Propositiones theologicodogmaticae ex praecipuis catholicae fidei fontibus nempe ex scriptura, tarditione, ... necnon ex tractatu de sacramentis in genere excerptae quas publice propugnabit in pontificio Anglorum collegio de urbe Joannes Foothead Lon

발행: 1784년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

ANDREAE CORSINIO

S. ROMANAE. ECCLESIAE . CARD. EPISCOPO . SABINENSI COLLEGΙ - ANGLORVM - PROTECTORI CVIVS AUSPICIIS . ET . PRUDENTIA COLLEGIUM . RELIGIONE - ET . DOCTRINIS NITESCIT . ET . FLORET IOHANNES , FOOTHEAD EIUSDEM . COLLEGI . ALUMNUS HOC . STUDIORUM , SUORUM , SPECIMEN PATRONO - BENEMERENTITAMQUAM . GRATI - ANIMI . MONUMENTUM

4쪽

De Sacra Scriptura.

citatione , exordium ducere placuit , quamdam diei mus Omnipotentis Dei ad creaturam suam Epistolam , qua hominibus suam mentem , ct voluntatem manifestavit . Haec autem Epistola tum Veteris, tum Novi Testamenti libris continetur; quos quidem genuinos esse , ct authenticos firmissimis rationum momentis propugnamus . II. Quinimmo eosdem integros , ct sine eros in iis quae ad rerum ibi contentarum substantiam , seu fidem , mores spectant, usque ad nos pervenisse , defendimus adversus quosdam Eruditos

autumantes , Uetus Testamentum a Judaeis ; Novum vero ad Haereticis depravatum . ac corruptum fuisse . III. Verum non in ea versamur opinione , ut credamus, Sacram Scripturam ita puram , incorruptamque ad nostram usque setatem descendisse , ut in eam nulla prorsus levioris momenti , vel ex innumeris propemodum excriptionibus , vel ex incuria , ct oscitantia Amanuensum orta, decursu temporis irrepserint

errata .

IV. Circa linguam , qua cum Veteris , tum Novi Testamenti libri primitus seripti fuerunt haec certa nobis videntur: libros Veteris Testamenti, quos in suo Canone recipiunt Iudaei , He-hraica lingua fuisse conscriptos , si Danielis librum excipiamus, qui Chaldaice compositus fuit : ex libris vero quos Iudaeorum Canoni addidit Eeclesia Christi nonnullos Hebraice , quosdam Chaldaice , alios Graece exaratos fuisse indubitatum existimamus.

5쪽

Ad libros autem Novi Testamenti quod spectat, eos omnes, uno excepto Matthaeo , qui Syriace , sive Caldaice editus fuit, Graeeo Idiomate descriptos suiste tenemus . U. Inter Graecas Sacrae Scripturae Uersiones omnium antiquissima , ct celeberrima semper habita est illa, quae a Septuaginta duobus Judaeis missis ab Eleazaro Summo Sacerdote ad Ptolomaeum Philadelphum adornata suit, ut narrat Aristaeas in sua , quam edidit , de hoc argumento Historia . Hanc porro Historiam nonnulli ex recentioribus Criticis ad Iudaeorum somnia, fabulas amandant, illiusque Architectum insignem fuisse tradunt impostorem . Nos vero fatemur quidem , in Aristaeae libello quasdam historicas oecurrere circumstantias, vel incertas omnino , vel salsas . At nisi veterum Patrum , ct immensae Scriptorum catervae auctoritati derogari velimus , dubitare non possumus ,

quin historia illa vera si quoad substantiam , ut firmissimis ratio

num momentis evincemus.

VI. Laudatos Septuaginta duos Interpretes , non Pentateuchum solum , ut nonnullis placet, sed omnes Ueteris Testamenti libros , qui tunc apud Judaeos Canonici erant ex Hebraico in

Graecum vertisse idio ma arbitramur . iVII. Complures Protestantes , ut maiorem Versionibus , quas ipsi adornarunt , ct quibus modo utuntur , auctoritatem concilient, alias omnes , quantumvis veteres , nec illa quidem excepta , de qua loquimur , nempe Septuaginta Interpretum reiiciunt , ct damnant , eontendentes , Versionem hanc vel Pe nitus intercidisse ; vel temporum iniuria ita substantialiter fui sese depravatam , ut nane ad fidem iaciendam minime valeat . Nos ut hoc illorum commentum resellamus, demonstrare parati sumus , laudatam Versionem, non solum numquam periisse , sed etiam a quocumque substantiali errore immunem ad praesentem

usque aetatem fuisse conservatam .

VIII. Hinc iure inserimus, etiam nostris hisce temporibus eamdem Graecam Uersionem in iis , quae ad fidem , ct mores pertinent, controversis , maximam habere auctoritatem . Ea quippe tamquam Sacra , ct Canonica habita fuit a Christo , Apostolis , Ecclesia , Sanctisque omnibus veteribus Patribus . IX. Inter omnes Saerae Scripturae Versiones Latinas principem procul dubio obtinet locum Uerso Latina Vulgata, quae ju- ς , ac merito a Concilii Tridentini Patribus Sess. q. aut bentica Diqiti eo by Corale

6쪽

ti ea deelarata fuit , hoe est certissima . tum Fidei , tum mo.

rum regula.

X. Deere tum illud insano prorsus surore vellicant recenti res Heterodoxi, Tridentinos Patres per summum scelus accusaniates, quasi Uulgatam nostram Versionem Hebrai eis Graecisque laniatibus praeposuerint; illorumque derogaverint authenticitati. Fu tiles pro ritus querimoniae ; Tridentini enim Patres cum Vulgatam Uersionem authenticam declararunt, nihil plane auctoritatis Flebrat eo textui Ueteris Testamenti; aut Graeco Novi detractum voluere ; illudque tantum definierunt, Vulgatam Latinam Versionem in iis , quae alicujus sunt momenti a genuino Sacrae Scripturae sensu haud discrepare , corruptam non esse iis in loeis, quae fidem , ct mores spectant, ceterisque latinis Versionibus,

quae tum circumferebantur, esse anteponendam .

XI. De Sacrorum librorum divina inspiratione pertractantes ita defendimus , omnia , quae sacris paginis tum Veteris, tum Novi Testamenti continentur , Seriptoribus Agiographis a Deo Opt. Μ. inspirata suisse , ut ii numquam humano dumtaxat spiritu ducti, locuti fuerint ; ideoque in Canonicis libris , nec ullum vel parvi momenti mendacium posse inveniri . XII. Arbitramur praeterea adversus nonnullos Eruditos , Sori. ptores Agiographos in iis recensendis, quae naturaliter scire , dccognoscere non poterant, propria , ct expressa indiguisse Spiritus Sancti revelatione ; ea vero quae vel visu , vel auditu , vel meditatione didicerant non modo Spiritu Sancto assistente , sed

ipso etiam afflante , ae dirigente , in litteras retulisse .XIII. Quare merito eoncludimus, omnia, quae in Canonicis libris leguntur, etsi ad morales exhortationes, vel ad meras historias pertineant, Deum habere auctorem ; Proindeque divinae. ct insallibilis esse aue oritatis . XIV. Scripturam Sacram,quae cum verbum Dei sit, tutissima est fidei,morumque regula , recentiores Haeretici habendam ella rueniatur tamquam unicum Iudicem. ad quem pertineat omnes de Fide .ct Religione controversas dirimere , etiamsi agatur de Sacrorum librorum inspiratione . Sed fraudulenter nimis judicem , qui ferre sententiam debet, cum lege , ex cuius Praescripto pronun-eianda sententia est , confundunt- Scriptura enim Sacra terminandis controversiis de Sacrorum librorum divinitate , de qua tantum in praesentiarum disserimus, per se sola, omni secluso ex-

7쪽

terno magisterio sum ciens omnino non est ; atque idcirco iudi-eium hoc a Christi Ecclesia , quae columna est , ct firmamentum veritatis, est expectandum . XV. Hinc , quod fabulantur Calvinistae , privatum nempe euiusque fidelis spiritum legitimum esse judicem inspirationis , ct sensus Sacrorum Voluminum ; propterea quod divini Uerbi e gnitionem per se manifestissimam esse , nec ulla vel Ecclesiae , vel hominum indigere approbatione , tradant , Spiritumque Sanctum in cordibus nostris harum rerum veritatem testari atque suggerere ; hoc , inquam , commentum detestamur cum eo tendat,ut omnia in Religione nutantia sint ct incerta et atque non ad sedandas , sed ad fovendas potius di. excitandas novas in dies contra fidem controversias , videatur adinventum . XVI. Pauca nunc de Canone Sacrae Scripturae . Atque primum de illo , quo utuntur Hebraei , loquentes , eum non ab

ignoti nominis auctore , qui post Iudae Μaehabaei aetatem florues rit , ut magna cum audacia non dubitavit affirmare Benedictu. Spinosa ; sed ab Esdra suisse compos tum indubitata fide tenemus, Quamvis non eo sensu , quod Sacros libros, vel in excidio Hie. rosolymitano penitus combustos , vel in Babylonica captivitate deperditos, Spiritu Sancto dictante , ut aliqui censent, de novo conscripserit; sed quod eos smul collegerit dissipatos , ac in certum ordinem disposuerit ; recognitis , atque iis libris castigatis , in quos vel vitium . vel mendum aliquod , ob commemoratas vicissitudines irrepserat, Canonis dicimus auctorem . XVII. Huic praeterea Judaeorum Canoni ab Esdra edito, quem unicum fuisse ante Christi aetatem existimamus , non desuisse Magnae Synagogae approbationem , cum praeclari nominis Theologis censemus ; inque eum , nec plures , nec pauciores , quam viginti duos libros ab Esdra fuisse relatos . a XVIII. Suum etiam Catholi eorum Ecclesia Seripturarum Ca-nonem condidit . Nos eum amplectimur , ct tuemur, quem Tridentina Synodus Ses . 4. edidit, δι approbavit. Quare libros omnes, quos laudatum Concilium retulit in Canonem , tamquam Sacros ct Canonicos recipimus, ac veneramur ; cum Eccles a Catholica non nisi ex Apostolica traditione libros tum Proto. Canonicos, tum Deutero Canonicos Sacros, ct divinitus inspiratos

declaraverit .

8쪽

δ. impersectum Canonem, quem sibi efformarunt IIaeretiei.

praesertim recentiores, qui ausi sunt, eos omnes e canone Scripturarum sacros libros eXpungere , qui in Canone desi. derantur Hebraeorum ; atque alios non paucos ad novum Testamentum pertinentes . utpote qui eorum salsis Dogmatibus

adversantur.

in Scripturis Veteris , ct Novi Testamenti dumtaxat contineri, Sacrarum Traditionum existentiam , necessita. temque oppugnant, sanctorum librorum auctoritate , quibus ipsi fidem . non denegant , praesertim innixi, Propugnamus, Traditiones, quae per sermonem sine scripto, vel a Christo, vel ab Apostolis ad nos usque pervenerunt, non solum adhuc existere , sed etiam esse necessarias . Quomodo namque sine earum ope innoteseere nobis poterit, quo sensu Apostoli explicaverint, ac Ecclesia constanter intellexerit plura Scripturae loca , quae per se obscura ct ambigua videntur Quomodo , nisi per divinam Traditionem absque erroris periculo libri Ca. nonici a non Canonicis discerni possunt, ct genuinos Scripturae sensus a spurio separari 2 Quomodo tandem multa Fidei

dogmata, quorum aliqua etiam Novatoribus communia sunt, de quibus aut nulla , aut nonnisi obscura commemoratio ociscurrit in Sacris litteris , probare , ct tamquam divinitus tradita propugnare poterimus , nisi ad divinas confugiamus Tr ditiones. XXI. Hinc operam omnem perdunt,simulque propriam ostenisdunt contradicendi libidinem , dum Dominicas , Apollo licasque spernentes Traditiones, ad earum vel negandam existentiam. vel elevandam necessitatem plura in medium producunt S S. Patrum loca in pravum sensum ab ipsis violenter detorta ; cum certum, ratumque sit, veteres Patres, illos etiam, quos laudant adversarii, firmiter Catholico de Traditionibus dogmati semper adhaesisse . XXII. Praeterea , non existentiam modo , ct necessitatem ;sed auctoritatem quoque Sacrarum Traditionum agnoscendam

9쪽

esse eontendimus; ita ut scut verbum Dei scriptum : ita Suerbum Dei traditum pari pietatis assectu , ct reverentia sit

suscipiendum; nam ex verbo Dei, sive scripto , sive tradito. firmum, atque ineluctabile, tum ad Catholicae Fidei dogmata

confirmanda , tum ad salsas Haereticorum refellendas opinationes , deducitur argumentum.

XXIII. Ex hoc ipso autem , quod vetustiores ct noli rorum temporum Novatores hanc de Sacrarum Traditionum existentia , auctoritate, usuque legitimo, Catholicam Dodiri nam impugnaverint , redie deducimus, nefas esse, earum originem, continuamque successionem perturbare , vel obscuram reddere. atque incertam.

XXIV. Obscura porro, atque incerta redditur Traditio- num origo, si cum Berruγertoe dicatur , omnia Christianae Religionis dogmata, uno excepto Incarnationis Mysterio, Apostolorum privatae institutioni fuisse a Christo post Resurrectionem suam concredita; ab Apostolis autem in privata Schola.

paucisque dumtaxat fidelibus tradita suisse , ceteris vero Occultata - Hoc humanae mentis figmentum apertissimis Scripturarum locis, constantique Ecclesiae Fide explodimus. XXV. Redditur autem obscura incerta, vel potius Omnino tollitur ejusdem Traditionis successio , si cum Joanne

Harduino afferatur, vera, certa, atque genuina non esse , qua

SS. Patrum nomine circumferuntur opera. sed esse spuria, ac supposititia , nee nisi circa Seculum decimum tertium confictae ab Impostoribus. XXVI. Tollitur denique Traditionum usus, si eum eodem Berruyerio statuatur, ex scriptis S S. Patrum, quamvis genuinis, illorum mentem, S sensum nos assequi minime posse, ob nimiam nostrorum temporum ab illorum aetate distantiam . Verba quippe , phrases, ipsamque linguam, qua veteres Patres scripserunt, innumeris, ct quidem arbitrariis mutationibus obnoxias suisse contendit . XXVII. Profanas hasce novitates Traditionum existentiam, ct auctoritatem lubefactantes , ut refellamus, ostendimus , posse regularum critices ope , quod jam feliciter a multis factum fuit, si non omnia, pleraque tamen sermana, veterum Patrum scripta a spuriis , sincera a corruptis secerni e demostramus Pariter, in pluribus certos nos esse posse de genuino veterum Diuit ed by Corale

10쪽

Patrum sensu; ct inconcussas suppetere regulas, quarum ope ambigua ct obscura loca declarentur . , XXVIII. Contra illos demum Novatores , qui Sacrarum Traditionum auctoritatem admittere non renuerent, si eis suaderi, comprobarique posset, praefatas Traditiones, per tot secuta , quae ab Apostolis ad nos usque interfluxerunt, integras, ct incorruptas servatas fuisse, quod minime fieri posse censent , causantes, magnificisque verbis exaggerantes veterum nostrorum summam ignorantiam, simplicitatem , negligentiam, exilia, persecutiones, aliaque infortunia e contra illos, inquam, demonstrandum aggredimur, divinas Traditiones, ab Apostolis ad haec usque tempora servatas suisse , ct servari posse deinceps usque ad consummationem Mundi integras, ct incorruptas ; atque varios tradimus hujus perpetuae conservationis modos, d. media certissima.

De Conciliis.

XXIX. oncilium , seu Synodus nihil aliud est , quam Prae. ti sulum Ecclesiae in unum locum congregatio a legitima potestate convocata, ut de rebus gravioribus ad Eeclesiam spectantibus , cujusmodi sunt quae vel ad fidem , vel ad mores , vel ad disciplinam pertinent, agant, serantque iudicium. Sed quoniam vel totius Orbis, vel unius Nationis, vel unius Provinciae, vel unius tantum Dioecesis Pastores in unum locum ad res Ecclesiasticas pertractandas congregari possunt; hinc cum omnibus Theologis pronunciamus , aliud esse Concilium generale, aliud Nationale . aliud Provinciale, ct aliud demum Dioecesanum. XXX. Concilium , quod omnes habet requi stas a Catholicis mox exponendas conditiones , dicitur legitimum e si ei vero vel unica dumtaxat desit conditio , illegitimum est . nis illius conditionis desectui assensu , seu acceptatione Ecclesiae, Romani Pontificis suppleatur . Quoniam vero Conciliorum convocatio ad spirituale regimen , munusque pascendi refertur ;una ex hujusmodi conditionibus est, ut ius illa convocandi ad solos pertineat Ecclesiae Pastores . Hinc Concilia Nationalia a

Primatibus: Provincialia a Μetropolitanis, sive Archiepisco-

SEARCH

MENU NAVIGATION