Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

. . . .

IACOBIS ADOLETI, . 36ς locorum maritimorum tui temporalis dominii inferioris Germaniae per nos concessarum , & decimarum in eodem Domino impositarum nos Cameram Apostolicam concernentibus , a nobis deputatum , ad requisitionem nostram , & juxta nolir rum tibi super hoc directarum litterarum tenorem libens admiseris; quod prosecto nobis gratissimum fuit, cum hujusmodi proventus per eum cujus si des & probitas nobis nota es , ac ab co deputandos dumtaxat exigi statuerimus . Hortamur igitur Majestatem tuam, ut nostra Contemplatione eumdem Hieronymum nobis gratum & acceptum, ac ab eo deputandos circa hujusmodi exadhionem jugiter foveas , ac eis sic tuo favore assistas , ut sibi com- . missa, sublatis quibusvis impedimentis & perturbationibus , omnino exequi possint, nosque ad Complacendum eidem Majestati tuae in reliquis amplius invitemur. Datum Florentiae sub annulo Piscatoris die as. Februarii Is 16. Pontificatus nostri an-

no tertio

XLII. DUCI BOR BONI

DBeete Fili. Credimus Nobilitatem tuam facere optimo animo,cum pro dilecto filio Francisco Maria de Ruvere Urbini Duce assine suo apud nos

Carolo III. Gilberit Proregis olun Neapolitani & Clarat Gon2 agae filio . . qui etiam Mediolanensi Dueatui nomine Francisci I. Gallorum Regis praefuit . de Comeitabilis ab eodem Rege ereatus a. I s 3 3. Cetera de bellis ab eo gestis. .& miserrima morte eum Romam oppugnaret a. Isa . notissima. Franciscu1 M. de Ruvere varia usus est sortuna . Urbiai Ducata spoIiatus a. Is Io. .

392쪽

366 BPIs TOLAE intercedit , oratque ut causam ejus audire & cognoscere velimus . Agnoscimus enim, praestare eam ossicium , & bonitati suae , & assinitati debitum . Nos vero ejus Causam studiose cognoscemus, ratio nesque audiemus: quae utinam tales sint, ut eas

nobis, salva nostra, & Sedis Apostolicae dignit

te , admittere liceat, aut saltem illatam contumeliam dissimul Me . Amavimus enim semper ipsum Ducem , de sua, & Majorum suorum causa : idque multis , & magnis nostris erga illum beneficiis non destitimus declarare. Sed si nostra , dc S. R. f. majestas ita aperte & graviter violata apparebit, ut nostro Jc ejusdem Sedis honori deesse non possimus, tunc erit & Nobilitatis tuae,& charissimi in Christo filii nostri Francisci Regis Francorum Christianissimi, ad propulsandam illatam nobis , & Ecclesiae

injuriam, omni vestra ope atque auxilio adesse, sicut conjunctio , nostra , & vestrae religiosae mentes postulant. Nos quidem eo animo sumus, ut hanc causam ex Deo & justitia de non aliter terminaturi simus . Datum Florentiae. Leo X. Sadol.

XLIII. REGI HISPANIAE A. CHarissime Fili . Dilectus Filius Hieronymus de

ich tuae Serenitatis apud nos Orator , vir &fide erga clarae memoriae avum tuum praestans, &

393쪽

IA OBI SADOLETI. 36 nobis ob virtutem , & prudentiam suam non solum charus , sed etiam maxime probatus , tuas nobis praebuit litteras 3. die Aprilis datas: atque ipse suo sermone diligentissime de tua probitate, erga nos benevolentia , in Deum Religione, multa adjunxit ; ex quibus nos & litteris & sermonibus singularem quamdam & jucunditatem, & laetitiam anumo concepimus , jam certius cognoscentes id , quod nos tamen tua praestanti indole, & Majorum tuorum exemplo inducti semper expectavimus , te& virtute excellentem & pietate , quae in Christiano Rege laus primaria est , eximia, ea Sedi Apostolicae ac nobis tuae erga nos voluntatis praebere testimonia , quae & nostrum de te judicium non fallant, & sint tum nobis ac eidem Sedi optati sima, tum tuae Serenitatis laudi, & nomini in primis accon odata . Etenim cum talis animus ac voluntas erisa Sedem Apostolicam ipsa per se omni laude dignissima sit , cum nihil in magno Rege ad

prudentiae, & pietatis famam clarius unquam fuerit, quam habere in omni honore praecipuam sanctae Sedis Apostolicae auctoritatem , sicut multa antiquarum rerum monumenta testantur ; tum vero dubium non est , quin principibus tali virtute , & voluntate praeditis, omnium actionum auspex , &sautor Deus adsit, sine cujus numine nulli unquam Reges prosperum rerum suarum cursum tenere potuerunt ; quem tibi, si in hoc animo erga ipsius sponsam Ecclesiam perstiteris, non defuturum non modo

394쪽

363 E v I s T O L Amodo speramus, sed etiam pollicemur. Paterna quidem erga te charitas nostra , etsi antea singularis& egregia semper suit, tum tuis proximis litteris& d. Hieronymi relationibus, majorem in modum ' . confirmata est; quam in omni occasione sumus tibi cum Deo declaraturi , sicut latius, & copiosius cum eodem Oratore tuo collocuti sumus; cui ad Serenitatem tuam nostro nomine scii benti fidem plenam adhibebis. Datum in Villa Manliana ao. Aprilis Is I 6. a. 4. Leo X. . Sadolet. ,

XLIIII. REGI HISPANIAE .

E Git nobiscum diligentissime dilectus Filius Hie

ronymus de Nich , Majestatis tuae apud nos Orator , quod dc tu per litteras tuas, ut Ven. Fr, trem Episcopum Cameracensem hac proxime lutura Domini nostri natalis festivitate crearem Cardinalem , dc in amplissimi Sacerdotii honorem voc re vellemus: in quo respondimus ipsi Hieronymo Oratori tuo , quae necessaria fuerunt, dc quae nos causae , dc quae rationes cogant, ut differre cre tiones hujusmodi in aliquanto longius tempus Com- Pellamur ; tuam vero Majestatem hortamur in Domino , dc ab ea valde expetimus, ut aequo animo

pati

a Regi id a Leone postulanti , ut Episeopum Cameraeensem erearet Cardinalem , respondet ά neeesse sibi esse ereationes huiusmodi in longius aliquanto tempus differre . Inter litteras a Bembo seriptas lib xv. 7. extat in qu Episcopum Cameraeensem Cardinalib. adscripsisse nunciat Leo Cal. Apr. II 17.

395쪽

IACOBI SADOLETI. 369pati, & in bonam partem accipere hanc nostram cunctationem usque ad tempus tibi alias per nos promissum velit: quo tempore erit nobis curae, concedente Altissimo , ut suae tunc Voluntati per nos largiter satisfiat; quod nos quidem semper &Cupimus agere , & meditamur : de qua re tota ex

litteris Oratoris praefati Majestas tua plene fiet certior , quibus fidem adhibebit. Datum &c.

Sadoletus.

XLV. Charissimo in Christo filio nostro Henrico Regi Angliae Illustri L EO PAPA X. k. CHarissime in Christo fili noster salutem & Αpostolicam benedictionem ., Alias dilecto filio . Joanne de Bois Abbate Monasterii S. Martini Tornacensis ordinis S. Benedicti, jam in senecta aetate consti tuto de idoneo coadjutore, nobis homine gratissimo providcre volentes, dilectum filium Ludovicum de Rosiis, assinitate nobis arctissima conjunctum , qui nobiscum in omni varietate status nostri, adversis, secundis , angustis , amplisque rebus &studio , & fide, de benevolentia semper affuit illi incoadjutorem cum successione praedicti monasterii de

Α a ipsius

Hanetleo Ludavleum de Rubeis affinem suum commendat, ut eo diutor iniis Abatis S. Martini Tornaeensis , enneessum munu1 assequatur . Eamdem commendaverat Resi Francoram . C. F. 1.

396쪽

37o EPISTOL Ripsius consensu adjunximus & creavimus, ac deinde ipsi Joanni Abbati exemptionem & collectoi iam

in dicta civitate Tornacensi conccssimus, prout in litteris super utraque re confectis plenius contine tur . Cum autem vehementer nobis cordi sit pro nostra paterna in Ludovicum assinem nostrum charitate , quae per nos Vel consanguinitati vel virtuti ipsius, vel perpetuis ejus erga nos meritis debetur ,

ut quae tum in beneficium & commodum ipsius proprium, tum contemplatione ipsius in alterius perlonae hoc est Abatis jupradicti ornamentum &honorem data & concessa a nobismetipsis sunt,

sine ullo impedimento optatum exitum Consequantur ; Majestatem tuam in Domino hortamur &quantopere possumus requirimus , ut ita tua regia illa benignitate eorum utrique velis , ut nostra in utrumque beneficentia & voluntas, per te non modo de sensa, sed etiam cumulata videatur . Quod erit ita nobis gratum, ut eXpectare a Majestate tua eo

in genere gratius nil possimus . Quamobrem cum di res justa sit, & persona in quam collatum beneficium , optime de nobis merita , & nos rei aucto-Tes , cujus acta tu pro Catholica voluntate tua&in nos , Sedemque hanc Apostolicam observantia , Proque item vere paterna charitate in te nostra, rata semper habere consuevisti; expectamus intelligere desiderium nostrum nutu tuo expletum esse . Qua quidem expectatione ne frustremur , abs te etiam postulamus. His autem de rebus omnibus ex Venerabi-

397쪽

J Α o o A I SADOLETI. 37 Irabilis fratris Episcopi ingorniensis Oratoris apud

nos tui litteris, Cui mentem voluntatemque nostram omnem aperuimus latius intelliges; quibus fidem ut adhibeas Majestatem tuam enixe hortamur . Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Pis Catoris die a. Novembr. Is 16. Pontificatus nostri anno quarto . Ia. Sadoletus

XLVI. Dilecto filio nostro Thomae tituli S. Caeciliae in Trans tyberi Presbytero Cardinali Eboracensi Φ.Ilecte fili noster salutem & Apostolicam benedictionem . Alias dilecto filio Ioanni dGBois 8α. sine impedimento ullo optatum exitum consequantur ; intelligentes quantum tua auctoritas & gratia hac eis in re prodesse possit,Circ tuam hortamur in Domino & toto animi affectu requirimus; ut quoniam quidem non dubitamus quantum Causa nostra velis , ita tuo favore & opera adesse .utrique eorum studeas , ut nostra in utrumque beneficentia & voluntas per te non modo de sensa sed etiam cumulata videatur . Quod erit ita nobis gratum & acceptum , ut tuam pristinam dc perpetuam erga nos ohservantiam summo amore conjunctam sinus hoc facto recognituri . Omnino cum honor noster ac hujus sanet e Sed is in eo vertitur, ut quae

A a a Per

1 Idem ost argumentum atque eadem pars prima hujus epistolae ac superior Diqitigod by Cooste

398쪽

3 a F p I S T o L Eper nos saeta sunt , in*iolata permaneant ; tum talis est haec persona , ut quantum cum Deo nobis licet . ejus ornamenta & Commoda tamquam nostra propria ducamus. Quamobrem , cum & res justa 11t, & persona in quam collatum beneficium, Optimc de nobis merita, & nos rei auctores, Cujus tu semper voluntatem & auctoritatem pro tua praestanti virtute plurimi secisti; expectamus ossicium tale Circ. tuae , tum apud illum cla1issimum Regem ad quem etiam scribimus , tum vero apud temetipsum , ut quamprimum audiamus desiderium nostrum opera tua expletum esse : quod testimonium tuae in nos benevolentiae sumus inter alia multa &ma na non minimum existimaturi. His autem de Tebus omnibus ex venerabilis fratris Episcopi Wingorniensis , Majestatis istius apud nos oratoris litteris , cui mentem voluntatemque omnem nostram

aperuimus, latius intelliges: quibus ut fidem adlibheas Circ. tuam enixe hortamur. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo nostro Piscatoris die a. Novembr. Is 16. Pontificatus nostri anno quarto. Ja. Sadole tuo.

399쪽

XLVII. Dilecto filio Petro electo Lavellin y. LEO PAPA X. DIlecte fili salutem & Apostolicam benedictioia

nem . Cum nuper Cathedrali Ecclesiae Lavellinen. , ex eo quod dilectus filius noster Franciscustit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis Surrentinus regimini & administrationi Ecclesiae cui praeerat, in manibus nostris sponte & libere cessisset, nosque cessionem ipsam duxerimus admittendam , Vacanti, 'de persona tua, nobis, & fratribus nostris ob tuorum exigentiam meritorum accepta,providerimus, teque illi in Pastorem praesecerimus, & in praesentia non valeas ob continua itinera , quae de necessitate nos sequendo sub is , & alia impedimenta, litteras provisionis hujusmodi sub plumbo expedire; nos volentes te praemissorum meritorum tuorum & virtutum intuitu speciali gratia prosequi , harum tenore tibi facultatem concedimus & auetoritatem , actualem possessionem dietae Ecclesiae per te, vel Procura torem tuum ad hoc legitime constitutum apprehendendi, illiusque fructus, redditus, & proventus exigendi levandique ; mandantes propterea dilectis

A a 3 filiis

3 Εditam habes ap. Ughell. λ ν. col. 7 a. Est hie Petrus Priseus e nobili amilia Guillelmueeia de Amandata Firmanae aloeeesit , Panormitanus Archi. presby ter & Card. Franeisci Remolint a secretis . Hie ergo factus est Episeopusia vellensis , eum elus Ee lesiae administrator perpetuu Franciscus Remolinus Episcopus surrentinua alministratione illa sponte cessisset.

400쪽

filiis Archidiacono, Canonicis, & Capitulo dictae Ecclesiae & aliis omnibus ad quos spectat sub pinnis

&censuris Ecclesiasticis , quatenus te ad hujusmodi possessionem recipiant δc admittant , ac in Episcopum, Zc Pastorem recognoscant; felic. record . Bonifacii Papae VIII. praedecessoris nostri quae incipit, , Injunetis, , & aliis constitutionibus & ordinationibus Apos olicis , ceterisque in contrarium facientibus, non Obstantibus quibuscumque . Volumus autem quod litteras Apostolicas provisionis dictae Ecclesiae intra sex menses cXpedire tenearis :alioquin lapso termino & litteris non expeditis, Ecclesia ipsa vacare censeatur eo ipso. Datum Florentiae sub annulo Piscatoris die 3O. Jan. Μ DXVI. Pontificatus nostri anno tertio . Iac. Sadoletus.

XLVIII. PRIORI, ET CONVENTUIS. MARCI FLORENTIAE L

DIleet. Fit. Volentes vobis ea gratiose concede. re , per quae istius Ecclesiae & domus vestrae , quam in visceribus caritatis gerimus decori, ac fi- . delis

Eeelesiae S. Marci xi I. Dominiea Quadragesima Stationem sacram di peeineatorum Indu gentias eoncedit , quas anno superiore cum Fl.rentiae esset tonis cssierat . Praecipuo quodam amore Leci S. Marei congregationem complexus est, ut diplomatis datis Bullar. Diam. Iam. 4. n. as. 43. . . Conllat, i . quis

SEARCH

MENU NAVIGATION