장음표시 사용
381쪽
3ς 4 E P I S T O L .E ri, ut eos, quibus Dominus dederit muneribus illustremus . Nunc te hortamur charissima in Christo filia, & devotiones vestras dilecti filii , in vir tute illius sanctae obedientiae quae Caelum Credentibus aperit , ut provisionem Apostolicam de per- . . sona praefati Archiepiscopi factam libenter admitia cere , & acceptare velitis : in quo & rem Deo acceptam , & nobis gratissimam facietis, & mxgis etiam in posterum nostram erga vos paternam &singularcm benevolentiam cognoscetis. Sed de his latius ad vos supradictus Thomas de mandato ΠΟ- .stro referet , cui fidem indubitatam habebitis . Datum Romae v III. Decembris Is I4. Leo X. . ' Sadolet.
Cllarissime. Etsi obitu clarae memoriae Ludo vici, tui nuper Praedecessoris audito , non mediocrem animi dolorem concepimus, quod magnum Regem , & nobis , ac Sedi Apostolicae, praesertim . extremis his temporibus , amicissimum judicaba
1 Francisco Valesio, qui Ludovleo mortuo Kal. Ian. a. I s I . successerat, gratulatur Leo de regno; petitque ut assentiatur. Iulio Mediceo fratri patrue, suo Eeelesiam Narbonensem dati . Assensum esse Franeiscum , e nita eκ ep. or I σ. lib. x. Bembi. Hine diem eorreximus adscriptum tunc epistula a e gebatur enim xl . Isin. sed legendum xxx. Ian. facili descriptoris errore con sal; eum illa Bembi data sit ii I. Non. Febr. a. Isas. R. tom. I. -υε
382쪽
IA Coa I SADOLETI. 3ς smus amisisse; tamen, cum esset ad nos perlatum Majestatem tuam Continuo, ut quidem decebat, summa omnium laetitia , & voluntate ad regale salium evectam fuisse , nova gratulatione mitigavimus dolorem. Itaque commoti nostra erga te paterna benevolentia & charitate , quam etiam, Cum tu esses in minoribus, susceptam , magnis &mutuis inter nos ossiciis nos aucturos speramus, has ad tuam Majestatem litteras direximus , nuncias Cum nostrae ex tua amplitudine susceptae laetitiae , tum singularis erga te studii, & amoris . Nos te , charissime fili, semper iudicavimus cum ceteris virtutibus omnibus , quae magno Principi conveniant , ornatum , tum praecipua quadam praeditum erga
summum Deum pietate, in illius sanctam Fidem& Romanam ac universalem Ecclesiam religione& observantia; cujus quidem rei egregiam alias la
dem , nunc maximum ab ipso Deo praemium es consecutus, cum ejus recens in te tantum beneficium possis agnoscere . Eo enim auctore , & largitore , Reges, & Principes nationum constituuntur , quos tam praeclaro munere devinctos, ad referendam Deo
gratiam , & illius sanctissimam propagandam fidem, omnis 8c diurna, & nocturna cura debet excitare . Hac igitur de te spe , & opinione imbuti, gratias agimus primum Deo , deinde tuae Majestati gratulamur, omni affectu & amore hanc dignit
tem tuam complectentes, quam non . solum optarmus, sed etiam speramus toti Christianae Reipubli-
383쪽
3s6 Ε p rs T O L Scar sore salutarem; nobis vero, qui te in nostrae visceribus charitatis gerimus , ac Sedi Apostolicae , quae in te filio suo primogenito acquiescit, jucundam etiam, & honorificam . Illud serie Majestatem tuam pro nostra affectione paterna breviter admonendam putamus, ut consideratis secum diligentius superiorum temporum, & rerum eventibus , nullam actionem velit putare , nisi quae cum Deo, ac pietate ,-cum Christianae Fidei commodo conjuncta sit, dignam Christianissimi Regis aut
virtute , aut nomine : cum cetera , quae ab hoc fine ,
consilia aberrant, & plena semper sint ingratae sollicitudinis , & eventus plerumque non habeant secundos . Quamquam haec tu, Deo inspirante, tua prudentia diligentius cogitabis . Nos nostri
erga te amoris fiducia parem nobis tuam Volunt,tem repromittentes, hac primo in re abs te cupimus nobis satisfieri, ut de Ecclesia Narbonensi squemadmodum nos destinavimus, & sicut ad Clarae memoriae Praedecessorem tuum scripseramus) velit Majestas tua libenter assentiri, ut dilecto filio nostro Julio Cardinali de Medicis provideamus; cum praesertim Praedecetar tuus recompensam Ecclesiae Al-hiensis ei pollicitus, Vaurensem obtulisset, dictu iaque Cardinalis neutram sit assecutus, & utrumque illarum cedcre in tuam gratiam sit paratus . Cujus quidem Cardinalis tum virtus, & integritas, tum erga Majestatem , R ipsius statum observantia , &astectio digna est, quae hanc suam erga se cognoscat
384쪽
JAC BI SADOLETI 3ς γ liberalitatem : nobis quidem , 'qui eum & pro suis. summis virtutibus , & pro consanguinitate ipsa ve- hementer amamus , Majestas tua faciet rem gratissimam cui perpetuam gratiam debebimus. Die XXI.
V Enerabilis Frater . Retulit nobis Venerab. Frater Episcopus Octociensis Praelatus noster do- meiticus , Fraternitatem tuam in his periculis , &terroribus, quae a pei fidissimis Turcis , & patriae tuae , & universae fidei Christianae imminebant, ea opera gessisse , quae & persona tua , & eo sacerdotii honore, quem geris, suerunt dignissima. Sic Z 3 enim
t Laudatur de his quae in Hungaria Turearum terrore pereulsa pro re p. Christiana gesserat:est enlin Uesprimium Hungariae inferioris oppidum, eiusque Episeopus subest Archiepiseopo Strigoniensi.. Baro autem Croatiae Episcopus dieitur qui Princtus Croatia , ep. 24. lib. x. Bemb., ubi de vineentium Ο-ctoeiensu in Episcopuin Leia memorat una cum Chilio Cortonensi , vocatque Int rpretes se Proeuratores suos , , quor , inquit, ad eerta Illyrici in ela- . que municipia , ut scis , firmanda munienda , ad Turearum imperus suis stinendos mitto.ρetente maxime , mouente reis. In sequenti epistola nostra octoeiensem Episeopum missum significat ad petunias pro f. Petri Dbrica eoll. ctas , comportandas. Extant multa ad Episcopum Uesprimiensem epistolae Bembi lib. x x. a . , lib. x . . a 3. Hae criptae videntur antequam Roma Leci discederet. Dies tamen in apographo nostro adscripta est prima μυembris 3 eum ex narratione Paris a P. Ravnaldum ad a. Is s. n. 14. ex litteris datis ad singulos Cardinales , quarum exemplum unum ibidem Ravnaldus profert , extatque lib xi. ep. p. Bembi . colligatur, Viterbii eo die fuisse s ae deinde Florentiam, Bononiamque venisse , litterae quae sequuntur Lembi indicant , de Scriptores testantur . Forte ergo Novemb. mensis pro Septembra positus .
385쪽
. XXXVII. COMITI IOANNI CORBARIAE
Becte sili. Virtus tua, & animus in iis rebus excelsus dc eminens, quae ad verum honorem '& Dei δc tuum maxime pertinent, facit, ut te singulari in Domino benevolentia,& charitate complectamur . Quare & munera tua ad nos missa grati stimo animo accepimus, & de iis & tibi, i c Deo nostro omnipotenti gratiam habemus, quam maximam possumus. Ac aliorum saepe munerum pretia, aurum , & divitiae faciunt; tua autem munera obluam virtutem pretiosiora fuerunt. Gratiam autem aliquam referre volentes , mandavimus Ven. Fratri Episcopo Octociensi Praelato nostro domestico , quem ad pecunias in iis locis ob fabricam B. Petri eXactas ad nos comportandas mittimus, ut Nobilitati tuae ex iis pecuniis DC. Ducatus auri condonaret , ut ea tua castra munires , quae in finibus prope impios hostes sunt posita: atque etiam , ut de spiritualibus donis te honoremus, harum litterarum tenore , & Nobilitati tuae, δe eis omnibus , qui tecum uua Contra Turcas arma capient, adversusque eos pro fidei tutela belligerabunt, plenariam Omnium peccatorum suorum indulgentiam , & reini Dsionem, Dei omnipotentis , & Beatorum Apostolorum Petri 8c Pauli auctoritate confisi elargimur . Datum Romae, ut supra . Leo X. Sadol.
386쪽
XXXVIII. GUBERNATORI URBIS . . '
V Enerabit. Frater . Commisimus superioribus diebus Venerabili, Fratri nostro F. Episcopo Tiburtino in alma Urbe nostra nostro , Ac Sedis
Apostolicae Legato, ut cum Fraternitate tua ageret, quo in causa dilecti filii Laurentii Crassi Canonici Lateranensis Venerabilem item Fratrem almae urbis nostrae Vicarium adjunctum haberes, ut cum eo pariter procederes: quod factum non esse miramur . Quare cum nostrie constantis intentionis sit , ut ambo simul, ac neuter seorsum causam eam CV-gnoscatis , mandamus tibi , & expresse praecipimus,, ut juXta tenorem supradictarum litterarum nostrarum praefato Legato directarum, adjuncto tecum Vicario nostro,procedas jusque facias, non ob stantibus quibuscumque . Datum Bononiae o III. Dccembris Is I s. LeOX. Sadol.
XXXIX. . CARDINALI EBORACENSI 'DIlecte Fili. Mittimus ad Cir. tuam exemplum litterarum , ad filium Regem charissimum, de congressu cum charisiimo in Christo filio nostro
a Ut una eum Episcopo Tiburtino Camillo Leonino causam expediat Laurentii Crassi Canonici Lateranensis isa inita in colloquio eum Franeiseo Gallorum Rege egisset , eum Leo .seriberct Regi Angliae 3 exemplum earum litterarum Cardinali Eboraeensi
387쪽
IACOBI SADOLETI. 36Iprancisco Rege Francorum Christianissimo per nos habito , deque deliberationibus nostris scriptarum; in quibus , cum magna spe nobis oblata sanctissima- rum in Turcas e X peditionum , ipsius Majestatem eniXe adhortamur , ut suscipere patrocinium pro parte sua Christianae fidei velit; sicut alios nobis benignissime pollicitus est. Tuam ergo Circ. in cujus virtute , & erga nos benevolentia magnam spem
hujus praeclarissimi operis perficiendi locavimus
summo studio requirimus, & hortamur , ut, si unquam alias nobis rem gratissimam fecit aut factura. est, & si Dei causa , & sanctae Matris Ecclesiae, in qua ipse tantam dignitatem obtinet, sibi elaborandum esse putat; nunc illius Regis mentem, animum , studium , Voluntatem , opesque , quibus abundat , virtutem , magnitudinem animi , qua summa praeditus est, ab omnibus aliis curis, & cogitationibus ad tam praeclarum, & sanctum opus revocare diligentia, auctoritate , precibusque contendat , & denique essicere, ut nos hujus optimi, &ardentissimi desiderii compotes essiciamur . Res lon gam orationem desiderat , sed noster paternus
amor erga te, & tua erga nos observantia pauci contenta est. Dedimus autem in mandatis Ven
Fr. Sil. Episcopo Unigorniensi istius Regiae Maje' statis
Thomae Vuleeo mittit . ut eonstitutam expe Iitionem in Tureas sermone ipse suo adiuvet apud Regem . Notissimus hie Cardinalis in Henriei um. historia. 'e eo & Ciaeeonius rom. 3. eoL 34I. Episcopi Unigorniensis , Regis Britanniae Legati mentio fit in epistoIa lib. v. io. Bemb. Collocutus est Leo cum Francisco I. Bononiae a. Isis, mense Dec. V. q. x a. O I7. lib. κ . a Mi.
388쪽
statis apud nos Oratori, ut ad tuam Circ. plenissime perscriberet, cujus litteris fidem habebis . Nos, iterum enim repetemus, si tuum studium in hac
voluntate nostra nobis respondere cognoVerimus; quemadmodum tamen certe eXpectamus , omnem nostram spem , 8c opinionem virtutis tuae cumul tissime expletam reputabimus, tuaeque Circ. hoCimmortale ossicium in animo semper conservabimus. Datum Bonon. Sadoletus.
XXXX. DOMINAE EMOLISMENSI. ' .
DIlecta in Christo Filia. Etsi certi sumus, famam
ipsam , quae malarum praecipue rerum velox S festina est , ad ceteros tuos omnium rerum labores , gravem etiam nuncium de periculis Ungariae ad paucos dies tibi allaturam Sed in tuam Nobilitatem in primis oculi , dc mens nostra eonversa est . Scimus enim , & novimus virtutem &Religionem tuain , quae in dissicilibus, & duris rebus
r Est haee Aloysia a Sabaudia mater Franeisel I. Gallorum Regis . Aleam autem Leo seribit de Hungariae petieulis . Perieula , opinor . ea dieit quae filio Frane isto Regi lib. xit . . a 4. Bemb. data Id. Maii r s t σ. Leo narrat . At Episeopci velprimiensi ep. 2 3. scriptavit r. halend. Iun & de quibus Isthuanus. Tempus tamen huie epistolae adsetiptum non convenit;eum anno III. nonis Febra. dederit Leo Florentia litteras lib. x . 26. , R indidem est xv l . kal. Mart. lib. xr. ap. annus autem tertius Leonis ad Martium usque mensem a s Ic. procedebat . In mense ergo adseribendo erratum puto .
389쪽
I Aco BI SADOLETI. 363bus exercitata , nusquam tamen a Deo pietateque deflexit, meritaque est, ut laetiore jam vultu divina benignitas res tuas respiciat. Nec tu certe hoc tempore ullum sacrificium sanctius, ullum obsequium gratius potes offerre, quam ostendere re , &factis, illius fidem sanetumque nomen, ne ab impuris violetur , maximae esse curae . AC cernimus quidem ipsi, atque etiam a te. & isto inclyto opulentoque regno eXpectandum est, filia charissima, ut partem oneris in Religione Christi adjuvanda , & populis ab interitu fidelibus vindicandis , prompto ,& alacri vultu suscipiatis; quo idem Deus omnipotens pristinam nobis felicitatem , id quod facturum confidimus, reserat . Et quidem his ipsis diebus
venerant rumores de pace satis constantes, quae inter Caesarem , & Christianissimum filium tuum conciliata diceretur , cujus optatissimi nuncii voluptas. si ut speramus, vera est nam ad nos litterae nullae adhuc erant missae in ipso temporis articulo publicata erexit omnium mentes; ut cum ex una parte iracundiam , & severitatem summi Dei metueremus; ex altera misericordiam, & benignitatem eXperiremur , qui in maximis periculis Christianitatis haberet remedia suae clementiae tam parata . Hanc ergo pacem & Concordiam inter eos, quam nos pro nostra parte semper procuravimus, atque suasimus intercessimusque apud Caesarem pro ea tam Lepius; sive factam vehementer gratulamur ;sive suturam esse non dubitamus: cujus fausto , &
390쪽
364 V EPISTOLAE . felici nexu, si modo nunc aliquantulum salus Ungariae sustineatur , audemus sperare Deo fieri, impium hostem , quae consilia nunc versat, & in per niciem Ungariae ac Christianitatis totius machinatur , ea propediem in caput suuin Conversa esse sensurum : quod ut contingat, atque hujus singularis gloriae atque virtutis maximam filius tuus , &idem noster ferat partem , eumdem Deum , misericordiae Dominum supplices deprecamur . Datum Romae die XI. Februarii Is 16.
Charissimo in Christo filio nostro Carolo Castellae,& Lcgionis, ac Aragonum Regi illustri. XLI. LEO PAPA X. .
CHarissime in Christo fili noster, salutem & Apo
stolicam benedictionem . Devotionem tuam in nos & hanc sanetam Sedem Apostolicam plurimum in Domino commendamus ; quod , prout litteris tuis nobis innotuit, dilectum filium Hieronymum de Frescobaldis civem & mercatorem Florentinum Commissarium super exigendis proventibus ,
occasione Indulgentiarum, pro reparatione aggerum
- 1 Carolo gratias agit quod Hieronymum de Freseobaldis Commissarium super exigendis proventibus Oeeasione Indulgentiarum, admiserit, eumque ei dem commendat. Suceesserat Carolus t qui adeptus Imperiit postea est a i s ly. hoc eoden anno Ferdinando Regi mortuo xv ia I. Kal. Febr. Jam superius m innuimus , Rimbi esse hanc epistolam non Sadoleti.