장음표시 사용
151쪽
decernitur ut quini tantum sint alumni , ex imstis nuptiis, & honesto loco Brixiae nati . Assignantur illis Venetae libellae tricenae in menses 1ingulos a Kalendis Novembribus ad Iulias per quinquennium et quo elapso , scholasticos titulos& Lauream in Artibus ac Μedicina sumere deis bent , fide in antecessiim data, praedibusque com firmata . Sed has ipsas leges tempora posteriora
mutarunt . Nunc enim adolescentes non plures1U. in Collegio sunt, nec illis ultra quadriemnium litterarium continuari beneficium solet. Est tamen , ad menstrua quod attinet , paullo majus. Praebentur enim singulis libellae senae qui quagenae, & cubiculum rebus omnibus instructum praeter lintea. Si quis admittitur supra numerum, recto contentus impensis suis vivit . Famulus,
idemque Collegii Custos , habet salarii nomine
argenteos annuos XII. Porro Collegium conditum non est nisi post annum MDXXII. quo tostator adquievit. Collegium Festriense. MDXXXV. Joanne Iovino Iadrensi Iuristarum Rectore, Cornelius Gastaldus Fel triensis ex primoribus civitatis , cum testamentum hoc anno
Idibus Aug. secisset, partem aedium suarum, quas Patavii habebat in D. Antonii . platea , legavit ad perpetuum hospitium trium adolescentium , quoium duo Iurisprudentiae in Gymnasio ope ram darent , tertius autem Μedicae facultati . His frumenti sextarios Patavinos XLVIII. ex
152쪽
bonis suis quotannis praeberi voluit , vini cados XXXII. argenteos Venetos XXIV. eaque omnia aequis portionibus dividi singulis per annos septenos . Neminem porro admitti jussit , quin Fel triae natus esset e nisi quis peteret ex suis consanguineis etiam Bellunensibus , aut Coneglanensibus , quos perpetuo ceteris praesediri mandavit . Hinc ad Altinam similiam beneficium cum manasset , vulgo inerebuit , Altunum aliquem Collegii auctorem suisse . Anno ΜDCΙXX. scribente Antonio Rosato Gymnasii Bidello, Collegium extabat, singulisque alumnis annua praebebantur , argentei quini , frumenti sextarii XVI. vini cadi X. Hoc tempore vix detegi Iocus potuit, atque interceptor excludi ejamque, haereditatis bonis male distractis & absumptis, nihil amplius sperandum videtur.
niensi Iuristarum Rectore. Ad annum hune reis serendum videtur Collegium Caucum ex testa
mento Iacobi Cauci , Canonici primum Pataviani, postea vero Archiepiscopi Corcyrensis. Quina legavit aureorum millia , ut ex eorum per. petuo fructu aedes & commoda pararentur ad
recte educandos adolescentes Iri vel plures , si fieri commode posset , qui bonis artibus operam darent. Voluit esse Venetos, & quidem ex domo sua , vel ad domum suam sanguine , aut assinitate pertinentes. Ex his autem eligi placuit
153쪽
138 'DECIMUM. cuit pauperiores. Deficientibus consanguineis &amnibus, qualescunque admitti jussit primum ex
Veneta civitate, deinde ex tota Veneta ditione, pro eligentium judicio . Huic rei praefecit Patavinum Canonicorum Capitulum, mandavitque apud illud totius administrationis arbitria esse. Initio saeculi superioris Collegium adhuc mari hat , in eoque VI. erant alumni, quibus annui argentei quadrageni praebebantur . Nunc, amissa pecunia , contabuit e aedesque vacant in Vinea.
lium vi eo ad hospitii meritorii usum.
MDLXXI. Ioanne Cladio Cretensi Iuristarum
Rectore , Ludovicus Priolus , Hieronymi Venetiarum Ducis filius, D. Μarci Procurator, III. id. Septembr. testamento suo Collegium instituit, in quo essent pueri VI. litterarum & bona. rum artium studiosi, assignatis in capita , donec
studiorum cursum absolverent , argenteis annuis centenis . Horum quatuor esse jussit ex familia
sua , siquidem reperirentur idonei ; sn minus, ex liberis & nepotibus Constantini Prioli senio.
xis; reliquos autem duos ex tota Priolorum gente . Rei curandae praefecit Arcarium Procuratiae de ultra, & Praesidem Sodalitii S. Rocchi. His mandavit , ut vivente uxore , domum in hae Urbe conducerent , ubi juventus haec commode ageret et ea vero defuncta , aedes suas in vico S. Crucis cum apparatu omni ad Collegii usum verterent . Et partem quidem aedium . superiorem
154쪽
quatuor ex suis, quos ante dixi, tenere voluit, in inseriore alios duos habitare. Hujus rei gratia certam pecuniae summam reliquit partim collocatam , partim collocandam. Sed cito benesiscium deficere coepit. Anno siquidem MDXCVI. tribus tantum alumnis satis suit ; quinquennio autem post domus quoque ipsa locari debuit; ut ex locationis fructu , qui suit argenteorum CXXX. annua illis praeberentur. Postremos ina venio, qui legato usi sunt, Aloysium Alexandri,& Marcum Laurentii filios, anno MDCXC. Hoc tempore nihil extat nisi domus pulcherrime aedificata, & Collegii nomen. Sebolares Tarvi ani ex institutions Hortensis de Fabris. MDLXXII. Bartholomaeo Boet Ea Equite Creotensi Iuristarum Rectore , Hortensius de Fabris, Hieronymi filius, civis Tarvi sanus, omnia bona sua patrio Iurisconsultorum Collegio supremis tabul is reliquit & eommendavit, ut eorum fructum, deducto vectigali , per decennium certis puellis
collocandis impenderent , quemadmodum in t
bulis ipsis perlcriptum est ; tum postea Scholares binos iisdem bonis alerent, alterum ex ci iis bus, ex ordine Doctorum alterum, qui in Patavino Gymnasio Iurisconsultos audirent, non tamen ultra quinquennium ἰ quo elapso, ad puellas re verti beneficium jussit per annos X. ordine e
dem; atque ita deinceps in perpetuum.
155쪽
Seboures Eessunenses ex insitutione Episcoporum, Contarent, oe Lollini. Eodem anno, Fausto Duras ante iterum Amtium Prorectore, Iulius Contarenus Bellunenss Episcopus cum bonorum suorum haeredes ejus civitatis pauperes in perpetuum scripsisset, cura misque rei hujus patrio Iuri lconsultorum Collegio demandasset, Clericorum praecipue rationem haberi voluit ' quorum binos sngulis quinquenniis ad hane Universitatem mitti jussit saeris initiatos , ut litteris atque artibus erudirentur, assignatis in capita argenteis quinis vicenis ali. mentorum gratia . In patriam cum redierint, publieam disputationem habere tenentur, eamque propugnare disciplinam, cui se in Patavinis sch lis potissimum dediderunt. Contarenum aemulatus Ludovicus Lollinus ejusdem civitatis Episcopus anno Μ DCXXIV. t stamentum fecit, curatoresque ejus atque exacto. res eosdem Bellunenses cives constituit , ut ex perpetuis haereditatis suae fructibus partim puellis urbanis egentibus dotem praeberent , partim reinctae indolis clericos in Patavino Gymnasio alerent , ubi per quinquennium studerent . Η tempore novem admodum Patavii sunt, qui beneficio utuntur ' singulisque annui praebentur a
156쪽
ollegium Amulium. Multi per id tempus de augenda Patavini Gymnasi frequentia cogitabant . Marcus Antonius Amuleus Cardinalis testamento suo Collegium parari jussit adolescentibus Venetis, Reipublicae capessendae natis , qui litteras primum ediscerent, deinde Iurisprudentiae se totos darent per annos singuli qui nos . Neminem autem adamitti voluit, qui vel minor anno sextodecimo, vel vicesimo major esset . Hane in rem certa quaedam bona reliquit, quorum cura & administratio penes haeredes esset ; ut ex his bonis a genteoS annuos quinquagenos, vel sexagenos singulis praeberent . Alumnos porro eligi placuit piimum ex familia sua , deinde ex Michaeliis, tum ex Pensauris, Grittis, Donatis, Corneliis, Bernardis, Μali petris, Contarenis. Eundem v luit esse ordinem eorum, qui eligerent, ut arbitrium hoc ad posteros suos pertineret , quam diu staret gens Amulea ' ea deficiente, ad Μichaeliam deveniret, atque ita deinceps ad alias, ut quaeque deficeret . Conditum ingenti munificentia Collegium est in prato Uallis. Sed cito prolabi coepit , quamvis administrationis ratio Urbis Praesecto quotannis redderetur testatoris jussu & providentia. Anno MDCXXIV. rei litis terariae Triumviri ejus statum reparare conati sunt ex Senatusconsulto III. non. Aug. coactis testatoris haeredibus undena argenteorum millia
Collegi' reddere , quae ex ejus bonis percepta in
157쪽
in rem suam verterant . Ex eodem Senatusconsulto jusserunt , Collegii hujus beneficium ad
alias ex ordine Patritiorum familias transferri, quoties ex illis petitores desint , quas testator designavit. Ad extremum Sommaschenses Patres ad juventutem hanc regendam acciti, traxere in aedes suas . Ac tum quidem alumni XII. erant pro modo & ratione redituum e nune VII.
Collegium Philologi Ravennatis. MDLXXVII. Stephano Cereolo Cotoniensi Artistarum Rectore, Thomas Philologus de Rangonis Ravennas, Eques, cum Venetiis diu me dicinam fecisset, & in hae Universia te primum. Sophisticae , postea Astrologiae Prosessor suisset, hoc anno V. Kal. Septembr. testamentum fecit,
jussitque ut domus , quam ipse sbi ad pontem
Μolendinorum extruxerat , ad Collegii usum converteretur. Assignavit etiam bona quaedam, Curatoresque constituit Plebanos Venetos S. Iuliani, S. Geminiani, & S. Ioannis in Bracora, qui studiosos adolescentes in Collegium admit-Ierent , undecunque tandem essent . Testamenti verba grande aliquid sonant, & magnifice pol licentur. Credibile est etiam , rei principia respondisse. Id consilii Philologus jamdiu ceperat; Anno enim MDLII. ad patrium Senatum litteras misit , quibus declarabat , se adolescentibus conterraneis viginti tribus magnificas Patavii aedes parasse, eosque statim invitabat sed oblato tecto
158쪽
dumtaxat . Ginannus Abbas de patria litterarum gloria praeclare meritus scribit, condito Collegio ἐbeneficium amplificatum suisse ad alumnos XXXII.& quidem generis omnis, concessa tamen Ravennatibus praerogativa . Nunc adolescentes hac in domo non plures VIII. degunt, quibus singulis die festo S. Τhomae Apostoli nummus argenteus dari solet, quod scutum vocant, praeter sal& ligna in annum totum litterarium; nec retinentur ultra quadriennium. Anno ΜDCXXVII. orta de bonorum administratione controversia inter fisci ministros, & Collegii curatores , senatus decrevit XVII. Kal. Octobr. ad rei litaterariae Triumviros negotii cognitionem pertine.
re . Famulo, qui Collegii custos est , & coqui. Mariam facit , praebentur , praeter sal & ligna, salarii nomine argentei Veneti XXXVI. Collegium Superchium, MIanum, oe Urium. MDXCIII. Georgio Pipano Cracoviensi A tistarum Rectore ; Collegium Superchium in vico D. Pros docimi conditum est . Sed ejus hoc tempore nihil extat nisi titulus soribus inseri,
plus: Collegium a Reverendi Da D. Hierevmo Smperchio Protonatorio Apostolico, Praeposito Pisau rens institutum , eurante Ioanne Gristi commibsario testamentario , extructum anno MXCIII. In eodem vico Collegium alterum erat sa-
miliae Milanae ex Noali ad studiosam ejus oppidi juventutem excipiendam . Sed nunc quidem Venisium nullum apparet
159쪽
Tertium memorat Gymnasii Historicus Gra eae Latineque doctus Papadopolus, quod , ut scribit in lib. I. Ses . e. I 8. Urius aedificavit laeviso S. Profricimi , cense que friecturos decema enis Cisriis alendis constituit . Sed jamdiu, ut idem Papadopolus ait, prorsus evanuit ; Dustraque Livius Podocatharus Archiepiscopus Ni-eosiensis illud restituere conatus est.. Sebolares Saccenses.
ΜDCVIII. Μatthaeo Breto Cretensi Arii. starum Syndico loco Rectoris , Vincentius Gal. Ius Canonicus Ecclesiae Collegiatae Plebis Me ei sua omnia testamento reliquit Vincentio Gallo nepoti , agnatisque ejus maribus in perpetuum . His deficientibus , certa quaedam bona legavit Ecclesiae suae, ex quorum fructu Clericus Saccensis Patavii aleretur , ubi Theol gicis studiis per annos litterarios sex operam daret; &, siquidem lauream obtineret , anni quoinque septimi beneficio seueretur . Electio Cleriei prima incidit in annum ΜDCCXII. quo Gallorum familia desecit . Et multi quidem , alius
post alium, ad Patavinas scholas venere, quibus annui praeberi solent argentei XL. nemo tamea adhuc laureatus ad Ecclesiam suam rediit.
ΜDCXXV. Clemente Thienaeo Vicetino, I ristarum Syndico loco Rectoris , Senatus decrevit
160쪽
vit V. Kal. Decembr. rationem habendam esse desiderii , quod Bormienses cives ex Valle Tellina ostenderant, collocandi juvenes sex in Collegiis Patavinis ad pauperum commodum instituistis, ubi bonis artibus operam darent . Sed cum locus in Collegiis nullus vacaret, jamque Bormienses quatuor advenissent , parata sunt illis cubicula in Feltriensi ad Basilicam Antonianam,
attributis ex aerario in menses singulos argenteis
quinis , qui triennio post aucti sunt ad VIII. Anno ΜDCLXIII. Bormienses octo, & quidem
parum idonei, beneficio utebantur: quod demum justis de caussis cessavit, ut colligitur ex litteris Ducalibus ejus anni ad Patavinum Praesectumnonis Septembr. datis.
MDCXXXIII. Syndi eis & Prorectoribus Francisco Iambono Artistarum , Decio de Monte Iuristarum, Vicetinis . Μonachus Gerasimus Palaeocappa, Cydoniae in Creta nobili loco natus, exeunte saeculo superiore Cisamensem Episcopatum Graecis ritibus instituit, & supremis tabulis haeredem ex asse scripsit. Cavit autem , si sorte stare non posset quod jure metuebat propter controversias inter Graecos & Latinos ) ut vendito patrimonio, pecunia Venetias transferretur,& ex ejus scenore pueri XXIV. Graeci generis partim Romae , partim Patavii collocati bonis artibus instruerentur. Obiit anno circiter MDXC.
