장음표시 사용
2쪽
Archinosocomii Sanctae Mariae de Mortei Moderatoribus CL T, S, P,
Ja de raris quibusdam Hepatis aliorumque Viscerum assectibus iampridem animadversia collegeram , a que in Commentariola mea conjece ram , ut ea quidem Vestro insicripta nomini in lucem ederam, MUDURATORES OPTIMI, fecit magnitudo humanitatis erga me vesra, qua non obscuris indiciis ,sed claris significationibus d claramis elucubrationi huic mea , si mestro in nomine eamdem emitterem, praesidium avoris vestri non de tu rum. Vos enim pro incredibili erga literatos homines , qui in hoc percelebri Archino comio Medicina dant operam , voluntate ac benevolentia questra sc eorkm as
3쪽
getis animos, studia incenditis , conatus s facta excipi
tis , ut ea nequaquam abdita remanere , sed in apertum
pro uci si se Urotantibus commodo es meaentibus usem Iutura sint, non solum hortando ris melle , sed
etiam monendo quasi praecipere videamini. Hac igitur praclara significatione voluntatis vestra excitatus constitui Munusculum hujusce mea elucubrationis Vobis offerre, quod esset argumentum perennis observantia erga Vos mea , ardorioue ingenui , quo me inflammarum sentio de artibus nostris benemerendi, testimonium.
4쪽
Uod saepe alias circa morborum minime vulga rium curationes occupati facere consuevimus, ut pro munere ossicii, quod in tradianda ad minii trandaque chirurgica facultate profitemur, cuncta rarioris aspectus argumenta in ipso
nostrarum actionurn cursu nobis occurrentia
itudiose colligeremus,nostrasque super iis animadversiones candide promeremus; idipsum nunc quidem insigni valdeque raro & admirabili in fumina novissime a nobis curato hepatis abscessu maxime admoniti pari studio & candore agendum suscipimus. Qua in re cum in phaenomena quaedam inciderimus variis non inutilium quaestionum generibus locum concedentia, ut illa quidem ea prorsus imagine ac methodo, qua nostris se se obtulerunt oculis exponamus , praemi ila ejusmodi abscessus descriptione distinctis primum capitibus complectemur, tum adhibitis observationum rationumque momentis de singulorum natura, et proprietatibus quid ipsi lentiamus breviter
Mulier septimum& vicesimum agens aetatis annum, subgracilis habitus, sicciorisque temperamenti, annis ab hinc jam septem de stomachi & praecordiorum dolore conqueri caepit. Dolorem comitabantur refrigerationes exteriorum partium , anXietates, inquietudines, vomitus materiae biliolae, a quo interdum recreabatur, interdum nihil levaminis sentiebat. Singulis duobus, tribusve mensibus , quan loque citius recurrebat dolor ἱ eoque yyα-
sente stomachus in tu nescebat . Accedebant tremuli nervo ummotus Cum anorexia, saepiusque crudiam Cum dolore ructabat. Interea viro nupta fuit . Ex filiolis quinque, quos peperit, unum abortione perdidit. Ex variis temporum intervallis recruduit morbus, ac de hysterico affectu iudicabatur a meclicis. Alvus erat adstricta , morboque ingruente de mucronatae cartilaginis dolore querebatur aegra. Quae in hononiense archinos ocomium Sanctae Mariae de Morte, cui nos a medicis, chirurgicisque muneribus ossiciis praefecti sumus, octavo idus quintiles pretaeriti anni 1 39. translata curationi nothrae concredita fuit. Exacto jam puerperio quotidie quasi defixus in epigailrica regione aderat dolor ; ibique propius ad hepatis sedem conspicuus fieri caepit tumor paulatim sum calore increscens, qui spatio duorum mensium vehemen-
5쪽
tius auctus dolebat ad tactum, repellique manibus prae duritie haud facile poterat. Febris initium capiebat a frigore, quod
excipiebat calor per horas serme Viginti vage Tecurrens , neque umquam ex toto in apyreXiam desinens . Cum de saniosa materia in tumore conclusa & abscessum faciente indicia non obscura haberentur, scalpe,lo quatuor sere digitos transversos supra umbilicum a dextris lineae albae altius adacto tumor aperiatus est , statimque conspecta sanies quatuor fere unciarum pondere inde erumpens cum septem Calculis. Specillo primum, mox digito auriculari intra vulnus altius immisso, abscessum
valde amplum & profundum agnovimus , ejusque labia dura& inaequalia ; exteriorem vero ambitum mensuram quatuor fere digitorum explere . Altera die parem saniel copiam eduximus cum tribus calculis: tertia uberiorem, roseique, sive lateriatii coloris aemulam, calculisque quatuor supra viginti resertam diversae magnitudinis & figurae : quos inter unum caeteris longe praestantem, majorisquenlyristicae nucis persimilem offendimus, quem forcipe extraximus. Quarta die undecim calculos , quinta duodecim, saniel vero quantum prius abscessus reddidit. Caticulus, quem majorem nucem myristicam imitari diximus, si ex.cipiatur, alii triangularem figuram, alii pentagonam mentiebantur, Varioque colore ex albido, subviridi , croceoque hic illic tincti erant. Aliqui duo , nonnulli quatuor, quidam octo, novem , quatuordecim pendebant grana. Fascias & linamentis, quibus obducebatur vulnus, die quartadecima avulsis, colorem subluteum ac viridem inhaessse vidimus , quem a bile profectum& quidem cystica, ex eo deduximus, quod bilem , quae tunc inis de scatere caepit, summe amaram gustu deprehendimus. Die decima quinta eadem observabantur : acerbus tamen sensus & d lor , qui manu regioni stomachi & hepatis ad explorandum admota initio morbi plurimum augebatur, remisit. Ex quo autem
bilis prodire caepit, splenia & vincula foramini abscessus apposta, tum horis vigintiquatuor exactis soluta , quasi tinctura viridis aeris suffusa deinceps virescere visa sunt. Ac de bile quidem fluente certam nobis fidem faciebat color & gustus, quam
data opera colligentes , ac ponderantes quatuor interdum umcias pendere comperimus. Interim ea decedente exulavit febris.
Jamque ad quadragesimam quartam diem morbus processerat, cum alius Disit irod by Cooste
6쪽
alius tu eum bile emeriit calculus ponderis granorum sex. Alvus, quae erat adstricta, lenientibus solvebatur. In progressu ad sexagesimam usque diem bilis tantummodo circa auroram 8
vesperam non paulatim fluendo , sed confestim quasi saliendo
elabebatur. Quinquagesima vero die stomachi dolor mane re cruduit: vespere autem tria vel quatuor membranarum fruitula tenuvia & lata, subcroceo colore infecta deposuit alvus cum faecibus. Quibus exturbatis effusio bilis statim decrevit, ventris de lectiones, caeteraeque vitae functiones in naturalem statum reversae sunt. Parva tamen remansit fistula,per quam scrupulus fere unus dilutioris & subamarae bilis tempore unius diei emittebatur. Denique dies jam quatuor & septuaginta ab aperto tumore, octuaginta vero novem a morbi initio effluxerant, cum domum suam
rediit mulier, ubi ochidui spatio fistula penitus occlusa plene
Iam vero ut ea, quae super allata morbi historia animadversones nostras praeceteris postulare non immerito visa sunt ordine proponamus , primum argumenta tumoris & abscessus smdem in hepate evincentia proseremus. Haec autem cum ex dolore in epigaltrio juxta hepatis regionem mulierem affligente, qui & ad laetum exacerbabatur & subjectum non exiguae magnitudinis tumorem manui offerebat & alvi stiplicitate ac febre stipabatur, initio satis proderentur, ubi tamen sectione adhibita tumor apertus fuit, indeque effusa sanie tumoris & abscessus sinum specillo & auriculari digito explorare licuit, praeclare innotuit tumoris locus, altius nimirum in substantia hepatis edi recto & proxime ad vesicam sellis primum excitati , tum ab congesta intus materia sensim in magnum abscessum ita diducti ut ad peritonaeum ipsum contingendum, urgendumque pervenerit in indicata lineae albae parte, ubi scilicet scalpellus intus adactus saniel exitum patefecit. Ex bile vero , utpote quae gustui amara deinceps per vulnus diutius effluxit; itemque ex calculis ingenti numero illhac emisss, communesque cum cythicis notas sortientibus ut ex infra dicendis constabit indicia adhoc clariora mox dictam in hepate tumoris sedem , eiusque cum vesicula fellis conjunctionem & commercium ostendentia reluxeis
Materiae vero ichorosae & putrescentis copiae tribuendam esse
7쪽
s existimavimus molem valde amplam & profundam tumoris hu ius ab ima & concava hepatis sede per gibbam ejusdem pa atem usque ad peritonaeum protensi , atque intra membranosum folliculum verosimiliter conclusi. Nam id quidem tumoribus in tra glandulosa cum hominum , tum animalium viscera genitia
non infrequenter accidere compertum est, ut pravam scilicet eo rum materiam membrana undique tumorem investiens, primis salatem temporibus, coerceat, abi que ulla, vel certe cum insensibi. ii oeconomiae animalis jactura, dum reliqua nimirum visceris moles integra & incolumis remanet. Ejusce porro membranosi solo liculi testimonium tulisse videntur membranarum frustula persedem ejecta, quamquam non eo numero ut simul unita & dimem sa universum abscessus ambitum circumplecti possent. Quod ex eo fortasse contigit, quod pars earum valde attrita , vel in pus conversa inconspicua per ulcus cum pure eXierit, pars vero per alvum confusa cum iacibus. Coeterum ne illud quidem a ratione alienum est, nempe membranarum id genus, quae per alvum ejeciae sunt, particulas aliquas a vesicae felleae tunicis avulsas prodiisse, eo praesertim tempore, quo reclusis cystico ductu ita egredi vita sunt, ut eas nec ab
intestinis, nec ab utero , nec .ab urinaria vesica, nec a vicinis
partibus, nulla quippe morborum nota affectis, nec demum a cibis, ast medicamentis progredi potuisse cognoverimus. Neque enim dubitandi locus nobis relictus est, quin prope id tempus, quo scalpello tumorem jam dictum incidimus , disrupta tellis vescula vulnus & ulcus contraxerit ea in parte , qua hepatiuniebatur , sicque per illius vulnus & calculis & bili trantius exitu soue per sinum tumoris & ulcus apertus sit. Saniosae autem abscessus materiae vesiculam fellis imperviam fuisse , videlicet respectu cystici ductus a calculis fortasse obstructi, ejusque partis , quae hepati opponitur , ex eo satis didicimus , quod nulla umquam in is cibus saniel vestigia deteximus ; quodque erosa & vulnerata circa fundum, vel in seriorem partem vesicula dif- scilla me tib interitu arceri aegra potuisset. Calculi igitur incredibili numero & varietate per abscessum primo cum sanie mixtim emissi, mox in dies cum bile diutiuq eXclus, deinde bilis ipsa colore , consilientia, sapore cysticam bilem redolens copiosius effusa , postremo exploratio peri specillum
8쪽
& auricularem digitum intra sinum abscessus , educto jam pure,
altius intrusum non semel facta, apertum quod diximus vulnus& ulcus in superiore vesiculae felleae parte nobis fere ob oculos posuisse videntur. Ut ergo praescriptum nostris animadversionibus ordinem pro sequamur, nonullas observationes super indicatis calculis, bilis que e luxu a nobis factas subjiciemus, ab iis quidem , quae ad
Calculos , quos primum cum ichorosa materia , deinde cum bile e vulnere inflicto prodiisse narravimus , quamvis ex allatis ante rationibus e cylti fellea profectos, vereque cysticos esse moneremur, placuit tamen alia venari & persequi argumenta genuinas eorum cum cysticis notas uberius ostendentia . Primo nonnullos eorum flammae admovimus , vidimus autem eamdem nonnihil alere, atque inter ardendum crethtare. Secundo ex lamellis , sive stratis quibusdam sibi mutuo superpositis eosdem coagmentatos fuisse; primam vero lamellam ex albo flavam, secundam viridem apparere. Tertio fere omnes in aquam projectos fundum petere. Quarto eosdem diffractos nucleum laxioris compaginis nullius deterisinatae figurae, coloris vero saturatioris osteniacere, sicque sgna communia cum aliis calculis .i Morgagno in suis adversariis tertiis elegantissime deseriptis, atque a nobis aliisque in quamplurimis vesiculis felleis hominum repertis exhibere
Nostram quoque sententiam confirmare vis sunt illi calculi, vos in pori bilarii propaginibus interdum offendimus, cum &ammae admoti citius inflammaremur & pondus respective gravius exhiberent. Quod cum ab exuberantia particularum bilis saturatioris, aquosis deficientibus, pendere arbitraremur, Compage proinde illa laxiore eos caruisse cogitabamus . quam adi- . pisci consueverunt , qui diutius intra cystina felleam comm
Dum inscrutanda hujusmodi calculorum natura versabamur, quanta sit eorum pernicies , quamque diris cruciatibus hominum Vitam exerceant animo revolventes, studio assequendae artis
trahebamur, cujus heneficio effici posset, ut ii vel nusquam concrescerent, vel f acti & di luti ab humanis visceribus tandem pellerentur. Quo in studio licet revera nihil profecissGB hacte-
9쪽
liactenus fateamur, tamen pro benefaciendi voluntate quid ultro egerimus candide aperiemus. Sed cum ea, quae in hanc rem cae pimus experimenta neque unius generis sint , neque temporis, hic paucis ea complectemur, quae ad hunc locum pertinent, reliqua in sequentibus prosequemur . Calculos itaque aliquot ex jam dictis accepimus, quorum unum spiritui vini dephlegmato
impositum descendere observavimus ad fundum vasis, ibique invariato vini spiritu consi itere quindecim dierum tempore sine uula molis, figurae , ponderis mutatione. Pari ratione in solutum ac impermutatum repperimus alterum, quem intra spiritum aceti aliquandiu detinuimus. Tertius vero , quem spiritui nitri inmadimus, intra ipsum natando perspicuam liquoris subitantiam in confiisam & turbidam vertit, colorem subcroceum acquisivit,ia tenerrimus evasit. Subcroceo pariter colore digitos inficere,
adhibita prius levi frictione, visi sunt varii id genus calculi intra muriam tepidam saponis veneti aliquandiu detenti non sine eorum ponderis incremento . Intra alios praeterea liquores injectis calculis alia tentavimus experimenta, de quibus, ut paulo ante monuimus, erit infra dicendi locus. Jam de bile per vulnus jam dictum emissa ut sermonem ineamus, opportunum duximus periclitari quantum hilis una die ab eodem efflueret. In quem finem splenia , repagula, fascias, quae vulneris orificio apponi debebant , lance ponderabamus, transactis deinde horis et . , explorato iterum pondere, inveniebamus priore detracto bilem, quam linamenta attraxerant, & vulnus emiserat, unciarum trium & drachmarum sex ponderi respondere. Deinceps vero sequenti artificio usi sumus. Plumbeum vas infundibuli formis figurae rostro instructum, idea tubu o re- Curvo, altera sui extremitate in supremam ejusdem vasis oram inmxo & hiante; at ra in frustulum vesicae bubulae marsupii instar eidem alligatum appensumque inserto, ita apponebamus ad os vulneris,
ut bilis intra ipsum paulatim fluentis quatuor fere uncias spatio h
rarum vigintiquatuor colligeremus.
Porro hujus bilis, quam ex amaro illius sapore, aliisque supra memoratis notis cysticam esse deduximus, binas uncias & Ω-mis chymicae analysi per ignem subjecimus. Calore interim per gradus aucto multum phlegmatis, parum olei nigri, nihil salis volatilis, saltem sensibus patens retulimus. Absoluta destillati
10쪽
ne, refrigeratis vasis , stactaque retorta , nigram fuliginem , omnis saporis expertem , ipsius parietibus circumjectam invenimus & materiam pariter nigram in retortae fundo particulis splendentibus. & salinis resertam. Huic fuligini unciam unam,& semis ejusdem bilis consulto a nobis servatae) reaffudimus, factaque totius humidi evaporatione , nigras item particulas fundo vasis inhaerentes adspeximus : portioni hujus materiae adjunximus sales athalicos, nullus tamen odoris halitus olfactum seriit, nec ulla coloris mutatio contigit . A sale ammoniaco superataso odor urinosus, hujus spiritus more, emissus est. Spiritus etiam acidos alteri parti dictae materiae affudimus & magnam excitari vidimus effervescentiam , colore eodem perseverante. Pars altera ejusdem materiae calcinationi exposita , more salis tartari fusa est & in colorem albidum versa. Lixiviatione autem facta cum aqua calida in albidum colorem mutata est,& alba terra fundum vasis petiit. Dicta solutione per chartam emporeticam filirata, terra quaedam alba remansit parvis quibusdam arenulis subnigris, durisque conspersa. Coagulata denicue eadem solutione radiorum solarium ope, oculis apparuit sal albus fixus figurae inaequalis , qui supra earbones accensos positus, liquatus fuit sine ulla crepitatione, parte aliqua fixa & nigra superstite. Priusquam vero phaenomena reliqua super indicato hilis esiluxu a nobis deprehensa proferamus , consultum duximus quasdam attexere morborum historias, cadaverumque sectiones, quae sicuti ingentem nobis secerunt ejusmodi calculorum copiam , quos ad examinandum assumpsimus, ita etiam signa praesentiam eo-xum in cysti sellea ostendentia, tartasse nondum satis pro merito animadversa, praebuerunt.
Mense octobris anni et a s. helveticae cujusdam mulieris dissectum cadaver inspeximus. Jecur durissimum v naturali ma-- gnitudine longe amplius materiam quamdam faetidissimam undique sere per totum dispersam continebat intra peculiares veluti capsulas conclusam. Ductus bilarii prope omnes una cum Chol edoco calculis reserti erant, quorum duo supra quinquaginta numeravimus, superficiei durioris & laevis, differentis magnitudinis , figurae in pleri ue octaedricae, in quibusdam vero, praesectim majoribus, cuboideae. Bile quasi heterogenea nempe diluta , subdulci, mucosa replebatur cystis sellea , quae grandio-- B et rem