Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

LIBER ssritate alienasse proscripssses vectigal vini, unde miserum mihi illud salariolu exoluebatur. Scin'tu quid egisti3perdidisti me funditus, redegisti Poctam tuum ad ultimam miseriam:accidet mihi, atq; utina fallar, quod olim Plauto tuo,qui perdita pecunia ad molastrusatiles idest manuarias redactus est. d memorabile

Mecoenatis nomen, Poetam faciet asinum molendinarium,quanquam asinus factus scripsit tamen ille inter molendum diuinas comoedias:si me videas, haud dignoscas,ex lepido atq; hilari,factus sum tristis, insulsus,& plane rusticus:credas non hominem,sed hominis simulachrum .abierunt musae, abierunt Ueneres, abierunt charites .infelix ego,unde sperabam beatusessici, a Mecoenate perditus sum. 1cribam cumul tius,cum a te intellexero cur & quomodo me euerteris. Vale calamitas Poetarum. Ionius Panhor. . coisio Campo. S. N. D. los suit Romanis illis veteribus, ut si quis ciuis ciuem in bello seruaret, is corona ciuialca donaretur. recte sane cum ad gratitudinem, tum ad virtutis excitamentum, & gloriae. sed quae siquis non unum, aut alterum ciuem, sed uniuersam Remp.propclabefactata restituerit, quo honore,qua praedicatione,qua deni p corona digna

existimabist nosti tu, quippe qui patriam in primis

242쪽

EPIST. CAMPA N.& amas,& luges,quantum ex decore, quantum ex dignitate,quantum deniq; ex libertate iam pridem amiserit nostra ista non felix, sed misera urbs: neqi hacte. Dus inuentus fuerit,qui patriam vel pauxillum curauerit, ne dicam, iuuerit, aut auxerit. ital, ut milii quidem videtur, magis magisq; laudandi , ac celebrandi videbuntur,si qui nunc prostratis rebus, ac fere extinctis emerserint,qui patriam amplectatur, erigant, amplificent.Diis gratia tandem inuenti sunt viri constantes & boni ciues nostri duo Diocles,& Nicocles proxime ad Alphonsum Regem dominum nostrum logati .vix dici, vix credi potest, quo studio, qua industria,quibus lateribus contederint pro salute,& restauratione Reip.& impetrarunt a gratissimo, & iusto Rege quicquid nostrorum ciuium incuria , ne peius dicam, hactenus ness postulatum, neq; etiam tentatum fuerat. Fortuna iuuit audentes,& ita iuuit,ut opinione

expectatio,expectationem industria, industriam laetitia superatura sit hoc quicquid est, ct est sane decus &litudo ciuitatis nostrae, & ab ipsis auctoribus, &ab omnibus hinc quotidie venientibus intelligetis. Tuae partes sunt Aloisi dulcissime mihi renuntiare quas laudes, quos honores instituerit patria nostrahis viris,qui non unum aliquem ciuem,sed uniuersos ciues seruauerint,lionestaverintq;.an quasi vero Phi- lenis illis fratribus Sallustianis aras gratissimi cosecrarint.Vale.Ex Capua.

243쪽

LIBER ;σ - t. Panhor. 'perseverantia. Ec tu mireris, s pro salute tibi perseueram tiam deprecatus sum:nam posteaquam Fla men Plebanus effectus es, missis iocis ac salibus mecum philosopharis,hortarisq; ad bene vivendi viam.recte id quidem Aurispa ne irrideamur, ut

Epicurus,qui dum palato quid sit optimum iudicat,

coeli palatium, ut ait Ennius, non suspexit. Caeterum tu solum memineris,quod Flamini Diali faba nec tanger nec nominare licet,ut Festus reseri, quia ea putatur ad mortuos pertinere: s quidem ea vescebare multum,ea Sratia,ut arbitror,quod legumina pruritum sedant,fed & ut ei parcas suadet etiam,quod Pythagorae tui cognata est faba.Ea igitur abstineas quaeso,ne dum hisce leguminibus carnem domas, venias contra Flamisterii leges ac praecepta: cum Samnii iLlius patris cognata nec violanda,nec contaminanda est.Ego posthac non solum vivendi,sed quod mones etiam bene vivendi rationem habuero, tu modb ut coepisti perge animarum curam habere:sed fabam illam Flamineam ne obtrecta. contractiunculam vero illam,quam in te iure ac merito coeperam, depotio, ct quidem animo libens,eoq; ardentius amare te O .cipio,quia si quae inter amantes, ut ait ille,eueniunt huiusmodi ira rursus si reuentum in gratiam est, am ris vincula conduplicantur. verum ulcera refricare

244쪽

non licet:vi deinceps non de odio,sed de amicitia,non de dolo,sed de laetitia,non de praeterito sed de praesenti inter nos verba habeantur.immo posthac velim ita rescribas,ut epistolae efferri,legi, ac probari queant a meo Principe,& magno atq; prudentissimo Mecoe- nate: sintq; familiaritatis nostrae potius quIm rixae, aut inconstantiae testes.Nam si qua est in te dicedi suauitas,& est meo quidem animo pene incredibilis,nul-piam tibi maiorem laudem, ac gloriam parturire, quam hic potest apud acerrimos iudices, ' praeclaros Heroas:oblectantur,assiciuntur oratione graui&

ornata,& filum orationis tuae iam pridem hic nobilitatum,probatumq;.Cum ad haec,ut polliceris,familiarius uberiusq; responderis,accipies & a me frequentes,& aequc prolixas epistolas,tuaq; ossicia veneraboris. Lisander puer aureus S a me S ab Ergotele saluus & sortis sit.abeo munusculum perqu mavide expectamus,neq; hercle beneficium perdet. Tu secum

vale,nosq; mutuo amate.

G. Panhor. Curissae.V.C.S. P. D. t Vm uteri nostrum Florentia decederet,iul Bononiam versus, ego Caietam, nescio ani hoc tibi exciderit,ut plerat: sed tunc profecto atq; eo loci pollicitus es mihi ex graeco in latinum

transferre Homeri vitam,quae esset apud te solum ut

aiebas inter Italicos, atq; id perficere intra dies non amplius

245쪽

L I B E R 97,mplius a v. a digressu tuo. abii tua ista pollicitatione laetus ac gestiens, multiscit in via Poctarum studiosis

renuntiaui promissum tuum, quod summa cum UΟ-luptate, parit desiderio S audierunt, ct expectariis: quin stultio rego Regi ipsi Alphonsorem significaihi, ratus Aurispar verbum perinde ac solium Sybilla: r

tum fixumq; sore. Interea magnum sol circumuoluitur annum,ci Homeri vita nusqua apparet. obsecro quid in causa est, si ignauia non est Z an ingens volumen ξvidi hisce oculis,breuis erat libellus. an occupationes tuae,quae nulla sunt, praeterquam cum Vngulas purgas,aut ventrem scalpuris ξ videas ne Homeri vitam supp rimendo, aut protrahendo, tuae vitae declares ignaviam.&sanc mirum est, cur tantopere a

studio abhorreas, laborems refugias': cum Socrates graecus tuus apud Platonem non quidem ignauis,aut secordibus, sed temperantibus smul, ac literis insudantibus post huiulce vitae demigrationem, coelum repromittat.Sed tu, uti ego arbitror, ex S crate nihil probas, nihil etiam habes, nisi qubd taurine respicis. videre nunc videor ut mihi succeseas,utq; taurinc intuearis epistolam. sed heus tu, si cupis alios

male non loqui,desine tu prius male aliquid polliceri: hoc est cum dicacitatis arguis quempiam, desine tu prius leuis esse. Vale.

246쪽

vi. Panhor. Turinae. S. P. D.

Ereor ne superioribus literis tecum nimisti familiariter iocatus sim,tuq; adeo me tibi familiarem esse non putaueris, aegreq, tuleris dicta mea.id si ita est,non mihi,te obsecro, sed patriae nostrae quod quereris imputabis. Didacula eri enim Insula,ut nosti,& dicaces producere, ac nutrire homines consueuit .proinde nobis vel maxime ita vivenduest,ne Siculorum disteriis locum relinquamus, quod eueniet utiq; si considerate ad promittendum descenderimus:quod autem semel ipsi promisimus,religiosissime ser uauerimus .nihil alienius a viro bono,quam promissa mentiri .sed his missis, redeamus aliquando,

si placet, ad iucundissimum inter nos illud epistolare

certamen,quod diu iam culpa nescio cuius intermis. sum,mea nunc diligentia, aut potius pietate resumamus,ati ita resumamus,ut a nobis posthac non m db non intermittatur,sed ne remittatur quidem. Hac

igitur epistola te prouoco, tibi bellum indico, bellum inquam non beneuolentiae minus quam eloquentiae. sed unde melius initium sumam, quam ab ea re, qua tibi auditu & miles relatu iucundissima fore intelligo Nicolaus Spectarius tuus, immo noster Caietae agit, nobiscum lectitat,nobiscum disputat,nobiscum iocatur,superiora illa frequentius: vir grauis est,etiam &

suauis, dignus qi quiin medio vestrae illius Aetneviis

247쪽

Hyblae natus sit. progignit Hybla mel omnium optimum, progenuit & virum launc melli simillimu: magna praeterea in homine humanitas, maior benignitas,sed maxima rerum quaruncunq; p rudentia :ingenium habet ut Siculus Sacutum & fertile .ego ex eius consuetudine incredibilem capio voluptatem ac fructum:tus in sermonibus nostris saepe incidis,absensq; tanquam praesens constitueris. Legit mihi nuper ep, stolam,quam ex Bononia ad se mittis, illam quidem elegantem,sed aliquantb nescio quomodo elegantiorem factam eo legente:quid ver b de te, tuisq; sori nis serio & egimus,ct quotidie agimus,multas praeterea intelliges mox aliis epistolis. Interim nihil est quod desperes te posse adsequi tal viro procurat re,vel benefactore. puto te hoc nuntio delinitum&mitin econciliatum esse,s quam ex principio epistolae cotractiunculam ceperis,alioqui utar ad te placandum placenta mellita. tu tame nisi erratum castigas, ct Homeri vitam in latinum conuertis,nunquam persuadebis quantumuis maxima eloquentia,te non e rasse,& de Homero, ac Poetis omnibus male meriatum non esse. Vale.

. Tanhor. ErgofHi uo. S. I. I, E rplures ad me literas te dedisse significas:

ego quidem eas tantum accepi quas tu pri-

248쪽

EPIST. CAMPA N.

respodeo utiq; tarde,sed tarde literas accepi tuas .Primum,ut par est,adhortaris me ut Baccillerio grat ter, quia declaratus sit Praetor urbis Birinoetonae qua de re gaudes tu quidem in primis, S ego tuum hoc gaudium gaudeo.Baccillerio autem tum demugratulabor,cum intellexero quonam pacto magistratu uti sciuerit. Itaqi erit tibi curae posthac mihi renuntiatare non quidem ossicii salarium aut lucrum, sed qu tricomiter,qulim castriquam vigilanter,qulim iuste officium gesserit Pater tuus, idem & meus r licet vero coniectem atq; existimem ipsum omnra recte rite Ihabiturum,tamen quia plerunq; magistratus,atq; honor homines immutare solent, ut qui animo solicito, anxius Ism,expectio te denuo scire de Baccillerio aliquid,quod virtutem potius commendet,quam fortunam praedicet, aut extollat. Idem & de Masino fra-.tre,quod nomen, quam laudem videlicet ex magistratu consequatur, non quam loculos expleat, hoc

est quὶm honesto se gerat, non quam utiliter: de his satis. De Seneca isto miror quid me consulas. quasi

hominem non noris: Fulginatis,ut video,amicitiam

non magnifacis,quem suas tibi S suadeo ut patris i co venereris,ac serues, 1 quo si intellexero te probari,probaberis δc a me:contra si accepero te vel amari vel laudari a viro aliquo malo, vituperaberis lime,

alec amaberis a viris bonis. talem te esse arguent omnes, quales hii sunt.atque erunt, quorum com

249쪽

LIBER 'ssuetudine delectaberis. si sapis, mes audis Cordubensem Senecam complectere, Mediolanensem abiice, qui ex Seneca praeter nomen nihil habet. Commentarioli illi ad Plautum cum caeteris meis libris

Panhormii sunt, & hi quidem adhuc inemendati:

cum emittentur tu eris omnium primus, qui librum habeas, ct iudicium feras. Interea te oblecro pluris facias laudem meam, quam desderium tuum, sue tuum si, sue, ut arbitror, Senecanum. Fortuna

mea talis, qualis Philosopho homini satis super

si, honores aliquanto etiam plures, quam Philosophum deceat, aut Poctam. amamur a Rese plurimum, a quo quotidie ct honestor, S amplincor,magis etiam quam expetam. haec si gaudenda tibi videbuntur,gaudebis. Restat ut tibi respondeam de Daterculo isto tuo, quem Cupidinem appellas,quem si cordi tibi est ad me mittere, nihil differas: malo, tua pace loquar,apud me cducetur, quam apud te: reddam tibi illum ex Cupidine Apollinem, ' Bononiensbus nostris ciuem admirabilem. facit amor ut pollicear indecenter , sed idem amor praestabit , ut quod se auctore promiserim, exoluam, tu modo, ut dixi, ne protrahas rem : tener quidem mollis q; perapte instituetur , fingetur que & m ribus & lateris: alioqui si semel imbuerit aut mores aut literas barbaras , seruabit odorem testa

diu, ut Flaccus est, ct tunc ex Cupidine Apollo

250쪽

BPIs T. CAMPA N. tibi non restituetur, non etiam ab ipso Apolline. De mittendo puero Florum consule hunc literarum adlatorem virum doctum, magnificii,& delicium meu et

is dimittendi pueri viam inueniet , aderitq; Apollini Apollo. Uale cum Masino luauissimo& Cremona

muto,& sideribus meis.Caietae.

vi. Panhor. ophonyo Regi. S. P. II. I mihi satis supers nota,& explorata esset humanitas, & benignitas tua supersedissem nimirum commendatitias hasce ad te scribere:sed quid ego id verear, cum sciam te quotidie vel

indignorum hominum preces exaudire solitum, nec quenquam te tristem discedereZIacobus Ferroccus

vir propter singularem industriam statui regio percommodus, ad sublimitatem tuam proficiscens, me rogativi se tibi per literas commendem. causam quidem acturus est apud te, omnium fero opinione n nestissimam,speratq; meas literas sibi plurimum profuturas.ego vero,& si scio te non hortatu cuiusquam moueri,sed tuapte natura pronum esse ad probitate, tamen amico,& viro optimo deesse nolui:non in mea eloquentia,quae nulla est,sed in tua placabilitate,aequitate,qua inter Principes excellis,plurimum sperans. erit nihilominus & hoc ad virtutem di mansuetudine pertinens,non solum tua sponte, tuos ingenio bene

SEARCH

MENU NAVIGATION