D. Iustiniani ... Institutionum libri quatuor. In gratiam cupidæ legum iuuentutis noti maxime necessariis explanati a Io. Sam. Strykio ..

발행: 1726년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

senatusconsulto restitutio siet, perinde ac uquarta parte retenta, rogatus esset reliquam hereditatem restituere. Sed illud interest, quod altero casu, id est, cum deducta siue praecepta aliqua re, restituitur hereditas, in solidum ex eo senatusconsulto actiones transferuntur, ct res, quae remanet apud heredem, sine ullo onere hereditario aapud eum remanet, quasi ex legato ei adquisita: altero vero casu, id est, cum quarta parte retenta, rogatus est heres restituere hereditatem, S restituit, scinduntur actiones, &ἰ pro dodrante quidem transferunis tur ad fideicommissarium, pro quadrante remanent apud heredem. Quin etiam li-eet una re aliqua deducta, aut praecepta, restituere aliquis hereditatem rogatus sit, in qua maxima pars hereditatis contineatur, aeque in solidum transferuntur actiones. Et secum deliberare debet is, cui restituitur Ad I. 9. Perinde Ergo in quartam Τrebelli Anicam imputantur etiam illa, quae iure legati aeceis pit heres, vide not. adf. a. tu.pro.

uasi ex legato Legatum autem non onus, sed solum lucrum continet. L. 32.F. Manae Apud heredem ) Nam dum quarta parte reten ta reliquam hereditatem restituere rogatur, hoc signum est, quod illam partem iure hereditaria Tetineat, &ita ut heres ad onera etiam adstrictus

erit.

342쪽

DE F1 DEI C. HERED. 3rt tuitur hereditas, an expediat sibi restitui. Eadem scilicet interueniunt, ct si duabus

pluribusue deductis praeceptisue rebus, re-1tituere hereditatem rogatus sit. Sed & si certa summa deducta praeceptaue. quae quar tam vel etiam maximam partem hereditatis continet, rogatus sit aliquis hereditatem renituere, idem iuris est. Quae autem diximus de eo, qui ex asse insitutus est, eadem transferimus & ad eum, qui ex parte lieres scriptus est.

Da Meuommisse heredis ab intesnto.

. IO. Praeterea intestatus quoque moriturus potest rogare eum , ad quem bona sua vel legitimo iure, vel honorario pertinere intellio sit, ut hereditatem suam totam, partemue eius, aut rem aliquam, veluti fundum, hominem , pecuniam, alicui restituat: cuin alioqui legata,' nisi ex testamento, non Va

Continet) Quodsi integram quartam non com tineat, vel ad supplementum agit heres, vel quo Adeest, iure hereditario retinet I 6. Fad SC. Trebez .

Onerandus, qui non est honoratus L. 9. C. de Adelammm. Satis tamen honoratus est heres ab intesta to, dimi non exclusus l. I. s. 6. de Leg. 3. l. 8. F.I.

de Lure Codicist. Quod & in alio procedit in bonis praeter legitimam relictis, non in ipsa legitima L. 32. C. de in f test.

343쪽

322 LIB. II. TIT. XXIII. m fideicommisso relicto a Meicommissario.

I . Eum quoque, cui aliquid restituitur, potest rogare, ut id rursum alii aut totum, aut partem, vel etiam aliquid aliud restis

tuat.

De probatione fideicommissi

1a. Et quia prima fideicommissorum cunabula a fide heredum pendent, ct tam nomen, quam substantiam acceperunt, ideo diuus Augustus ad necessitatem iuris ea retraxit. Nuper & nos eundem Principem superare contendentes, & facto, quod Tribonianus , vir excellentissimus, Exquaestor sacri palatii, suggessit, constitutionem fecimus, perquam disposuimus, si testator fidei heredis sui commisit, ut vel hereditatem, vel speciale fideicommissum restituat, dc neque ex scriptura, neque ex quinque testium numero qui in fideicommissis legitimus esse noscitur possit

ι res Ad I. II . Aut totum Neque hie iterum quartam detrahere potest l. I. I. I. FadL. Fale. videsum not. ad s. s. h. t. Quia non ut heres restituere rogatus est L. 22. s. . F. ad . Trebest. Ad f. II. Heredis sui Et quidem praesentu. Cumis tacendo videatur consensisse insidet cominmissum arg. l. I 8.F. Mand. Alia ergo ratio her dis absentis. vid. Brunn. ad LυD. C. de Fideicomm. n. 3. N 4. Ouod si plures quis heredes habeat, Omnibus hoc committendum a testatore, alias ille, cuius fidei id commissum, tautum Pro rata

tenebitur. Disit ipso by Coos

344쪽

DE FIDEIC. HERED. 323rea manifestari; sed vel pauciores, quam 'pinque, vel nemo penitus testis interue-mrit: tunc siue pater heredis, siue alius quicunque sit, qui fidem heredis elegerit, ct ab eo restitui aliquid voluerit, si heres perfidia tentus adimplere fidem recusat, negando rem ita esse subsecutam, si fideicommissarius iusiurandum ei detulerit, cum prius ipse de calumnia iurauerit, necesse eum habere, vel iusiurandum subire, quod nihil tale a testatore audiuerit, vel recusantem, ad fideleommissi vel viii. uersalis, vel specialis, solutionem coarctari, ne depereat ultima voluntas testatoris dei heredis commissa. Eadem obseruari censuimus, dc si a legatario. vel fidei commissario aliquid similiter relictum sit. Quod si is, a quo relictum dicitur, post quam negauerit,) eonfiteatur quidem aliquid a se relictum esse, sed ad legis subtilita

eum ipse tantum eius rei notitiam habere pos

Similitest νelictum sy) Quia eadem hie etiam

militat ratio.

345쪽

DE SINGVLIS REBUS PER FIDEI. COMMISSUM RELICTIS.

Summa.

Potest tamen quis etiam singulas res per

fidei commissum relinquere: veluti fundum, argentum, hominem, Vestem, S pecuniam numeratam: & vel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, Vel legatarium, quamuis a legatario legari non possit. suae relinqui 'fiunt. I. Potest autem non solum proprias restes lator per fidei commissum relinquere: sed oc heredis, aut legatarii, aut fideicommisserit, aut cuiuslibet alterius, Itaque relegatarius, ct sideicommissarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei relicta sit: sed etiam de alia, siue ipsius, siue aliena sit. Hoc solum obseruandum est, ne plus quisquam rogetur TITULUS XXIV. Ad pr. Fideicommissum Hoc particulare diis

eitur.

Legari non possit) Ita iure veteri, quoniam Ie- sata verbis tui peralitus relinquebantur, imperare autem nemini poterat testator, nisi h.e redi. Aliud ergo iure novo, quo legata fidei commissis eXaequaista l. 2. C. ccmmun. de IV. Ad I. I. Neptus cinis quam9 Quia onus non debet excedere commodum l. O. 4e R. L l. 6. de M. 3.

346쪽

DE SiNG. REB. PER FIDEI C. 32s

getur alicui restituere, quam ipse ex testamento ceperit. Nam quod amplius est, inutiliter relinquitur. Cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei, qui rogatus est, aut ipsam redimere & praestare, aut aestimationem eius seluere. De libertate, I. Libertas quoque sertio per fideicommissim dari potest, ut heres eum rogetur manumittere,, vel legatarius, vel fideicommissarius. Nec interest, utrum de suo proprio seruo testator roget, an det eo, qui

ipsius heredis, aut legatarii vel etiam e tranei sit. Itaque & alienus semus redimi de manumitti debet. Quod si dominus eum non vendat, si modo nihil ex iudicio eius, qui reliquit libertatem, perceperit, non statim extinguitur fidei cominissaria liber

tas , sed dissertur, quoad possit, tempore

procedente, Ubicunque occaso serui redimendi fuerit, praestari libertas. Qui autemri fideicommissi causa manumittitur, non

Nisi certa species alteri restituenda, ubi aut repudiandum legatum , aut res praestanda LIO. I. r. de leg. 2. Redimere ) omnia. hie obseruantur, quae supra de legato rei alienae adducta; quia in omnibus exaequata sunt fidei commissa legatis I. 3 de legat.

Ad I. I. Perceperit) Si enim aliquid accepit, utique tenetur. L. I 3. C. de D. libri t.

347쪽

testatoris fit libertus, etiamsi testatoris seruussi, sed eius, qui manumittit. At is, qui directo ex testamento liber esse iubetur, ipsius testatoris libertus fit: qui etiam Oresevus appellatur. Nec alius ullus directo ex testamento libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris fuerit, ct quo

faceret testamentum,& quo moreretur. Di- recto autem libertas tunc dari videtur, cum non ab alio seruum manumitti rogat, sed velut ex suo testamento libertatem ei competere vult.

De verbis fideicommissorum. 3. Verba autem fideicommitarum haee maxime in usu habentur: Pero, rogo, Ustis, mando, fidei tuae committo. Quae perinde singula firma sunt, atque si omnia in unum congesta essent.

2ui manumittit Quoad obsequi a se. & honorem ac successionem, non quo ad Operas L. S. C. deoper. lib. l. v. d. de in Bu υoc. l. 29. F. de bon. liberi. testarius tamen filius si manumittere rogatus siti etiam operas exigere potest l. 33. de fideic. libera. Orcinin Dum quasi ab illo libertatem consequitur, qui iam ad orcum dimissus, s qui iam defunctus. Ad f. 3. Mando Obstat, hoe verbum non pre-eatiuum sed directum esse. Resp. verbum hoc flecti

in precativum, quia deseria metite testatoris exinde constat. Sublata autem differentia inter legata x fideicommisa,perinde est,quo genere Verborum usus testa vor. Quia ad voluntatem testatoris re

348쪽

D. XXXIX. 7. C. VI. 36.

DE CODICILLIS.

Origo. Νte Augusti tempora constat codicillorum ius in usu non fuisse: sed primus Lucius Lentulus, ex cuius persona etiam fideicoivinissa esse) coeperunt, codicillos introduxit. Nam cum decederet in Africa, scripsit codicillos testainento confirmatos, quibus ab Augusto petiit per fidei commissum, ut faceret aliquid. Et cum diuus Augustus voluntatem eius implesset, deinceps reliqui eius auctoritatem secuti, fideicommisia praestabant: dc filia Lentuli legata, quae iure non debebat, soluit. Dicitur autem Λugustus conuocasse sapientes viros, in terque eos Trebatium quoque, cuius tunc auctoritas maxima erat, ct quaesisse, an posset recipi hoc, nec absonans a iuris ratione codieillorum usus esset; & Trebatium. suasisse Augusto, quod diceret, utilissumun& necessarium hoc ciuibus esse, propter magnas ct longas peregrinationes, quae a

spicitur, ut sic fidei commissum sit, etiamsi testator addiderit: si fiseris arbitratus, si piataueris, si Vi maueris, si utile tibi seuerit υψum, υel uidebitur, perexpr. text. inc II. f. p. V. deleg. 3. TITVLVS XXV. Ad pr. Peregrinationes Inde tamen nullo

349쪽

3r8 Lis. II. TIT. XXV. pud veteres fuissent: ubisi quis telamentum

facere non posset, tamen codicillos posset. Post Quae tela pora, cum ct Labeo codicillos fecis.set, iam nemini dubium erat, quin codicilli iure optimo admitterentur. E ciens. I. Non tantum autem testamento. facto potest quis codicillos facere, sed &intestatus quis decedens fideicommittere codicillis potest. Sed cum ante testamentum factum codicilli facti erant, Papinianus ait, non aliter viros habere, quam si speciali Postea voluntate confirmentur. Sed diuiseuerus & Antoninus rescripserunt, ex iis

codicillis, qui testamentum praeced Uni t posu

modo eon eludendum, ergo peregrinantibus quomcunque modo testari licere. Nee enim hic alia quam codicillandi potestas conceditur peregrinan tibus.

Non posset) Ob defectum testium. Nam qui

ob defeetiim iuris restamentum condere nequit, nec codicillos potest L. 8. g. 2.1 . h. t. Ad I. I. Imegatu ) Si coram s. testibuS nunc pative quis volantatem dicat. Requiritur iginem iis testamentum facere possit L. 9. st. b. t. Papinianus) In L .ff. h. i. Testamemum praecedunt Sed & in ipso testarimento interdum latitat codicilius per ela iam

fodiciliarem, quo testator vult, ut hoc testamentum, si non tanquam solenne testamentum valere possit, valeat ut codicillus, siue, υaleat omni melio

ri o l. sui te flament. Fac possunt. Cuius

350쪽

DE CODICILLIS. 329 posse fideicomniissum peti, si appareat,

eum qui testamentum iacit, a Voluntato, quam in codicillis expresserat, non reces-Μateria.

u. Codicillis autem hereditas neque dari, neque adimi potest: confundatae ius testamentorum & codicillorum, & idco nec exheredatio scribi. Di redio autem hereditas codicillis neque dari, neque a diarii potest. Nam per fidei commissum hereditas codicillis iure relinquitur. Nec conditionem heredi instituto codicillis adiicere, neque

substituere directo quis potes . Numerus s solennitas. 3. Codicillos etiam plures quis facere' potest:

clausulae codicillaris vim etiam iuramentum testa mento adiemim habςt L. 77. I. 23. st, de Quodsi itaque propter defectum tennium, vel omissam heredis institutionem testamentum subsistere non potest, ut codicillus & ita iure fidei commissi valet cons. L. 3. de testam. misit. t. 4 I. g. 3. de vult spvιά. μι f. Nodo requisita codicilli adsint l. vlt. s. υθ. C. h. t. Vid. Dii. Parens in Dissde Clausiuia Codicillari. Ad g. a. Adiisere Nam conditionem adiiciens, de nouo heredem sub illa conditione instituisse vi

detur

Ad I. g. Plures Aliud in testamentis, ubi viti mum semper derogat priori. Quia haec de universis bonis fiunt, de quibus non nisi semes disponere licet; quod secus in codicillis, qui de lin-

SEARCH

MENU NAVIGATION