Philosophia sacra, sive, Vita Divi Stanislai Kostka, Soc. Jesu, positionibus moralibus et philosophicis illustrata : ac ejusdem Divi, veri philosophiae sacrae magistri, praeviis apotheoseos honoribus humillime

발행: 1715년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

THavma turga Natura etiam in antipathia mirabilis

est . Cur enim Brallica Rutam , vitis Hederam ita refugit, ut uxta plantari nolit 3 Cur illinaceus pullus, vix natus, accipitrem, vel longe conspectum, adeo metuit, ut mox sub matris alas confugiat Cur, si lupina cauda

ex boum praesepio suspendatur, umenta cibos fastidiunt e Sed illia omni miraculo ma)us, quod agninae fides rumpi malint , quam lupinis concinere. Explico mysterium. Antiquissimus jubal testudine ac cheli primus ludere docuit. Jacet modo, S tacet. Potius pendere debebat, quia patibulum furum est ausolaeum. Planetarum concentum Harmonicum esse putabat, cirrabat Pylli agoras. Doctio Jubal ultra progressiis est & Angelicae Harmoniae furatus imaginem, immortalium delicia mortalibus fecit communes Pascere debebat oves, non tonderes ille vero etiam cutem detrahere,.secta pecudum viscera tam dextre Verberare, ut cum equuleo torti gemerent agnelli, laeti saltarent pastore . Imo nocentissimus homo etiam mortuis invidit innocentiam. Oviculas sociavit lupis, lupas conlun Xit agnellis. Et ceu te periclitata castitas fi

dem fregisset latet enim inter fides infidus cupido)nisi

mortua bruta prae vivo saperent homine &ivina chorda dissilire mallet, quam inter lupinas temere salire. Quis neget, dignissimas esse viculas, ut etiam mortuae impe- rent.

32쪽

rent Castissima illarum membranae id honoris habent, ut

principum ac regum mandata excipiant, eaque subditorum oculis legenda exhibeant. Gloriosa Antipathia, ubisve sonus ista potest Amica oemonis statio Aurisi linguas adeo lubrica facultates sunt. Cum his homo malus est sine his homo miser est. Nec facile morbus curatu dissicilior. Alias aegritudines sola voce curavit Salvator cum surdum mutum sanaret, ipsis DEI manibus opus erat. Quin sublatis oculis Christus Coelum contestatus est, dolere se, quod

ea peterentur beneficia, quae masori saepe beneficio negarentur. Linguam praesertim a vinculis invitus solvit, quod soluta vix ullis habenis bene regatur. Jam pridem ab urbibus verecundia verborum exulat. Domorum angulos

rimare; sere ubique sibilabunt hi colubri Mincesti impune volabunt sermunculi. Inter profanOS tanta turpitudo, quanta libertas tanta obscoenitas, quanta licentia. Vix uspiam invenias, qui verecundo gemitu Bernardinum agat,& severiore aspectu procaces Lingui stas flagellet. Tanta erat in hoc juvene Veneratio pudicitiae, ut ad ejus aspectum etiam impudentiam sui puderet. Hodie scelus pC- ne in virtutem abiit. Ut enim flagitium honesto nomine praetexant, istam oris spurcitiem comitatem aulicam appellant. Ut bis peccent , peccatum Virtutis titulo Vendunt. Si exemplum linguae, male solutae, desideres, Convivium et quod Stanista parens lautissimum paravit.

Videbis ibi hospitem ingratissimum; qui ut occisa rependat altilia homines tentat occidere. Mortem in manibus

33쪽

bus linguae suae gyrat, tam venenata spieula lascivus vibrat gerro , ut turpissime obiisset Stanislaus , nisi deliquium passus, pulcherrime humi defluxisset.

Hoc te ante omnia audire volo, Timothee, ne Veneris Oratores audias. Excipiendis petulantis turbae sermonibus ne factas tuas aures putares , surdum Christus, nisi a turba sed uinum,non sanavit. Execrare potius damnosi stiriam linguam, cu)us vel sonus ista potes. Nemo persuaserit posthac sonum ab aere impetu distingui, quando instar infecti aeris pestem propagat. Cave tibi Homo salax est sine sale, Scos hahet sine fronte. Im-

polluta mens non est, quae alienas polluit aures. Virus non effunderet, nisi de vase pleno Verba pudica testes innocentiae, turpia sunt famae prodiga Pictores hominis faciem erigiant lingua depingit mentem Sermo speculum est animi vox mentis est filia, nunquam pudi- eae impudica Verecundia tutam facit castitatem impudentia venalem exponit Linguam impudicam eleganter turdo contuleris; cui idem, quod alimento , hoc etiam exitio nam ex eo, quod edit egerit, viscus provenit, quo ipse, laves ceterae capiuntur. Ita prorsus lascivo garrulus. Viscum excernit Ore, quo loquentem, Waudientem stygi aucupes assigant. Nulli bi tamen aequὰ

nocet haec lingua, quam si in profanis theatris audiatur. Leniter allabitur inter modulos , nec modum servat, dum aures assicit, animos inficit. Canori imbellium pecorum nervi generosos spectantium enervant spiritus, & arcu eodem feriuntur chordae S corda. O novam, diabolicam nocendiartem Ornatur scelus, ut placeat docetur,

a fieri

34쪽

fieri posse, quod factum est. Quod meretur poenam in Judicijs,M scholis, fert plausum in theatris. Docetur

hic ars amandi, quae magistro non eget de discunt pueri, quod scire vix debent viri. Laudantur artes adulte- xij, probat adulter docetur pudica, quomodo fieri debeat adultera. Amittitur pudor, dum ridetur Corrumpitur primum auris p deinde animus. Transit scelus in exemplum. Omnis aetas fit impudica. Qui prius musas

didicerant, nunc amant Qquae venerant MinerVae, redeunt Veneres. Ita Comoediae in Tragoedias desinunt. Male sit obscoenis actoribus Complementum miseriarum,& ultimus quasi epilogus est in infante mutum esse, non habere dentes, non linguam solutam; non miserias explicare, non opem implorare posse. Sed hem l prodigiosam Divini Archia tri charitatem trahe syllabas , vocem verba loquelam largitur homini, ex infante facit antem Vah ingrati stimum, si loquatur , quod silendum lBalthasar Rex impietati miscebat ludibria ' de cum inter

foeminas vir , vel potius foemina inter viros assideret , et sacris Calicibus propinavit convivis, jam ebrius, antequam biberet. Et ecce Aperta manus operto vultu ferale decretum scripsit. Eadem adhuc nocte apud inferos coenare

debuit. Superi Quae poena manebit, qui animi sui vestibulum , quo divina Eucharistia excipitur , in prost bulum diaboli mutant; .linguam, coelestis epuli sedem,

Veneris interpretem faciunt Furiae te omnes, lascive blatero; qui tegenda,& tacenda nec tegis, nec taces Nemo te protegat nemo de te taceat Paullum exspecta, MVereri incipies, quem desinis revereri.

37쪽

PRincipium numerorum est unitas , Graecis alpha

Latinis minimo conscripta spatio virgula. Sive cum Latio, sive Graecia sentire placeat , virtutem illi inesse Divinam crederem , nisi Teuth, AEgyptiorum Idolum, seu cena O potius, numerorum, S computandi inventor esset Vis certe unitatis tanta , ut per illam omnia, sine illa nihil sint cuncta. Figmentum Poetarum est Promethei virgula, qua ignem ille , Phoebo subtraelum, in terras detulit, eoque in animi luto vitam accenditi Veritas est, ab unica virgula, seu linea, tot valentes ex nihilo numeros procreari, quot vacuos sine nomino inanes circulos pinxeris; quibus et integras membranas impleveris, numerus tamen sine nomine , imo in nominatum nihil erunt singuli. Adde unitatem dabis valorem singulis tribues pretium omnibus vitam quasi inspirabit unitas, ex nihilo numeri prodibunt innumeri. Hanc adde , apalebunt. Audi ma)ora. Mundus, qui ab aeterno non potuit, nec in tempore eXisteret, nisi ab aeterno existeret DEUS; non autem X isteret DEUS, nisi daretur unitas. Non esse id , quo nihil est melius, nisi esset solus. Si esEn plures, singuli haberent sua, nullus omnia. Deesmet igitur alteri, quod alter

habet; at ille DEUS non est , cui aliuuid deest Nulli-

38쪽

tra numinum est pluralitas numinum unitas DEI, est veritas DEI. uod Philosophamur, hoc vivit, quod speculamur, hoc agit quod profitemur , hoc sapit Stanislatis Illius

vita vera est Philosophia; quia idem semper putavit vivere .sapere Brevem aetatem victurus, extendit annos virtutibus mstatim talis fuit, qualis erat futurusci ne sapientia brevior esset , quam vita Imo novam invenit artem sapiendi , quam ipsa sapientia nesciebat Hactenus aliter sapiebant coelites , aliter homines. Conflavit ex duabus sapientij unam fecit sibi propriam. Exprimo Principio omnia, in omnibus primum Principium didicit Interrogatus aliquando Doctor Seraphicus ab Angelico, cui libro studeret Ostendit pendentem e Cruce hominem DEUM. Illustris liber, scriptus intus .s ris Hunc ipsum librum meditabatur Stanislaus ne aliunde , nisi a DEO haurire potuit, quae de DEO in colloquiis subtiliter dixit, quae in scholis erudite composuit. Brevissimo tempore in hoc uno libro invenit, quae ali longissimo in pluribus non reperere. Parum adhuc dixi eodem tempore discipulus Magister fuit docuit enim virtutes, dum literas didicit Mili mores honos mores

infecerant usitatem vitiis anteverterant homines, nondum

viri, a Patres nondum adulti jam adulteri Argumentum deformitatis erat pudicitia, non pudicitiae deformitas Pene unus in corrupto saeculo integer es e Usus Stanislatis,'in quos in scienti s coaevos nactus est, habebat suarum virtutum discipulos.

39쪽

Ex quo Apostoli Athenas per orbem circumtulere, omnis vera literatura de JESU est; plena definitur Phil scphia, illum scire, plena Sapientia, illum diligere. Hane

adde, patebunt iterae. Haec si absit, tantumdem, nec plus prodest scientia, quantum ala unica aquilae ad volandum;

quantum una rota ad promovendum currum. Non o-lamus, nisi geminis alis; nec in altum provehimur, nisi geminis rotis. Coelum est anima , ut bene constitutum sit, geminis astris illustrari necesse est, sole virtutis,&luna scientiae. Solem a Zodiaco dele, diem eripuisti me-gacosmo. Solem virtutis aufer studioso, S omnem microcosmo splendorem ademisti. Salomon , prudens ille puer, fice minatus vir, ferus senex, unus mortalium

omnia scivit, nihil didicit ipso Adamo doctiorem pronuntiat Tostatus, S quinque librorum millia scripsisse affirmat Josephus. Quod maxime mirere , prudentia , quae alias juvenes fugit, ad Juvenem Salomonem venit , S satis securaui se putavit , quamdiu pudico parvulo candor pro canicie fuit. Sed heu Nihil absque virtute mortalibus tutum. Tantum ingenium marcuit, cum maturuit ἱ factus est in senectute infans, qui senex erat in infantia. Tantae causa dementiae, is bido Amare coepit, quotquot Vidit 'voluit, quotquot amavit; habuit, quotquot voluit; adeo ut vel ipsa stuperet Natura , foeminis omnibus unum virum sum cere, non omnes foeminas uni viro. Sic est ominatus Sapientiam amisit Veneris perfidia, quae in alios nunquam mitior est quam in proprium filium; dum Amantes perinde ex- Laecat,aCAmorem. Igi. ur scientiam pietas, pietatem ornare

40쪽

debet scientia. Nimis verecundus Sponsus est spiritus sapientiae; non nisi pudicas eligit Sponsas Vitae Sanctitas incausa fuit, quod Christus catenatam per aures concionem traheret. Ubi divinus hic Roscius egit, illico justitium erat. Vacabat a lucro institor Fabera malleo; ne ipsi quidem morborum compedes tenebant aegrotos, quin ad dicentem confluerenti Quid L quod ipsis mortuis sui desiderium excitarit. accurrere voluit extra Naim viduae filius Scquia aliter venire non poterat, una cum feretro flerridebuit. Etiam Augustini eloquentia, WAmbrosi suavitas tibi nihil proderunt: quia verba absque virtute Virtutem non habent. Sciolus eris, non tam peritus, quam periturus. Ferrum est in manu amentis scientia in capite impii, quo se & alios male perdat Fax est in manu incendiaris, qua sibi, alijs infernalem flammam sub)iciat. Oleum operam perdis, quamdiu neglecta pietate, ad nocturnum oleum libris impallescis Suspirabis olim, sed nimis sero, quod adhuc in tempore deploravit Magnus Aurelius : Surgunt indocti, Coelum rapiunt , nos Verocum nostris literis ad inferna demergimur DPlus dico, absolvo. absque virtute homo non es, nedum sapiens; quia finem non obtines, propter quem JEUS hominem fecit DEUM time se mandata Ius observari hoc est enim omm homo ait sapiens At enim ii hoc est omnis homo ei go absque hoc nihil est omnis homo.

SEARCH

MENU NAVIGATION