D. Iustiniani ... Institutionum libri quatuor. In gratiam cupidæ legum iuuentutis noti maxime necessariis explanati a Io. Sam. Strykio ..

발행: 1726년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Li3. II. Τ ΙΥ. XXV. potest: di nullam solennitatem ordinationis desiderant.

gulis rebus disponunt; Si vero ultimi Codicilli prioribus contrarii sint, his etiam derogant L. 3.

C. h. t.

Ordinationis Ita nee rogatione testium opus . est L. . f. . C. h. t. Nec femina repellitur, cum in testamentis solennibus tantum reiiciatur eius testimonium L 2 o. g. 6. A. qui testam. Dc. possQnia illa in Ioeum testamenti per aes & libram successerunt. g. Io .signa de testam. orae in quo nullae feminae admittebantur. Quae tamen ratio in codicillis eessat. Interim requiritur quaedam ρ- Lennitas probationis, dum s testes necessarii sunt. A. I. . I. . Nisi & testamentum coram minorinunxero Valeat.

352쪽

INSTITUTION UMIVRIS

DIVI IUSTINIANI

LIBER III.

DE HEREDITATIBUS, QUE AB

INTESTATO DEFERUNTUR.

Definitio intestati. stestatus decedit, qui aut omnino testa iamentum non fecit, aut non iure fecit, aut id, quod fecerat, ruptum irritumue semini

Ad pr. Testamentum) praeualet E. testament 4ria successio legitima seu intestata, eum prouisio hominis faciat cessare prouisionem lesis l. υθ. C. de pant. conuent. testatus Αb hoe differt intestabilis, qui etiamsi vellet, Testamensum condere non potest L. IO. de legit. heria. quantum tamen ad effect unxsuccessionis, perinde est an quis intestatus, an intem stabilis decesserit l. 6. C. ad So. Tertul. Non fecit) Non sussicit codicillos fecisse, cum his hereditas dari aut adimi nequeat s. 2. Inst. de Codicissi Non iure E. G. Si numerus testium non con pletus L. Si υnus 12. C. det. m. vel si filius praeteritus I. I.sf. de iniust. rvt. Rupium) Hoe qua ratione contingat vid. lap. tit. Evib. mod. testam infirm.

Nemo

353쪽

Lia. III. T I Tia I. factum est , aut si nemo heres extiterit.

Primus ordo Accedentium ab inteflato. I. Intestatorum autem hereditas ex lege duodecim tabularum primum ad suos heredes pertinet.

' sui semisui heredes. a. Sui autem heredes existimantur svi supra diximus qui in potestate morientis

fuerint : veluti filius filiaue, nepos nepti S ue ex filio, pronepos proneptisue eX ne pote, ex filio nato, prognatus prognataue. Nec interest, utrum naturales sint liberi, an adoptiui. Quibus connumerari necesse est etiam eos, qui ex legitimis quidem nuptiis vel matrimoniis non sunt progeniti , curiis tamen ciuitatem dati, secun dum diualium constitutionum , quae super his positae sunt, tenorem, heredum suo,

rum iura nanciscuntur. Nec non eos, . / - quos Nemo heres Destitutum hoc voeatur: Herede

enim non existente, omnis vis testamenti resolui

tur, L. Si nemo I 8 I. 1. de R. I. Ad I. I. Ad βιοι Quia hi vivis parentibus quo dammodo domini bonorum paternorum f.2.μ de hereae qual. re dig. Ad I. a. In potestate) Requiritur insuper prox, mitas gradus per Verba sequentia h. f. si praecedens persena desierit. Adoptiui Et quidem indistincte in suceessione intestata: testamento autem illi tantum instituendi, qui ex his in potestate sunt.

354쪽

quos nostrae amplexae sunt constitutiones,

per quas iussimus, ut si quis mulierem in

suo contubernio copulauerit, non ab initio affectione maritali, eam tamen, cum qua poterat habere coniugium, & ex ea liberos sustulerit: postea vero assectione procedente , etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit, & filios vel filias habuerit: non solum eos liberos, qui post dotem editi sunt, iustos S in potestate patris esse ; sed etiam anteriores, qui ct iis, qui postea nati sunt,

occasioRem legitimi nominis prastiterunt. Qiiod obtinere censui inus, ct si non progeoniti fuerint post dotale instrumentum confectum liberi, vel etiam nati ab hac j luce fuerint subtracti. Ita demum tamen nepos neptisue, pronepos proneptisue, se rum heredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate parentis esse siue morte id acciderit, siue alia ratione, veluti emancipatione. Nam si per id tendipus, quo quis moritur, filius in potestate eius sit, nepos ex eo suus heres esse non potest. Idque & in ceteris deinceps liberorum personis dictum esse intelligimus.

Postbumi quoque, qui, si vivo parente

natiae sectione procedento Concubina solo affectu

differebat ab uxore ; Ergo ut de affectione maritali constarer, pactis dotalibus opus erat. Posthum ι Si modo postea viui nascantur.

355쪽

334 , LIB. III. Τ I T. I. nati essent, in potestate eius futuri forent, sui heredes sunt. quomodo sui heredes fiunt.

q. Sui autem heredes fiunt etiam igno. rantes, & licet furiosi sint, heredes possunt existere: quia quibus ex causis, ignorantibus nobis adquiritur, ex his causis & furiosis adquiri potest. Et statim a morte parentis quasi continuatur dominium, & ideo nec tutoris auctoritate opus est pupillis, cum etiam ignorantibus adquiratur suis heredibus hereditas: nec curatoris assensu acquiritur

furioso, sed ipso iure. De suo post mortem patris ab hostius

reuerso. 4. Interdum autem, licet in potestate parentis mortis tempore suus heres non fuerit, tamen suus heres parenti emcitur:

veluti si ab hostibus quis reuersus fuerit post

Ad I. 3. Etiam ignoramtra Η. e. deuoluitur he reditas ad hos ipso iure l. I .Τ. de suis re legitim. Hine si nesciens sibi delatam esse Lereditatem decedat, illam tamen transmittit. Continuatur dominium) Ergo ius hereditarium non commode dicitur separatum ius in re, sed est continuatum ius defuncti; Hinc quod hie dominii iure non habuit, nee sibi asserere potest heres.

Ad 4. Ab hostibus ) Male hoc applicant ad

nostros ex captiuitate Turcica reuersos, hi enim quoad nos nunquam serui facti, di sic iure pomliminii opus non habent.

356쪽

DE HER. QUAE AB INT. 33spost mortem patris sui. Ius enim postliminii hoc facit.

De memoria patris damnata ob erimen perduellionis. s. Per contrarium autem hoc euenit, ut

licet quis in familia defuncti sit mortis tempore , tamen suus heres non fiat: veluti si post mortem suam pater iudicatus suerit perduellionis reus, ac per hoc memoria eius damnata fuerit. Suum enim heredem habere

non potest, cum fiscus ei succedat: sed potest dici, ipso quidem iure suum heredem esse, sed desinere. iDe diuisione hereditatis inter suos

heredet.

6. Cum filius filiaue, ct ex altero filio

nepos neptisue existunt, pariter ad hereditatem aut Vocantur: nec qui gradu proximior est, ulteriorem excludit. JEquum enim esto Videtur, nepotes neptesue in patris sui locum succedere. Pari ratione, & si nepos neptisve sit ex filio, re ex nepote pronepos pro nepti sue, simul vocantur. Et quia placuit nepotes neptesue, item pronepotes prinnepteS- Ad I. s. Memoria ritu damnata) Η. e. perpetua nomini & posteris macula inusta l. est. f. ad L. l. Maies. Ad I. 6. Ulteriorem excludit Inter descenden-

res enim perpetuum ius repraesentationis est. AEquum enim Ratio consistit in derivatione sanguinis, cui successi a connexa.

357쪽

. LIB. III. 11 T. 1. neptesue in parentis sui locum succedere, conueniens esse visum est , non in capita, sed in stirpes hereditatem diuidi, ut filius partem dimidiam hereditatis habeat, ct ex altero filio duo pluresue nepotes alteram dimidiam. Item si ex duobus filiis nepo

tes neptesue existant; ex altero unus forte aut duo , ex altero tres aut quatuor; ad

unum aut duos dimidia pars pertineat , ad tres vel ad quatuor altera dimidia. 'Puo tempore fluitas spectatur. . . Cum autem quaeritur, an quis suus heres existere possit, eo tempore quaeren dum est, quo cerim est aliquem sine te

flamento decessisse. Quod aecidit & desti

tuto testamento. Hac ratione, si filius ex heredatus fuerit, & extraneus heres insti tutus, ct filio mortuo, postea certum sue rit , heredem institutum ex testamento non fieri heredem, aut quia noluit esse he res , aut quia non potuit, nepos auo suus heres existit: quia quo tempore Certum

sed in Stirpes ) Η. e. iure repraesentationis transeunt in locum parentum. Ad g. r. Sine testamento) Scil. in quo suus ex

insta causa exheredatus et t nam alias testamentum condendo, non potest ius festatis immutare testator.

Non fieri heredem Exheredatio enim utut I gitime facta, expirat non adita hereditate, quia sis testamentum fit destitulum.

358쪽

DE HER. Qvs AB INT. 337 est intestatum decessiste patremfamilias, lo

tus inuenitur nepos: & hoc certum est. De nato post mortem aut, silio. 8. Et licet post mortem aut natus sit, tamen auo vivo conceptus, mortuo patre

eius, posteaque deserto aut testa Dento, suus heres emcitur. Plane si di conceptus re natus fuerit post mortem aut . mortUO patro suo, desertoque postea aut testamento, suus heres auo non exisset: quia nullo iure cognationis patrem sui patris attigit. Sed nec ille est inter liberos aut, quem filius emancipatus adoptauit. Hi autem ,

cum non sint sui quantum ad hereditatem liberi, neque bonorum possestionem petere possitnt quasi proximi cognati. Haec de suis heredibus. De liberis emancipatis. 9. Emancipati autem liberi, iure ciuili nihil iuris habent: nequς enim sui heredes. simi, qui in potestate parentis esse deserunt, neque ullo alio iure per legem. duo- Ad I. 8. Auo non existet) Tempore mortis enim defertur successio, & Lex eum vocat ad successionem, qui nioriente illo, de cuius bonis quaeritur,in rerum natura fuit L. 6. 1f. de sῖis re luit. s M. Eu proximi cognati) Quia defuncto proximus non est, qui eo vivo nequidem animax fuit L. F. Vnde cognat. Iure nouistimo tamentalem nepotem didmitti debere,ostendit Dia.Parens Succes. ab int. D. I c. I. 6. II.

359쪽

338 LIB. III. Τi T. I.

duodecim tabularum vocantur, sed praetor naturali aequitate motus, dat eis bonorum possessionein unde liberi, perinde ac si in potestate parentis, tempore mortis suissent: siue soli sint, siue cum suis heredibus conis currant. Itaque duobus liberis existentibus, emancipato uno, & eo, qui tempore mortis in potestate fuerit, sane quidem is, qui in potestate fuit, solus iure ciuili heres est, &1olus suus heres est : sed cum emancipatus beneficio praetoris in partem admittitur, euenit, Vtibus heres pro parte heressat. Si emancipatus se dederit in adoptionem. Io. At hi, qui emancipari a parente in adinoptionem se dederunt, non admittuntur ad bona naturalis patris, quasi liberi: si modo, cum is moreretur, in adoptiua familia fuerint. Nam vivo eo emancipati ab ab adoptiuo patre, perinde admittuntur ad bona naturalis patris, ac si emancipati ab ipso essent, nec unquam in adoptiua familia suissent. Et conuenienter, quod ad adoptiuum patrem pertinet, eXtraneOrum loco esse incipiunt. Post mortem v

eulum non tollitur per emancipationem. Beneficio Pratoris Hoe beneficio amplius opus non habet emancipatus, sed per Nou. II 8. c. I. aequaliter eum suis admittitur; collatis tamen bonis antea acceptis' tit. f. de Coliat. bonor.

360쪽

ro naturalis patris , emancipati ab adoptiis io patre, & quantum ad hunc adoptiuunt Patrem pertinet, aeque eXtraneorum loco fiunt: & quantum ad naturalis patris bona pertinet, nihilo magis liberorum gradum nanciscuntur. Quod ideo sic placuit, quia iniquum erat esse in potestate patris adoptiui, ad quos bona naturalis patris pertineant, utrum ad liberos eius, auad agnatos. Collati liorum naturalium s adopti

vorum.

II. Minus ergo iuris habent adoptiui filii quam naturales. Namque naturales emancipati, beneficio praetoris gradum liberorum retinent, licet iure ciuili pe dant ; adoptiui vero emancipati, ct iura

ciuili perdunt gradum liberorum, & a

Praetore non admittuntur. Et reste. Naturalia enim iura ciuilis ratio perimere non

potest: nec, quia desinunt sui heredes esse, possit ni desinere filii filiaeue, aut nepotes

neptes- Ad I. Io. Euantum ad naturalis patris ) Iura nouissimo emanet patum ab alio adoptatum utriusque parenti succedere puto; patri naturali iure sanguinis, quod per emancipationem non tollitur , Nou. II 8. c. I. patri adoptiuo ex vinculo legis. Ad I. II. Astratore non admittuntur Quod nec iure nouissimo se aliter habet,eum de adoptiuis emancipatis non agat Nou. D8. e. I. Nec in his . post emancipationem ullum remaneat vinculum,

SEARCH

MENU NAVIGATION