장음표시 사용
431쪽
4o6. EPIs TOLLeumdem Martinum , & alios Haereticos ei adhaerenates , ac ejus fautores & receptatores , ipsiusque perversitatem sequentes, illis poenis quae in litteris nostris contra eos decretae fuerunt, nisi resipiscant, plecti jubendo , ac civitatum rectoribus & provinciarum tuarum moderatoribus , earumdem apparitoribus, & aliis ossicialibus, sub poenis , de quibus tibi videbitur, mandare , ut per publicum edictum omnibus declarent atque significent , se contra eumdem Martinum , ac Haereticos ipsos damnatos, ei adhaerentes, eorumque fautores, juxta litterarum nostrarum tenorem esse processuros . Praestabis enim in hoc Salvatori nostroJesu Christo obsequium in primis acceptissimum , propter quod diffusius extollet gloriam tuae Majestatis & famam , quae ctiam in posteros tuos Cum laude maxima descendet, & ultra aeternae vitae praemium , quod exinde tibi proveniet, reperies nos & hanc sanetam Seisdem Apostolicam ad omnia quae honorem & st tum tuae Celsitudinis Concernere poterunt, Omnicum benedictione promptos . Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die xv III. Ianuarii Μ DXXI. Pontificatus nostri anno 8. Ja. Sadoletus
432쪽
LXVII. CARDINALI EPISCOPO NOBILI.
ΙΝtelleximus ex litteris dilectorum filiorum Ma
rini Caraccioli &. Hieronymi Aleandri Nuntio Tum nostrorum qua virtute Nobilitas tua in causa non solum nostra, Sedisque sanctae Apostolicae, sed universae jam Fidei Christianae, adversus eam violare conantes se gesserit, & quemadmodum suam pietatem & prudentiam conti a impios dc seditiosos homines pro unitate Christiani corporis Conser- Vanda se opposuerit; quod profecto nobis auditu fuit gratissimum & licet huic tuo operi atque Os ficio praemii locus in caeso & apud Deum omnipotentem dignior & major comparatus sit; tamen nos quoque agimus tuae Nobilitati magnas in Domino gratias , hancque actionem tuam dignissimam tua virtute & in Deum summum vere Christiana
pietate , omni laude commendamus; quodque es Teliquum , hortamur eamdem tuam Nobilitatem in
I Hos missos in German7ain, qui monti ia Bulla executionem urgerent 'Narrat Ulembergius ev. s. rit. Luta. Quid ab iis gestum sit tradit Iohan. Co chlaeus de act.-seripi. Lurh. ad a. isto. Venerat jam Carolus V. I ' . ex Hidpaniis per Greanum in Flandriam , Brabantiam rerras suas haredi rarias, Imperialia eomitia celebraturus Wovmaria . Lui, ubi a nituetis Apostolicis Marino Caratriolo se Hieronymo Aleandro accepisset , Bullam P paLeonis X. contra Lutheri ἐuror editam, memor rit lorum suorum , eum di
ceretur esset Rex Catholicus Hispaniarum ae IN. R R. religiosa sua cf. ι etari3 π obedientia mox eertissima exhibuit indicia, severe praeipiendo Me Lutheri libri a Sede solita damnari publiee eomburerenIvr.Combusti sunt
igitNr per littores edi carnifiees tum in Brabantia urbibus , tum in civitatibus Imperii . Col ua , Moguntia is Acta ab Aleandro praesectim in Conventu Wormatiens describis idem Cocblaus ad a. 13a I.
433쪽
4o8 EPISTOL E . Domino, ut susceptam semel Fidei sanetie Catholicae , & ejus cui Deo dante praesidemus Sedis Apostolicae propugnationem , pari virtute dc constantia. in posterum tueare; ut sit fieri potest, etiam isti qui 8c Deum, & communem pacem unitatemque Christianam discindere quaerunt,ad salutarem poenitentiam conversi, veniam admissi erroris promereantur , aut si maligno spiritu obcaecati in pravitate persistent, ne contagione noceant , a bonis mentibus fidelium arceantur 3 Quod apud summum Deum tibi fructuosum , apud omnes homines tibi futurum est gloriosum , nobis vero supra omnia gratissimum ; sicut latius cum Nobilitate tua dilecti filii Martinus Caracciolus de Hieronymus Aleander notarii dc nuntii nostri, vel alter eorum nostro nomine aget, quibus plenam fidem habebis. Datum
Romae as. Febr. Isa I. anno OetaVO .
Cardisulibus Nobilibus se uaruor Praelatis uatuor aliis
Ilecte Fili Aec, Litteris Nunciorum nostrorum, testimoniisque multorum ad nos potatum est. Nobilitatem tuam in hac adversus Lutherum causa, in qua Catholicae Fidei salus dc veritas consiste- . bat,
434쪽
, IACOBI SADOLETI. 6 9bat, tantam praestitisse Virtutem , ac damnandis Martini erroribus, ipsoque pro haeretico , ut quidem est, reputando, ita religiose graviter se gessisse , ut nos & Deo tibi maximarum gratiarum debitores simus : Deo , quod is animum tuum sui sancti Spiritus igne ad de sensionem veri tatis accenderit; tibi, qnod constantia & pietate tua dignum eidem Spiritui Sancto in tuo pectore domicilium praebuisti: hocque maxime necessario tempore contra impium surorem novae debacchantis haereseos δc auctoritatem tuam omnem &prudentiam opposuisti. Quod cum virtute tua nobilitate dignum, tum isto ipso charissimo in Chri- sto filio nostro Caesare fuit dignissimum , cujus ut
honor maximus , sic pietatis laus inloc Opere semetissimo praecipua fuit. Ac nos quidem memoriam tanti tui ossicii perpetuam in animo retinebimus; ipse autem Deus spectator idem & remunerator
bonorum operum , cui haec a te opera naVata est,&cui multorum fidelium animae per te sunt Vel servatae vel redditae, ea tibi praemia large conse-Tet , quae sunt omnibus humanis cogitationibus majora . Nunc quod reliquum est &c. ut in Brevi Elictorum.
435쪽
LXIX. MARCHIONI BRANDEBURGENSI .
DIlecte Fili &c. Agimus Nobilitati tuae denuo gratias ; quod ossicium sepe jam praestiti
mus , & ut videtur sumus pravit turi: cum , si tua eximia in hanc sanctam Sedem & universam Fidem Catholicam quotidianaque merita expendantur , nulla videatur oratio praestant i stimae tuae virtuti ac pietati reperiri posse par . Et quidem in ossicio , quod ad communem Christianae Rei p. pertinet salutem, ita se gerit tua Nobilitas, ut facile appareat, multum te in eo amori quoque nostro tribuere &ei quam erga nos geris benevolentiae. Sed etsi pro- bris & contumesiis hominum , omnia uno incendio fidem & pacem & communem concordiam dissipare volentium , quotidie persona nostra impetitur ; minus multo id aegre serimus, quam quod venenatis eorum & sermonibus & scriptis bonae &piae mentes in unitate sanctaeFidei perturbantur ut si
omnis eorum furor in odium nostri erumperet , nec divinam causam violare pergeret; quam eis libenter ignosceremus , quam laetaremur , occasionem oblatam exercendae nostrae & benignitatis, & Clementiae pet Est hie Joaehimus Marebio Brande burgensa , cuius in Remp. Christianam obseq1ιium at . cultum . in se ipsum vero veterem obpervantiam-sudium LCO praedicat Ep. a 4. ιιώ. I. Bemb. Clemens VII. in litteris ap. Raynaldum ad a. o. n. sci. assirmat sibi narrasse Caldinalem Campegium , non potuisse iὲium nux Ientire praelarius . aut loqui ardentius aut se gerere diffusus in e persona pient asimi 'Electoras or Prancipνι, quam ei Deus omnipo- rana ad sua Reurionis tutelam Boe tempore contulit.
436쪽
tiae 3 Sed in Dei honore , in Fidei sanctae Catholicae causa, si severe & acriter aut egimus aut sumus acturi , non id hominum etiam inimicissimorum odio , quos & nos ipsi salvos esse cupimus , sed nostro urgente ossicio est faciendum ; quamquam illis brevis ad salutem via parata est poenitentia . Verum quod nobis scribentibus suerat propositum , & gratias tuae Nobilitati maximas agimus, & ut obnitaris tua ista singulari auctoritate & prudentia, ad extinguendum , quoad licitum fuerit, incendium, tuam Nobilitatem plurimum in Domino hortamur; sicut cum eadem dilecti filii Nuncii nostri agent, quibus fidem omnem habebit. Datum Romae I 6.
terea multorum isthinc nunciis cognovimus, qua tua devotio virtute , qua constantia , Spiritus certe sancti amata ardore , impiam Martini Lutheri& mentem & sententiam confutaverit , ipsumque& Patrum , Majorumque nostrorum, & sanctisIimorum Oecumenicorum conciliorum decretis, sanctior Alberto nimirum Joaehimi fratri, qui sedit MoguntinusArchiepiseopus ab . I4. ad 1s s. ereatus autem est Cardinalis a Leone a. as g. V. Serarium lib. v. rer. Mogunt. , Histortam duorum actuum a. is t3. Arens . habriorum , quorum unus ad Albertum hunc pertinet de diem quo rubrum 1 lgrum is Iemni pompa induit .
437쪽
4Ia EPISTOLAetionibus, institutis impudenter ac temere dero gantem , aptis & eXpeditis interrogationibus ita irretierit', ut jam omnibus apparere incipiat manifesto eum innovare omnia voluisse , non ut Cor
rigeret , sed ut perturbaret populum sanctum Dei,
& tamquam minister Satanae rectum dogma Catholicae observantiae ad perniciem animarum , & suam nimis gloriae cupiditatem perverteret. Quae res, utpote tanta virtute & pietate gesta , quantam horum temporum gravitas & commune Rei p. periculum postulabat , etsi Deum Omnipotentem laudatorem simul & remuneratorem habitura est , nobis tamen ita grata accidit , tanta eam cum laetitia audivimus , ut possimus Devotioni tuae assirmare , nihil nos nec jucundius hoc tempore , nec, ut etiam arbitramur , ad communem omnium fidelium salutem accomodatius accipere potuisse . Si enim huic
sancte Sedi Apostolicae, cui divina providentia
prassidemus , omnia debentur a nobis ; ratissimam habeamus necesse est ejus per te susceptam propugnationem : si vero pro Catholica veritato tuenda& pro grege nostro a laqueis Satanae liberando , & Omnia perferre quamvis aspera & gravia , & moricti am
a Testatus est Ipse Lutherus in Actis Wormae iensbus a se deseriptis et orator Imperii dixit me non ad rem restpondisse Oe. CoehIaeus ad a. I s a I. inter rogationes eius narrat: orator itaque Casaris Ioannes ab Ech vir eloquens .
e, Iuris peritus . OFeralis generalis Arehiepiscopi Traverenses Priseipis Ele- ct oris Lutherum primὲ Latine. deinde Germane Lune in modum alloeuIus est . Casarea υ estas hue re, Martina Luthere, accivit his duabus de causess. Principio , ut libros hactenus ruo nomine vulgaros agnoscas hie corams tuum sunt. Deinde jam agnitos, ait omnes potius haberi , an quicquam ω eis revocare velis . Ad hac cte.
438쪽
IΑco BIS ADOLETI 4I3 etiam possumus; quo accipiemus gaudio talem perte publicae saluti navatam operam, ex qua aditus fallus. sit ad hanc immanem pestem ex cordibus &mentibus Christiani populi excindendam 3 Quod cum ita sit, resque Deo auspice bene coepta , per tuam virtutem dc charissimi in Christo filii nostri
Caesaris animi excellentiam , ceterorumque Procerum rectam voluntatem , ad suum speratum finem directa sit; te non solum vehementer commendamus in Domino , sed insuper gratias agimus: quamquam te volumus in toto hoc negocio non nos ipsos gratiamve nostram aed Dcuin &Dei Fidem & Rei p. salutem intueri. Verum haec quoque accessura sunt; quae ita nobis in animo sunt infixa , ut donec tuam egregiam virtutem aliquo nostrae liberalitatis insigni testimonio non ornaverimus, non satis videamur esse quieturi; sicut latius tecum Nuncii nostri nostro nomine loquentur , quibus fidem habebis .
Datum in villa nostra Malliana die prima Maji Isai. LXXI. CAESAR P. CHarissime &c. Cum in hac Catholicae Fidei cau
sa te advocato hujus sanctae Sed is adversus impias Opiniones novorum haereticorum, ac filium
3 Carolum laudat , quod in comitiis Wormatiae sententiam tulerit adversus Lutherum, qua eavit, ne palam conesonaretur, neve populo prava sua dogmata instillare pergeret; statuitque adversus eum agere tamquam notorium hareti cum . Extat hare sente ista latine reddita lingua enim Burgundiea scripta RCarolo fuerat apud Cochlaeum de Aia. Lurh. ad h. a.
439쪽
praecipue iniquitatis Martinum defendenda , ea expectaremus de tuae Majestatis animo atque judicio , quae de maximo Principe & praestantissimo
Caesare poterant expectari, fatebimur tamen verum ; longe vicit virtus tua nostram eXpectationem. Ita enim ad nos omnium constanti Voce ser- latum est , tantam in te graVitatem, tam admirabilem insignemque sapientiam , tantum in te extitisse servandae & custodiendae ejus, quam a Deo &patribus nostris accepimus, Religionis studium , ut omnibus mani seste apparuerit , Deum tibi comitem , &Dei spiritum tuis optimis consiliis adfuisse . Res igitur acta per te omnibus saeculis memorabilis , exemplum salutare . Ceteros enim cernimus, auctoritatem tuam in damnanda perfidi hominis contumacia facile secutos . Quid modus aut
quon m haec a te studio gesta sunt Z quae magnitu do animi quae constantia ξ cujusmodi erga Deum pietas, digna quidem Caesare , sed summo & Optimo Caesare Θ Domine salvum fac Regem hunc ,& exaudi nos in die qua invocamus te . Quid quod tute decretum tuum conscripsisti altis illis &magnificis verbis exorsus ' ; decere te, ex Ducibus , Archiducibus , Regibus , Imperatoribusque Oriundum similia illis,in Dei omnipotentis honorem& fidei siue sanctae salutem, agere , nec Majoribus
1 Hue est eius iententia apud Coehlaum initium i Vobis constat genus me ducere a Christianismis I p. . a noliti natione Germansca , a Catholicis ris ania. Reyibus , ab Arthidueibus Austria. a Burgundia, Ducibus , qui
mnes Ecelsa Romana fiui ad mortem usque sistes petilitere . Diuitigod by Corale
440쪽
IA OBI SADOLETI AI ς tuis deesse . Scilicet hoc non est esse similem , sed longe virtute antecedere . Non enim jam te ex Majorum tuorum exemplo cohortabimur , sed haec erit animi tui dc virtutis excelsitas, in universam PO- .steritatem omnibus Principibus exemplo . Nos quidem, qui novo quodam amoris affectu erga Majestatem tuam incitati sumus , deprccantes tibi apud omnipotentem Deum omnia prospera re gloriosa, gratias tibi agimus pro tuo ossicio tanto, non quas debemus; id enim est infinitum . sed quantas aDimo capere aut verbis reserre possumus maximas: quod Jc perpetuo acturi sumus, id supra omnia desiderantes, ut aliqua sese nobis offerat occasio , ut quid de tua singulari natura sentiamus, quantumve tua causa cupiamus, possimus tibi memor bili aliquo facto declarare : quod tamen Deo auspice futurum confidimus. Sed 8c de his omnibus, icquam optemus , Majestitem tuam quae bene coepta sunt ad salutarem finem deducere , scribimus Nuntiis nostris , ut cum Majestate tua nostro nomine communicent: quibus illa fidem habere dignabitur. Datum Mallianae dic . Maji Isa I. anno nono . Gratias tibi quas possumus habemus, Redemptorem nostrum humiliter deprecantes, tibi concedat prospera cuncta , impleat saneta desideria , tribuatque Majestati tuae similem semper animum, di parem virtutem. Verba manu propria n. D. N.