장음표시 사용
261쪽
eΣtra ordinem eam tibi causam oblatam esse, in qua nemini deesse oratio possit. nam cum ingenio excellas , & ut audio,facultate ct copia ad veterum scruptorum laudem proximo accedas: gratulor tibi, vel req; gratulor te destignatum esse ad Ornandum excellentissimum Regem, qui suis institutis ' artibus gloria rerum gestarum non se ipsum solum , sed etiam scriptores rerum suarum illustrare possit ad memoriam posteritatis. aam amplum ci honorificum fuerit artificibus illis Alexandri Macedonis decretum satis constat, cum ab Apelle se potiss-mum pingi,a Lysippo fingi, a Pyrgotele exare duci
iussit:tum quia illorum artem etiam sibi gloriae fore declarauit, tum quia neminem eius imaginem pro dignitate exprimere posse censuit, nisi qui tantum in illo genere prosecisset,ut alios omnes sne ulla dubitatione superaret. Quare tibi non minus gloriari licet, qui tanti Principis iudicio ' testimonio non corporissimulachrum, ut illi, sed effigiem animi,& consili sui, ac virtutis dignus habitus es, ut ita dicam, consecrare memoriar seimpiternae. Aristoteles Philosophus,ut nosti, Protegeni suasit ut Alexandrum Magnum pingeret, si c5memorationem sui nominis cu omni posteritate adaequanda esse iudicaret. Quapropter cu ultra
decora ac insignia regia fere omnia in Alphonso plena snt laudis di gloriae,nullum prope honorificentius tibi scribendi argumentum proponi potuisset, in quo
262쪽
BPls T. CAMPAN. ornando, ac amplificando,sicut Phidias in Minerua,
nomen tuum apud posteros commedares. caeterum
quia Rex ipse quodammodo decus esse videtur seculi nostri, pro suis meritis,& pro Radiis literarum, quae
sunt apud eum in magno honore,& in magna auctoritate,quantum licet,& integrum est,iaudi suae fauendum puto.Ideoq; te hortor,ut non scut Apelles V neris caput summa arte perfecit,reliquam autem corporis partem,scut scriptum est,inchoatam reliquit, sed ita mores illius Principis,& actiones explices, sccasus aduersos cum secundis rebus coniungas,ut temporum varietates, vicissitudines s fortunae non tam
delectare,qulim docere nos possint res humanas mille casibus subiectas esse:nec parum profecisse te putes si statua haec literaria,ut ita loquar, togata & militaris eleganter scriptis illustretur ac celebretur tuis: quae ad laetitiam animi & ad memoriae dignitatem latum habet in se spledoris,ut sere nulla honoris insignia, nulla monimenta virtutis sbi conferri possint:illam enim nulla obscuratura est obliuio:haec autem postrema interire possunt tempestat vi,vetustate. Q uae cum ita sint,nihil praetermittendum est diligentiae, ut dicendo immortalitatem quodammodo dare,& accipere posse videaris. ad quam rem recte& ordine persci edam maturandum, non festinandum est: quia, ut Octauit Cassaris verbis utar,No fit sero ,quod fit bene: Zeusis
quoq; pictor ille nobilissimus dicere solebat,licet mul
263쪽
LIBERto tempore pingeret,nunquam se tarde pingere putabat,quando summa arte faciebat opera, quae semper duratura esse iudicaret. Plura sorte scrips,quam debui,sed ea in bonam partem accipies :quia licet nulla inter nos familiaritas intercedat, lim tameti gratulatio historiae tuae testis erit sententiae nostrae, & meae erga te voluntatis. Uale,& ad illustrandum Alphon- sum Regem non alios solu,sed te ipsum vince. Ven
tiis. X U. calendas Septemb. M. C C C C. LI. Bartholomen Facius Francifico Barbaro miro Praeclari o. S. P. D. t Vlta sunt Antonii Panhormitae in me ossi
l cia mihi quidem gratissima,ct acceptissma: sed nullum prosecto iucundius,quam quddis Venetiis rediens tuam mihi amicitiam reportauit, quae mihi quidem erat optatissima.nam cum singularem eruditionem,atq; eloquentiam cum summa probitate coniunctam tum ex multorti sermonibus, tum ex scriptis tuis illustribus,quae cum tua summa gloria non modδ per Italiam, verum etiam per omnem terrarum orbem circunferuntur,& lectitanturun te inesse iam diu accepissem, vehementer profecto cupiebam aliquam mihi opportunitatem dari conciliandae mihi beneuoletiae & amicitiae tuae: nosti enim in rebus humanis nullam rem aeque atq; virtutem amabilemelle, nullam quae magis hominum mentes ad diligen,
264쪽
dum moueat,ati impellat.Sed sane quanuis nulla esset inter nos amicitia,te tamen diligebam, tuos nomini S gloriae in omni sermone meo fauebam, Italiae nostrae congratulans, quae tales viros tam disertos, tam eruditos hac nostra tempestate Dei benignitate peperisset.dices sortasse,cur no me prior in amicitiam per Iiteras tuas prouocabas certcid saepe aggredi volui; sed tenuit me pudor quidam meus pene subrusticus. veritus sum ego adolescentior hominem senem summa grauitate, auctoritate& gloria praeditum prouocare .itaq; & Panhormitae gratias habeo, qui amicitiae
nostrae fundamenta iecit,& tibi qui quasi praecurrens me ossicio anteuenisti : tibis illud de me polliceori quod unum S polliceri S praestare possum, ut nullo
Vnquam tempore tuo honori,dignitati, & gloriae defuturus sim caeterum vereor ne multo plus de me tib, pe r suadeas ex Antonii sermone, qui in amicorii laudes solet esse profusior, quλm praestare ipse valeam: quod si contigerit non mihi vitio sed eius in me amo ri assignabis: is mim ut multum me amat nescio quae de me opinione, quod. putet se aliquid in me videre, quod ipse non agnosco, nec video,ita in omni eius sermone me multu extollit ac praedicat. Quod mihi ob
id gratularis,quia mihi datum sit negotium scribendii res ab Alphonis Rege gestas, quoniam illum exo
nans me ipse exornem, eiusq; nomen immortalitati commendans,nomen meum immortale redditurus
265쪽
sim, facis amicc. lateor quidem id. quod ipse scribis, Apelli, Lisppo,Pyrgoteli,atq; Protogeni summis artilicibus permagno honori fuisse, qu bd Alexadrum illum Magnum eoru operibus posteritati notum fecerint:nec mihi proponi potuisse materiam,in qua mihi
minus deesse ponet oratio.Nec praetet ea sum nescius Q . Curtium non minus fere nobilitatum esse, quod Alexandri res gestas literis mandauit, quiana ipsum Alexandru,qui illius scriptis commodatus ac celebratus est. Nec minus Liuiu Po. Ro. rerum scriptione gestarum,quam Po. Ro .eius viri laudibus ac praeconiis, summaq; eloquentia illustratu esse. Caeterum ii tantuin se a quisl arte, ct facultate prestiterunt, ut nihil iis de alieno iudicio timcndum videatur:tanta enim erat in eo genere auctoritate consecuti propter alia mulata, quae prius ediderat ut eorum opera in mediti proserre dubitare non possent. sed cum rei mihi iniectar pondus,cu hilloriae dignitate, maiestatemq; animad- Uerto. fit ut multorum virorum, quos eruditissimos hax aetas tulit, iudicia pertimescam: neqr enim opus
meum huiusmodi esse agnosco, ut qua si Minerua illa Phidiae in arce,ut inquit Cicero,poni possit:quoq; ma gis reru gestaru magnitudine animaduerto huius inclyti Regis, hoc magis magisq; ne lato muneri nosatisfacia metuo. luanqua grauissimu Antonii iudicisi aliquam partem huius timiditatis meae mihi adimit, qui me hortatus est,ut ipsum inlucem profera Ru
266쪽
scio pro eius in me amore haud mihi suas siet, si mihi
dedecori fore eius editionem existimasset: ego tame, quod hactenus feci,conari posthac non desina, quantum ingenii vires suppeditabunt, Regem hunc de me optime meritum aeternitati consecrare. in quo si sortasse defecero,non sibi voluntatem meam,sed ingenii
vim potius defuisse testabor. Ru bd si quis est, qui se
haec elegantius literis mandare posse confidat, banc mihi saltem habere debebit gratiam, quod sbi iter, viai ut per quod ei eundum sit, patefecero. Sed quoniavideris putare Regis vita me scribi,me se ob id hortaris ne tantum vitam & mores eius,sed multo magis facta conscribam ne faciam scut Apelles ille, qui Veneris caput, reliqua corporis parte praetermissa um- ma arte pinxi :scito me non vitam eius,sed res a se gestas scribere proposuisse:ubi tame incidunt aliqua de eius laudibus,eos locos exornare, ac amplificare studeo:vita vero dc laudatio, quae duo generali rerum gestarum narratione separata scis, vel alterius hominis fuerint, vel certe alterius temporis. Qubd autem in postrema epistolae tuae parte benevolo & paterno animo me hortaris ne festinem ad operis editionem, sapienter mones:sed ita tempora tulere, ut mihi integrum non fuerit, quod mihi ipse proposueram. scisbam quidem sestinationem improuidam esse&ca cam,ut inquit apud Liuium Fabius, ct Horatiu pra cepisse, ut opus nonum in annum prematur: non P
267쪽
tui milii obtemperare. ital libros septem iam edidi, quibus continetur quae Rex gessit a primo eius in Itaham aduentu, Q ad eum die, quo triumphum egit. Nunc bellum Picenum in manu est,post Floretinum aggrediar 'uae vellem posses videre,quoniam iptius Regis laudum cupidissimus per literas tuas mihi es visus:quas aliquado Regi ostedam,ut intelligat quantum is tibi debeat,quantumq; ab eo amadus sis, quo tantis laudibus assiciatur. Vale, meq; tuum habe, atq; ab Antonio nostro tui amatissimo salve. Ex Neapoli
ni. Panhis. Vdio te Romam ladem peruenisse, verum id quidem non abs te, sed amicorum quo rundam diligentia intelligo,quibus gratissimus mihi esse existimatur aduentus tuus recte quide illi&sentiunt,' mihi de te gratificantur, quippe qui norint singularem erga te amorem S desderium meti. Dii igitur illis ' ossciosis omnibus benefaciant: verum tu usi adeo negotiis districtus es, vel beneficiis intentus,ut amici veteris oblitus sis. prasertim ita
propior factus,ut si te loqui n5 taedeat, uox a me propemodum exaudiri possit. Erit igitur ossicii tui purgare te quam ocissime, non utiq; excusando, aut ca
sando aliquid,ut pleruns fit,sed literis prolixioribus, quibus intelligam tui huius aduentus in Romanam
268쪽
EPIST, CAMPA N. curiam consilium ,remanendi, redeundiue proposi tum, & annos fortassis petiturus,an patriam aliquando repetiturus sis,an, quod abhominor, Siciliam no stram prorsus ex animo deleveris. deniq; rationem omnem vitae tuae perscribe:& maximc quo animo senectutem feras:quae iam,s bene supputo, septuagesimum, aut eo amplius annum amplexa est. Ego verbi ut de me non ab aliis,sed a me ipso aliquid sentias, cuLaura uxore singularis exempli iucundissime dego, de qua filiolam iam suscepi,peramabilem pulcherrima inq; nomine Catherinam Panthiam S dego quidem hic bona cum Regis venia,utorq; illa Vacatione, quae nouis sponsis,ut nosti,etiam lege veteris testameti coceditur.Scriberem tibi verbosus aliquid de uxoria voluptate, ni surdo fabulam narraturus essem,&ab huiusmodi beatitate penitus abhorrenti.Si diutius Romae commoraturus es, te fortassis inuisam invia Rege aditurus. Et de libris si qui receler emerserint, etiam rescribas. Vale.Neapoli.
tit. Panhor. 'bonss. Regi S. N. D multis,atq; immortalibus tuis erga me beneficiis Alphonse Rex nullum mihi iucundius, ac naturae tuae couenientius elargitus
es,quam quod proxime in me contulisti, villam videlicet,cui nomen est Sisar:est ea quide,supra quam credi potest,amoena di delectabilis,ac musaru quas proprium
269쪽
prium domiciliii. ibi statuo cogitationes meas, si quae
modocogitationes meae sunt,literis , monumens Sq; mandare,tuumq; nome pro virili mea immortalitati consecrare:aaepeo modo tibi non selum babere grarias tot quotidie beneficiorum, sed aliquando etia referre. sic diuus Augustus Poetam studiosus Virgilio suo commodissimum Poetae donum, villa dedit prope Baiias in amoenissimo orbis terraru loco: sic Horatio Flacco villam Samnam habitatam quinq; focis:sic' Messala suo Tibullo nil acceptius quam villam dedit. et recte sane:nam,ut ait Flaccus,Silua placet musis urbs est inimica Poetis. ego quoq; Rex maxime tuo hoc munere vehementer gaudeo: iamq; & Sisa cogito,Sisam somnio,Sisa,musisq; vanis imaginibus ruor:itas delector,licet absens,ut vel hac imaginaria voluptate mihi perbeatus esse videar. sed tantae huic laetitiae scrupulus nuper iniectus est,fit , quod ait Plato,ut voluptatis comes sit dolor: rupuli vero et doloris causam commisimus tuae maiestati referendam Ioanni Ixaritano viro magno: quem cum audieris,si quidem honesta narrabit,te oro, at obsecro etia vi exaudias,nec permittas diuitu opes ac factiones plus valere, quam Poctarum simplicitatem, di musarum harmoniam .Regum principumq; virorum cibus est
gloria,qua non locupletes diuitiis, quae ct fluxae sunt, ct Reges ipsi non indigent, sed Poetae versibus dareco nsueuerunt. Vale musarum spes. --.
270쪽
Ioannes Aunensis Petro Brimo QC.S. P. D. Uis histe ad me grauibus & ornatis epist
lis,quibus abeuntem prosecutus es, facit. intellexi tuam erga me illam peculiarem beneuolentiam,nec minus in Alphonsum Regem & dominum nostrum incredibile studium ac pietate, utrun mihi maxime gratum:nam & te amari,qui prius iudicas quem amas,laus est illa quidem eximia &qubdRegem,nosq; omnes de reditu in Hispaniam admones,c re est,& utilitate communi ita quidem & ipse tecum sentiebam,dum essem in Hispania, abiens etiam in via proposito perstabam: applicans vero, videns,
audiens, istitans,propositum magna ex parte mutaui non qubd locus animum mutauerit,sed consilium. nam cunac in re, ut ego arbitror,duo nobis maximEproponuntur,utilitas redeundi, & honestasremorandi,quis honestatem non praeserat utilitatiZconflato bello,coacto exercitu,prolatis signis, acie instructa,dato signo, milite victoriam sperante,deserat Dux,deserat Rex noster incoeptum oportuit bellum potius non suscipere,quam sulceptu per dedecus deserere . qubdsi utilitatem aestimas,est nobis cum hoste non de gloria solum,sed etiam de regno certamen,vt si non modo turpis,sed inutilis quoq; belli desertio:ac si quispiacontra sentiat,contendatq; de reditu cum Rege, scin