Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

33 EPISTOLAE omnis Saulorum familia, quae non magis Genuensis naturaliter, quam tuo beneficio : Gallica facta est, & est omnis tibi dedita . Denique Majestas tua , si hunc liberum nobis, & salvum condonaverit rem nobis gratissimam faciet. Romae III 4. anno secundo. Leo X. Sadol.

XXII. CARDINALI SEDUNENSI . DIlecte Fili noster . Amavimus semper dii

elos Filios Galeatium, & Antonium Mariam eorumque Fratres de Pallavicinis, totamque illam domum & familiam , tum propter splendorem generis, hominumque Virtutem, quod ipsi interi primos Italiae ornatissimi, ac in rebus gerendis strenui semper existimati sunt; tum vero quod nos

ipsos etiam ante constitutos in minoribus , domumque

I Cardinalis sedimensis , eui a Sadoleto atque a Bembo multae litterae Leonis nomine scriptae lunt, est Matthaeus, seu Marcus Schineri in horum tem porum historia celeberrimus . Nomen in dubio videtur ex Bembi epistolis. Nam lib. x. s. r . legitur Matthao Cardinali Seduno Helvetio . Eodem Iibro vis. σε. eodem anno scripta initium habet huiusmodi Ex .litteris Marci Cardinalis Seduni de libri xi. epistola xo. inseribitur Mareo Cardinati Seduno uti 33. xx. &ar. v. In aliis prima littera dumtaxat legitur M., unde ambiguitas fortasse orta.Ceterum Matthaeum eam vocat Iovius in vita Leonis, His ι.xv. me .atque alii vulgo. Cardinali ergo Sedunensi commendat Galeatium , de Antonium M. de Palavicinis . quos laudat . affinesque suos dicit. Antonio seribit lib. II. eps. 4. Bemb. suam in eum fratresque benevo-Ientiam significans, promittensique honestissimum in militia locum , quem iam dedi me, indieat in litteris ad Thomam Campegium, quas Ciaceonius etiam reeitavit in Vir. o. Baptista Pallavicinis extat θ I. Ix. eps. ad Galeatium vero v 11. 1 F. s ad utrumquo IN. H. .

362쪽

JΑco EI SADOLETI. 33sque nostram non mediocri benevolentia sunt prosequuti . Accessit ad illum amorem pristinum, etiam assinitas nobis cum ipsis Pallavicinis per no. stros conjunctissimos contracta , quod vinculum

benc volentiae etiam alienas voluntates conciliare ad conspirationem amoris atque amicitiae solet, veteres autem amicitias arctiore nodo adstringere .

Quare, si hae causae graves ad illos fovendos, & a nobis nostra ope , ac patrocinio complectendos tuae Circumspectioni δ vidcri debent , potes etiam eXisti

x cireum & Circumsp., nimirum Civeumspectis eireumspectus, saepe oe-euttit in liis litteris . Esi honoris titulus hoe tem p re . T. . pari. I. Ulo mar. I. is Mont. pag. I. A. S. Is a 3. d. a . Mart. ante Pacicha in Busis.... Renovatto amicitia confederationis liga perpetuo duratura . facta ,

inita, ct conclusa extitit is est inere prafatum Chr6Zianismum Regem

Franeιa cte. O magnificum . elarismum D. Andream Grilli Proeu rorem Sancti Marei. o. circumspectum Alosium Petri secretarium

Τhomas de Herrera in Alphabeto Augultiniatio litteras Leonis proseri Carindinali aegidio , quarum hoe est exordium; Cum nuper Mud nos. doctis

quibusdam adstantibus. sermo de tua Circumspe tione incidisset Oe. Leo

Viterbium se collaturus a. I sis. epistolam scripsit singulis Cardinalibus absentibus . Exemplum ejus epistolae, quae data est Cardinali Bononiensi Aehilli de Grassis recitat Raynaldus ad h. a. u. a s. in qua haec habentur. Nunc aurem eum exissιmaremus ad eorumdem Sedis cit, Reip. dunitatem magnopere pertinere , ut de tota re e usquepartibus circumspoctionem tuam reterosque fratres nostros S. R. E. Caramales quamprimum eonsulamus , ut qua agenda deιnceps sint, eommuni omnium sententia discutiamus , circumspectionem

ruam hortamur in Domino O c. . Quamquam Bembus a vocibus omnibus abhorrens, quae latini sermonis candorem contaminare videntur . hunc honoris titulum omittat in exemplo suo lib. x I. F.7. Aliud Remplum in Sadoleti vita posuimus Clementis VII. tempore t Leges idem nomen in epistola Berinnardo Bibienae Cardinali ap. Ravnaldum ad a. Ist 3. n. 3 st. Cum hodie Gν-cu pectionem tuam pro sanctissima , , perneeessaria contra Christi nomini shoqies expeditionis negotio σε. . Nestio , an tituli loeo vox haec sit posita in epist. Gregorii I x. ad Archiep. Brem. & Uerd. c tom. x . p. l. colleci. Labba

363쪽

stimare, quo animi studio petere a te instituerimus , ut illos omnibus eorum in rebus , ac negotiis, quae non modo commodum illorum , sed honest,tem etiam,dignitatemque familiae attingant, habere velis commendatissimos . Quod , ut nobis postulantibus sedulo ac libenter tribuas, confidimus, nos quidem in tua egregia erga nos maximis in rebus perspecta voluntate meritisque singularibus , quae tu pro tui animi virtute , atque constantia velle augere quotidie debes ; sed tamen arbitramur amplitudini quoque tuae convenire , habere in fide& clientela tam illustrem familiam , quae quali studio te sibi propitium , dc piopugnatorem adoptat , tali animo sese , opus, Vires, ornamentaque sua omnia tam dignitatis quam fortunae tuis honoribus commodis, temporibuS offert, ac pollicetur . Nos

quidem qui tuam erga illos inclinatam , Jc propitiam voluntatem , & studiose petimus, Jc Concupiscimus vehementer, assirmamus Circumspectioni tuae , te quid in illos studii, operae, liberalitatisque tuae contuleris, in hominibus gratissimis tibique deditissimis positurum, futurumque id tibi non modo honori sed etiam commodo , ac jucunditati; nobis vero rem ita gratam facturum , ut ad multa tua &praeclara orga nos ossicia hoc in primis charum , scjucundum simus habituri. Datum Romae I SI . Leo X. Sadoletus

XXIII.

364쪽

XXIII. MUTINENSIBUSy. DIlecti Filii. Multis nunciantibus, sed praecipue dilecto filio Fabiano de Lippis Iuris

utriusque doctore , Commissario nostro ad nos scribente cognovimus; Vos singulari quodam studio , & amore status Ecclesiastici incitatos egregiam operam navaste , ut i 1tius nostrae civitatis nobis charissimae possessio, quam nonnullorum fraus ac improbitas tergiversando impediebat, a nostris facilius acciperetur: quod fuit nobis admodum gratum . Nam cum civitatem ipsam nostro . &S. R. f. imperio accessisse optabile nobis est, tum vestram tantam hujus rei voluntatem, & studia flagrantia erga dignitatem nostram prospexisse etiam jucundius . Quamquam quid Sedis Apostolicae causa vos semper volueritis , nos non latet . Commen-Y damus

1 Mutinenses laudat, quod egregiam operam navaverint, ut ei vitatis ponsessio facilius aeeiperetur a suis . Mutinam ergo hoc tempore lihentibus eiul-bus in potet ate Pontifieis suisse . ex hac epistola apparet, Die s. Aug. to. Iulio se Mutinenses tradidi se . scribit Bembus Hist. Venet. lib. ra. etsi alii aliter rem narrant . Postea tamen hoe eodem anno Mutinam Maximiliano Im- Peratori subiectam fuisse, constat ex epist. lib. II. 19. Leonis prid. Cat. Iunii scripta , necnon anno qui proxime secutus est , ex .ult. lib. v I tr. data in n. Iulo anno seeundo . Sed eodem anno prid. Id. Novembr. vito Fruito Praefecto Mutinae Leo seribit est. ti . ιib. κ. Et mihi or Massimiliano IN. d gnato Ddus initum est, pactique sumus , ut is Mutina oppida, ejusque atribus omne mihi e ενet atque remitteret a quemadmodum ex diplomate quod ea de re confectum es, poteris eognoscere . . . . Quare velim ut Fabiano Lippo semiliari meo jus . is possesonem oppidi Murina eui praes , ejusque aνeis. gri , virorum omnium des , tradasque liberaliter is . v. Ammirat. Hissori

365쪽

338 EPIs TOLAdamus itaque in Domino devotionem vestram, &hortamur, ut perseverare in eodem animo studioque velitis , detisque operam pro vestra parte , ut is a civitas a nobis , quemadmodum optamus recupimus , pacifice , dc recte gubernari possit: nos enim pro nostra erga vos paterna charitate sumus Curaturi, ut tam benemeritis de nostra dignitate civibus, omnia a nobis cum Domino & justitia, jucunda , & commoda procedant; quod ita intellio elis , ut vos, nec status Ecclesiastici, nec nostrar

erga vos voluntatis poeniteat. Datum Romae IςΙ .

XXIV. LqCOBO SABELLO . DIlecte Fili . Quod, & virtus tua, & genus

pollicentur, te in honore sanetis Matris Ε Clesiae , ac nostro , ubi opus fuerit, defendendo egregiam fidem , & sortitudinem praebiturum idcirco presecturam equitum septuaginta cum titulis , & praeeminentiis dari consuetis , tenore praesentium concedimus , atque te cum eo ipso equitum numero ad nostra , & ejusdem Ecclesiae stipendia conducimus, cum aliisque nostris Praesectis, & Ductoribus equitum annumeramus , te in Domino hortantes, ut fide , & virtute tua PrΟ-

1 Inter hujus temporis nobiIes Duees reeensetur V. Ammiratum lib. 2δ μἀβ. so . De eo Varchi in oriar. funebri Ioi Baptiuia Sabelli, quem Iaco bus ex Camilla Farncsia suscepit. Huie ergo praefecturam equitum L L. svn fert Lio s

366쪽

JAco EI SADOLE TI. 339 mereri studeas, quo nostra erga te liberalitas his terminis contenta esse non posIit: volumus autem quod hujusmodi Praefecturae tuae tempus a data praesentium inchoare intelligatur. Datum Romae Julii x1. Is q. Leo X. Sadoletus.

XXV. TROILO SABELLO .

DBeete Fili. Venit ad aures nostras , te una cum quibusdam aliis ea agere , dc moliri parantem, quae minime sunt aequa ; statum civitatis

Senae , & dilecti filii Burgesii Petruccii, ac illius

Reipublicae pacem , & quietem perturbare velle; quod nequaquam credere possumus . Hujus enim pravi consilii nullam videmus esse rationem; nec vere quicquam est hoc tempore , quod gravius, &molestius accidere possit. Quamobrem primum quidem Optamus falsa esse ea quae ad nos de te sunt perlata; sin autem in ea Cogitatione, & apparatu verseris , de nunciamus tibi , nos ea acturos per quae hujus te consilii poeniteat. Nam cum dictam

I Ne senarum civitatem turbet . Harum turbarum auctores ep. sequent. suisse deelarat Sabellum ipsum & Laurentium Comitem Petiliant . Troilus Sa. hellus a. Iso . equitibus Senensium praefuit, ut Malavolti pari. 3. lib. s. Laeensibus deinde militasse a. Isos. Ammiratus narrat, pcistea sub Ren Elo, ex Guieetardin. lib. r 3. Conspirasse hos cum exulthua quibusdam tradit ep. β-quent. De turbis his ab exulibus excitatis, Malavolei ad h. a. Leo ep. a6. a .as. lib. vi I r. in quibus ad eos tu inuItas compescendos Pindarum santesium familiarem suum misisse signifieat . vicariumque suum eum sacere . suamque -- etciritatem illi attribuere . Notum est, mortuo Panduleho Petrucelo , patri auctoritatem in Burghesium filium translatam .

367쪽

civitatem , & Burgesium ipsum in nostra fide , de

cura habeamus , honoris nothri potius quam alienae temeritatis ducemus rationem. Te monemus igitur , sub poena acris indignationis nostrae, tibique mandamus , ut hac cura , 8c apparatione omnino desistas . Datum Romae ISI A. Leo X. Sadoletus.

XXVI. LAURENTIO DE MEDICIS DIlecte Fili. Moleste admodum , & graviter se

rimus , si modo , quod non credimus, Vera sunt quae nunciantur, dilectos filios Troilum S, hellum , & Ludovicum Comitem Petiliani conspirantes cum exulibus Senae, eum qui nunc est istius Reipublicae statum velle pertui bare . Cum autem Rempublicam illam , 8c dilectum filium Burgesium Petruccium in nostra fide habeamus , existimemusque, non solum honori nostro conducere, sed etiam utilitati istius Reipublicae & civitatis Florentinae nobis patriae charissimae conserre, habere finitimos amicitia , & benevolentia conjunctos ; idcirco Nobilitatem tuam summopere hortamur , ut omni studio , atque opera intervenire velis , quo dilectissimi filii Priores libertatis Florentinae Reipubli-Cae , ceterique Magistratus , quorum haec cura erit efficere , velint, quo Senensis civitas is status, qui nunc est, incolumis & illaesus conservetur, om-- nibus-

368쪽

IACOBI SADOLETI. 341nibusque subsidiis etiam militum , & armorum, si opus fuerit, defendatur; in quo Nobilitas tua rem faciet se dignam , nobisque admodum gratam.

Anno sec. Is I . Leo X. Sadoletus.

XXVII. CARDINALI SANCTA SABINAE . DIlecte Fili . Dudum cupientes, ut dii. fit. El-

reario Genesio familiari nostro, ac capellae nostrae Magistro , de Canonicatu , & praebenda Ecclesiae tuae Bajocensis providere posses, tibi ut de Canonicatu , & praebenda hujusmodi, quae tunc post unius mensis spatium vacare contingeret,juXta illius, olim Pont. sel. rec. Gregorii VIII. Praedecessoris nostri ad tunc Episcopum Novionensem dureetae , quae incipit , Mandatum & aliarum duarum illam immediate sequentium Decretalium sormas provideres , per alias nostras litteras mandavimus . prout in illis plenius continetur ; cumque postea non absque admiratione acceperimus nonnullos Canonicatus , & praebendas Ecclesiae tuae Vacasse, quae praefato Elgeario juxta tenorem earum litterarum conferre non curasti; hortamur te , ut

intuitu nostro , qui praefatum Elzearium , propter ipsius virtutes, & nobis assidue impensa servitia non mediocri prosequimur amore , de Canoni-

a Renato seu Reginaldo de Prie Baiiseensi Episcopo scribit ut EIEearius Genesius Ecclesiae Baiocensa aonicatam adipissat L . . Diuitigod by Cooste

369쪽

34a EDIIT OL Rcatu tu praebenda hujusmodi providere cures: quod erit nobis gratissimum , & majori erga te, cum

occasio fuerit, liberalitate Compensandum . ISI A. Sadoletus.

XXVIII. EPISCOPO VERULANO

V Encrabilis Frater . Concessimus dile sto filio

nostro de Piltoris , qui istic tecum negotia , commissa gerebat, ut ratione valetudinis , qua asseetus es: , redire suo arbitrio posset. Cum autem de Fraternitate tua eamdem,quam prius, fiduciam in Domino habeamus; volumus, ut tu optimo animo,& alacri studio nostras & hujus sanctae Sed is apud dilectos filios Helvetios res gerere , Jc tractare non

desistas , in omnibusque dilecto filio nostro Iulio Cardinali de Medicis, & dilectis item filiis nostris

secundum carnem fratribus, eorumque litteris , &informationibus obedias , & quae ipsi tibi denunciabunt exequaris, dareque perseveres diligentem Operam, ut di sti Helvetii nostram erga eos optimam voluntatem , & paternam dilectionem in dies cognoscant. Datum Romae I S 1 . Leo X. Sadoletus.

XXIX.

1 Ennio Philonardo , ut res eum Delvetiis EeeIesiasticae libertatis de fensoribus administrare pergati quod munus ipsi demandatum seribit idem Leo ep. 3 3. lib. vi. Bemb. Legarum suum eumdem appellat tib v xxx. v. 3 3. Ad eumdem extant & Matthaei Giberti epiliolae . A. Is 36. Cardinalis creatus a Paulo I H. p stquam hoc eodem munere functus fuerat sub Clemen in te VII. V. ephtolam hic nosram e v.

370쪽

XXIX. LUDO VICO DE FRANCODIleete Fili . Mirati admodum sumus, te , qui noster, dc sanctae Romanae Ecclesiae subditus existis, ac dilecto filio nobili viro Francisco Mar

chioni Mantuae deservis, relicto eo ad cujus latus honestius adhaerebas , ac nullo respectu ad nos& Sedem Apostolicam habito , eo animo advenisse, ut quietem , ac tranquillitatem civitatis nostrae

Ne Firmarram urbem perturbet. Magnas hoe anno turbas in Pieeno fuisse. tonstat ex epistola Leonis eiusdem Municipio Firmano lib. ix. 32. Se iscitatus virum doctum de Ludovieo Franco , hane ab eo coniecturam , postquam excusisit omnia patriae sua monumenta, abituli fi esse nimirum eum quem Ludovicum Drmanum Iovius voeat lib. H. xv. pag. 3os. edit. Bas i 78. & brevius postea Firmanum 3 alii Ludovicum de Rrmo, uti hie quoque legendum s uspicor et apographum enim nostrum in nominibus describendis praesertim , mendo. sum esse expetimento didiei . Fuit hie e familia Guerreri a , sed eui proprium Conzagae cognomentum Marchio Mantuae tradidit 3 quae causa esse potuit . cur solo hie proprio de patriae nomine nuneuparetur . In Epitaphio apposito

eidem, Mantuae in Beelesia O. P. Iegitur 3 Vixit a. 47. fuit eum Franeis o Iriis eum Dderico Go-aga a. 34. , ab altero eivitate donatus , , qua am-pir ima in ea sunt, rebus omnibus ornatus , a, utrisque in comitem belli susceptus . Duobus exercitibus prefuit , alteri Reipubl. Venet. , alteri S. R. E. or Reip. Florentina. Ob. A. S. I 33o. Extat S. C. Firmanorum, propter adven rum magnifici viri D. Ludoυiei Guerrerit de Gonetva , Patrisii Firmani a LX quo constat ad eonciliandam urbi tranquillitatem accitum , atque inter ce tera studuisse dieitur , Illustri Fimis Mantua Principibus inserviens FirmanLeivitati gratifieari , in novisimis perturbationibus , ae Drannorum ορ- pressionibus, etiam eum magna impensa eo utere . . magno Primatum civita ris ae Comaeatus consensu, qui metu IDranni exulabant exorarus,in 'uo cum minus yroseisset, audιta Pontifieis mente Leonrs X. qui orannum fovebat,

in hune usique diem iuvanda Patrja eonsilium suum H lulie r nam licet op prιmendorum hostium ju la daretur oeeasio , quod sine jactura pradicta fieri

non poterat , unιverborum etυιum suorum precibus placuιt acquιescere isc. Has viri eruditi eoniecturas visum est hoe loeo ponere , ut quantum eius dili sentiae debeam signifiearem : nomen etiam indicassem nisi, quominus id facerem,

Gmnino vetuisset.

SEARCH

MENU NAVIGATION