem. Neque vero Curotrophiis istis desuere custodes,
patroni, praesides , administri : sed pleraque per
hos ipsos perdita sunt; nullumque consilium temporum injuriae, atque hominum cupiditati , imperiosae dominae, resistere potuit. Idem fuit olim
Universitatis Parisiensis infortunium , eaedemque infortunii caussae, ut in ejus Historia narrat Bulaeus T. V. p. 35 . Iam ex nostris alia reditus amiserunt, alia domum quoque : pauca a tem quae supersunt, si unum & alterum excipias, vix leve quoddam suae magnitudinis veterumque commodorum vestigium servant. Piget, qualia suerint, referre; nec ut certa omnia reseram,
135쪽
idoneos auctores habeo. Attamen ne rei tantae memoria pereat, neu sit sabulis locus , quarum multae data opera circunseruntur , singula attin
gam; & quidquid comperti erit , fideliter pera
gam. Ita enim fore spero, ut qui plura tenet, ubicunque terrarum sit, aut proserat , aut indicet. Ceterum nemini ego dicam scribo. Fateor, ipsa necessitate naturae mutari omnia. Alii rerum domini, alia monetae ratio, alius victus & cuI-tus , alii mores , etiam sine hominum fraude, novam rebus faciem inducere potuerunt . Qui Collegia hoc tempore moderantur , eorumque bona administrant , certe agunt fide bona ; nec eorum culpam praestare debent, qui vel incuria, vel etiam sortasse malitia aliquando nocuerunt. In hac rerum humanarum vicissitudine tum bona , tum mala ex intervallo recurrunt . In ρο-
Collegium Tomacense. Antiquissimum est ex collegiis Tomacense , Principum Carrariensum auspiciis ortum. Anno MCCCLXIII. Petrus de Materiis Bononiensis, Μ uriani incola, XI. Kal. April. facultatem petiit & obtinuit a Franci lco seniore Patavii Domino, emendi bona in ditione ejus ad summam trium aureorum millium ; ut domus & Collegium adolescentibus egenis pararetur, qui litterisae disciplinis in hoc Gymnasio operam darent.
Triennio post apparet Collegium institutum &ordinatum fuisse in vico Uinealium , apud Pu
136쪽
teum Campionis , sub nomine ac praesidio S. Mariae de Tornaeo , eurante Albicio de Bran. casiccis Lucensi , Canonico Tornacensi prius , dein Tarvisiano, Conradi filio, ad quem Boat
rius rei arbitrium transtulit. Extant etiam nunc
tabulae anni ΜCCCLXVI. IV. id. Febr. quibus praedia empta sunt argenteis Venetis bis mille se. xaginta, apud Bonincontrum Abbatem S. Cypriani de Μuriano eo nomine depositis . His praeadiis atque aliis tum ab Albicio relictis , tum Collegii pecunia subinde aequisitis Franciscus junior Carrariensis anno ΜCCCXCV. IX. Kal.
Octobr. immunitatem tribuit, quam Venetus senatus saeculo proximo rerum potitus confirmavit. Ex eodem Carrariensis indulgentiae monumento colligitur, centum aureos, praeter summam mindo memoratam , ad Collegium legati nomine pervenisse , bonis immobilibus emendis destinatos. Pridie id. Octobr. anni ΜCCCLXVI. leges prumae ad institutoris placita conditae sunt ab eodem Abbate S. Cypriani, & Pileo de Prata Epist po Patavino, Curatoribus perpetuis; quibus legibus tota Collegii administratio continetur. Ex his constat , Alumnos VI. recipi atque ali debere , Patavinos duos , Tarvisanos item duos, totidemque Ferrarienses , qui per annos singuli septenos Iuri Canonico studeant, & ex Curat rum interpretatione etiam Civili . Excluduntur naturales , matrimonio juncti , & quibus majus patrimonium est florenis annuis vicenis. Sed postrema haec conditio anno MDXXXVII. laxata est Curatorum providentia ad tricenos . Ius eli.
137쪽
121 DECIMUM. gendi voluit Institutor penes S. Cypriani Abbaotem esse , cujus nomen & jura ad Uenetiarum Patriarcham postea devenere ; approbandi autem& recipiendi penes Episcopum Patavinum . Facultatem porro illis concessit addendi , pro modo
redituum ex pecunia occupanda, quae supererat,
Alumnos binos ex Tornacens Dioecesi , vel ex alia quavis, si nullus adsit Tornacensis idoneus. Haec quoque conditio, auctis Collegii bonis, paullatim ita producta a Curatoribus est, ut jam, exeunte saeculo sexto decimo, Alumni XII. essent. Prudentissimum ex his praefici ab Episcopo reliquis jussit ' ejusque curae ac fidei internam CoIIegii administrationem committi, sacramento in terposito . Is in actis Collegii Rector & Praepositus vocatur: modo autem gratis operam suam navare dicitur , modo mercedula annua numismum argenteorum V. quos ducatos Venetos vocant. Adjecit famulum, ministrum, & negoti rum gestorem, qui in Actis modo Prior, modo
Procurator, modo Agens, modo Factor , modo Gubernator appellatur. Μandavit, ut suum cuique cubiculum , lectulusque esset ; cetera omnes
simul viverent , distributis per totum diem h riS, quas communi mensae , studio , ae divinis precibus darent . Ingressus nomine nihil exigi
Voluit P attamen anno MCDXLVIII. IU. id. Octobr. Curatores decreverunt, ut Alumnus quilibet, cum primum ingrederetur, solveret argenteos Octo ' quae pecunia sartis tectis praestandis impenderetur, nec ad alios usus averti posset .
Non est omittendum anno MCDLXXXVI. XVII.
138쪽
XVII. Kal. Ian. Nicolaum Francum Episcopum Tarvi sanum, cum Legatus Apostolicus esset potestate Cardinalis a latere, exsecrationis poenam indixisse admittentibus, de admissis in Collegium hoc , atque adeo etiam in Pratense , de quo mox dicam, non habita ratione nationum; quae poena non aliter remitti, quam Pontificis auct
1itate posset. Iisdem diris devovit Alumnos illos , qui locum sibi largitionibus quaesissent, aut supra numerum essent, & ex bonis Collegii viverent . Credibile est , id factum ab illo non
sine caussa. Omnes porro clericalem habitum ferre debent ex Curatorum constitutionibus, & more vivere clericorum. Hoc tempore non levis , pro rerum humanarum conditione, facta mutatio est. Etenim Alumni X. sunt sine patriae discrimine promiscue recepti ; & ex postremo Patriarchae Corrarii decreto Gradus scholasticos & Lauream adipisci debent , suffectis etiam in Iurisprudentiae locum Theologicis studiis, si cui magis placeant. Tertia anni parte Collegii beneficio carent; quibus autem mensibus in eo degunt , nudum cubiculum habent. Ceterum communi mensa utuntur, colis
lata ab unoquoque symbola, praebitisque a Col. legio lignis, sale, -& aceto. Hoc nomine conistribuuntur singulis frumenti ad mensuram Patavi. nam sextarii octoni, totidemque vini cadi, &nummum libellae Venetae CXX. in menses octo aequis portionibus distributae, praeter aureum V netum , quo aestivis nundinis donantur . Nemo
139쪽
114 DECIMUM. autem in loci possessionem venit , quin statim
solvat argenteos quindecim ' quorum decem utensilibus tuendis destinati dicuntur , quinque autem Alumnis ipsis , quorum societatem init , strenae titulo dividuntur . Ex eorum numero pro Abbatis arbitrio Praefectus eligitur , qui sodales , ubi opus sit , ossicii ac disciplinae moneat . Sed praeest omnibus gravis quidam sacerdos, qui Gubernator dicitur; eique annuum constitutum honorarium est argenteorum LXX. Quod si suis impensis extra Collegium degat , habet praeterea frumenti modios quotannis binos ad rationem mensurae Patavinae, vini cados XXIV. & munuΩcula de more . Eadem haec simulo praebentur, qui supellectilem custodit , totiusque rei cibariae curam habet; salarium autem paullo majus , argentei videlicet centeni , praeter horti usum , partemque aedium , quae ipsi , uxorique ejus ,
quandoquidem id quoque indulgetur , liberisque
sumetat . Vulgo creditur , nec desunt auctores
saeculi ab institutione proximi , Albicium aere suo Collegium condidisse ; cum ex iis , quae diximus, satis manifestum si, principem Collegii auctorem Boaterium suisse, qui tamen Albicii rudet rem totam commisit.
Collegium Iacobi de Arquado. ΜCCCXC. Exemplum sequutus Μagister Iacobus de Arquado , Artium ac Medicinae D ctor , cum instituere Collegium decrevisset ex
140쪽
& Ioannis, ad alendos adolescentes egenos, qui Philosophiae ac Medicinae operam darent , hoc anno VII. id. Novembr. obtinuit a Francisco Carrariens civitatis Domino, ut domus & praedia Collegii omnia, tum acquisita , tum acquirenda immunitate gauderent : quae immunitas confirmata est Veneti Senatus decreto anno
Μ DXXII 1. V ΙΙ. Kal. Septembr. Extructae aedes sunt in vico S. Catharinae quadriennio post :quo anno Iacobus decessit, jussitque Collegii sui, quamdiu staret , Alumnos esse X. iisque omnia ad victum praeberi, singulis per annos septenos. Scribit Inguisus de Comitibus , Patavinos beneficii huius expertes esse, idemque confirmat Antonius Rosatus, Bidelius Artium Generalis, qui de urbe hac & Gymnasio scripsit sub initium saeculi decimi septimi . Cura commissa est Petro Bragadeno , & Franei ico de Medio , Patriciis
Venetis, haeredibus & curatoribus' a quibus postea transit ad Contarenos, porro autem ad Μο- linos . Atque isti quidem hoc tempore quinos tantum Alumnos admittunt, quibus praebent argenteos Venetos senos , & frumenti sextarios Patavinos XVIII. in annos singulos per quinquennium. Caeterum nemo quaerit, cujus nati nis, aut aetatis snt; ubi habitent; num colant, aut quas colant disciplinas . Collegii Custos habet frumenti modios binos ad mensurae Patavinae rationem , & fruitur plerumque domo tota. Cum Rosatus scriberet . adhuc alumni decem
erant, qui in Artibus exercebantur; sngulique praeter ea , quae diximus , vini cados senos ha