D. Iustiniani ... Institutionum libri quatuor. In gratiam cupidæ legum iuuentutis noti maxime necessariis explanati a Io. Sam. Strykio ..

발행: 1726년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

DE REpiaeAT ON Vs. 6os defenditur, plerumque accommodari solent etiam fideiussoribus eius, ct recte: quia

quod ab iis petitur, id ab ipso debitore peti

videtur: quia mandati iudicio redditurus est eis, quod ii pro eo soluerint. Qua ratione. ct si de non petenda pecunia pactus quis cum reo fuerit,placuit, perinde succurrendiis euci per exceptionem pacti conuenti illis quoque, qui pro eo obligati sunt, ac si etiam cum ipsis pactus esset, ne ab eis ea pecunia peteretur. Sane quaedam exceptiones non solent his accommodari. Ecce enim debitoris bonis suis cesserit, & cum eo creditor ex

periatur , defenditur per exceptionem, Irsonis cesserit. Sed haec exceptio fideiussocribus non datur: ideo scilicet, quia qui alios pro debitore obligat, hoc maxime prospi Cit, ut, cum facultatibus lapsus fuerit debitora Ad I. 4. Plerumque Si sc. exceptiones sint rea ἐει, ipsam obligationem vel tollendo vel minue do L. 7. F. I. σι. 9.F. de Eacept. L. I s.

inadam exceptiones non Intelligit personales quae personae debitoris principalis cohaerent L L7. pr. de Excepe. L. I. C. de Fideisgnee enimὶ Hue etiam pertinet exceptro tom petentiae I. 24. ρq. de Re Iad. declinatoria fori, inuentariti, restitutionis in integrum, si ex faciliaetate sua lapsus minor L 1. Na. α desidem . mi nam si ex dolo alterius, etiam fide russati haee e ceptio datur d. l. a. vid. Bru n. m Exercit. ει

632쪽

vio Lis. IV. ΤIT. XV.tor, possit ab iis, quos pro eo obligauit, suum

DE INTERDICTIS.

Continuatioudefinitio. CEquitur, ut dispiciamus de interdictis, o seu actionibus, quae pro his exercentUT,

Erant autem interdicta formae atque conceptiones Verborum , quibus praetor aut

iubebat aliquid fieri, aut fieri prohibebat. Quod tunc maxime fiebat, cum de possessio. ne aut quasi possione inter aliquos contende

- Diuisio prim .' i, Summa autem diuisio interdictorminhaec est, quod aut prohibitoria sint. aut resis tutoria, aut exhibitoria. Prohibitoria fistit qui-

pliciter agitur,aut enim de sola possessione praesenti contendunt, aut de iustitia possessionis: hoe iudicium dicitur possessorium ordinarium, illud fluma maritim seu fumm rissimum . .. Ad I. I. Prohibitoria Hodie interdicta plerumque per mandata expediuntur, si tot diuisiones interdictorum,quot mandatorum, dari possunt ; sunt autem mandata adia inhibiforialia, alia compulseria Ea, & haec iterum vel re ututoria', vel exhibitoria. Bruun. in Exercit. b. f. t. . Vivi

633쪽

DE INTER Dioris. ω. quibus praetor vetat, aliquid fieri: veluti, vim sino vitio possidenti. vel mortuum in ferenti, quo ei ius erat inserendi: vel insa cro loco aedificari, vel in flumine publicori paue eius aliquid fieri, quo peius nauigetur. Restitutoria sunt, quibus restitui aliis quid iubet: veluti bonorum posΙessori possessionem eorum, quae quis pro herede, aut pro possessore possidet ex ea hereditate : aut cum iubet, ei qui vi de possessione deiectus sit, restitui possessionem. Exhibitoria sunt, per quae iubet exhiberi: veluti eum, cuius de libertate agitur: aut libertum, cui patronus operas indicere velit, aut parenti liberos , qui in potestate eius sunt. Sunt tamen qui putent, proprie interdicta ea vocari, quae prohibitoria sunt, quia interdicere sit denunciare&prohibere: restitutoria autein,& exhibitoria, proprie decreta

rim sine vitio se. Hoc est, ne vis fiat ei qui In possessionem missus vel mittendus est. tu. b. Nevis flat. Mo=tuum inferenti) vid. tu. g. A mortuo inafer. Hoc interdictum hodie locum habet utiliter, si

quis impediatur mortuum inferre in sepulchrum familiare, vel hereditarium.

In sacro loco a Vid. tu. g. Ne quid in Deo sacro flat. Peius nauigetur Ηue pertinent adhue duo alia interdicta, alterum, ne quid in flumine publico fiat quo aliter aquae fluant, atque uti priori aestate fluxit: Alterum, ne quis in flumine publico nauigare arcea. r. L. -. F. Ne quidin m. pubi.

634쪽

vocari. Sed tamen obtinuit, omnia interindicta appellari ; quia inter duos dicuntur. Diuiso secunda. a. Sequens diuisio interdictorum haec est,' quod quaedam adipiscendae possessionis causa comparata sunt, quaedam retinendae, quaedam recuperandae.

De interdictis adipiscenda. s. Adipi scendae possessionis causa inter dictum accommodatur bonoruin possessori, quod appellatur , quorum bouorum eiusque vis & potestas haec est, ut quod ex iis bonis quisque, quorum possessio alicui data est, pro herede aut pro possessore possideat, id ei, cui bonorum possessio data est, restituere debeat. Pro herede autem possidere Ad I. 3. Bonorum possessorist Utiliter euicunque

heredi comperit t. I. C. Euor. bon. morum bonorum Hae e & plurium reliquorum interdictorum denominatis, desumpta a verbis initialibus edicti praetorii. P Isio alieni data Sc. a praetore; ubi tamen non actualis possessio, sed ius possessionis intelligitur, hoc enim solum praetor confert L .f de bon. p. ad actualem vero possessionem consequendam. hoe interdicto opus est. Restituere debeat) Eo quidem etiam tendit hereditatis petitio, sed hoc interdictum ideo utilius, quia non tolenni processu, sed summatie, eausa Peragitur, & hine. exceptiones altioris indaginis non admittuntur. Affine hule interdicto est rem eis dium exl. C. de Edia. D. Hadr. tiar, ubi heres,

. : qui

635쪽

DE INTERDICTIS. 6I3dere videtur, qui putat se heredem esse. Propossessore is possidet, qui nullo iure rem hereditariam,vel etiam totam hereditatem,sciens ad se non pertinere, possIdet. Ideo autem adipi scenaae possessionis vocatur interdi mina, quia ei tantiam utile est, qui nimc primum conatur adipisci rei possessionem Itaque si quis adeptus possessionem, amiserit eam, hoe interdi hun et inutile est. Ιnterdictum quoque, quod appellatur Saluianum, adipiscendae possessionis causa com- Paratum est: eoque utitur dominus fundi . de rebus coloni, quas is pro mercedibux

fundi pignori suturas pepigisset.

qui pro se testamentum, nullo visibili vitio laborans,habet, statim rerum heressitariarum possessionem consequi potest. Pertinet etiam huc ex par te interdictum quod legatorum, quo heres rei Idigatae, a legatorio priuata auctoritate occuparae, possessionem repetit, ut falcidiam detrahere possit, vel ob aliud mteresse L. I. re seqq. . quod legaeon F l. -. C. eod. De rebus reon0 Differt ab amone Semiana, quod haec ordinarium remedium sit, illud summarium. In hae probandum rem oppignoratam tempore oppignorationis in bonis debitoris fuisse L. I S. I. I. F. de pigno . in illa sufficit probasse, debitorem rem oppignorasse & possedisse. Illa contra quemcunque possetarem datur, hoc inte di etiam tantum contra stebitorem L. I. C. de re cari Hoc interdictum utiliter etiam locatori praedii urbani, & creditoribus quibuscunque hypoth gariis competit d. l. I.

636쪽

De interdictis retinendae. q. Retinendae possessionis causa comparata sunt interdicta, uti possidetis, & v trubi: cum ab utraque parte de proprietate alicuius rei controuersia sit. & ante quaeratur, uter ex litigatoribus possidere. x uter petere debeat. . Namque nisi ante exploratum fuerit, utrius eorum possessiost, non potest petitoria actio institui, quia dc ciuilis & naturalis ratio facit, ut alius

possideat, & alius a possidente petat. Et ruta longe commodius est & potius possi,

ere, 'u'm petere; ideo plerumque S te, re semper ingens existit contentio de ipse possessione. Commodum autem possi dendi in eo est, quod etiamsi eius res non sit, qui possidet, si modo actor non potue, xit suam esse probare, remanet in suo loca posuisios propter quam causam, cum

obscu-Αd I. . Non potest petitoria actio Petitorium cum possessorio toties coniungi potest, quoties ad eundem finem tendunt, ita non potest coniungi petitorium cum interdicto retinendae possi sonis e Tem enim quam possideo, petere non possum; b ne tamςn cum adipiscenda re recuperanda possessiwnis interdicto. e. s. si de Caus pus es

Commodius est Beneficia possessionis consistune in eo, quod liberet ab onere probandi, dian dubia pro possessore pix sumatur ili pronuncietur b. I. regulariter titulum edere non teneatur possessor L. II. C. depet. heria. & fructus lueretur, si in bona fide uri 3s. Apra de Rer. diu. Nec

637쪽

DE INTERDICTIS. Ie

Obscura sunt utriusque iura, contra petito

rem iudicari solet. Sed interdicto quidem ntipo detis, de fundi vel aedium possessione

contenditur: utrubi vero interdicto, de rerum mobilium possessione. Quorum vis ac Potestas plurimam inter se disserentiam apud veteres habebat. Nam ut o detis uiterdi to is vincebat, qui interdicti tempore possiciebat : si modo, nec vi, nec clMD, nec preea . Tio nactus fuerat ab aduersario postessionem: etiamsi alium vi expulerat, aut clam arripuerat alienam possessionem, aut pre Cario rogauerat aliquem, ut sibi possidere liceret. Vtrubi vero interdicto is vincebat ;qui maiore parte eius anni, nec . Vi, nec clam, nec precario ab aduersario possidebat. Hodie tamen aliter obseruatur. Nam

utriusque interdicti potestas quantum. ad possessionem pertinet exaequata est, ut ille vincat, & in re soli, & in re mobili, qui possessionem nec vi, nec clam, nec preca rio ab aduersario litis contestatae tempor*dclineti. t Deme vi) Haec sunt vitia possessionis Ab aduersario Aliud si respectu tertii vitiose rem possideat i nam exceptio iuris tertii alteri non

prodest.

Detinet Etiamsi animo solo adhuc possideat L. 6. de adquir. vel amittin , pus i. fri possid. vid.

638쪽

De retinenda NI adquirenda possessione . s. Possidere autem videtur quisque non soluin si ipse possideat, sed&si eius nomine aliquis in possessione sit, licet is eius iuri subiectus non sit: qualis est colonus & i quilinus. Per eos quoque, apud quos d posuerit quis, aut quibus commodauerst, ipse possidere videtur. Et hoc est, quod dia intur, retinere possessionem posse aliquem Per quemlibet, qui eius nomine sit in possessione. Quin etiam animo quoque solo retineri postessionem placet: id est, ut, quamuis neque ipse fit in possessione, nequa eius nomine alius; tamen, si non resim quendae possessionis animo, sed postea reversurus inde decesserit, retinese possessiomem videatur. Adipisci vero possessio-Mςin per quos aliquis potest, secundo libro potuimus. Nec uva dubitatis est, quio

anim Ad Si eiae nomine aliquis Veluti in eo Rituto possessocio L. ID pr. F. de adq. vetam. pQ. Raetinere posse nem; Vsque dum ipsi resistis

alter, vel ipse possidens existimet alterum restitu turum ae l. 6. g. I. vel etiam oblitus fit rei hucumque posse l. a s.pr eoae tit. de hoc in sebus moin hilibus Animosvis ad isti Sed eorpore & animo manu, l. I. I. R. de Adquir. velamist. p . uti & corpore & animo fimuΙ amittitur L. R. eoae princi Paliter tamen animo relinquenda possessio L3. s.6. d. per consequent in corporeis, Ad

639쪽

DE INTERDICTIS. 6I animo solo adipisci possessionem nemo possit. De ingredicto recuperanda, s a sitiae

remediis.

6. Recuperandae possessionis causa solet interdici, si quis ex possessione fundi, vel aedium, vi deiectus fuerit. Nam ei proponitur interdictum unde vi, per quod is, qui deiecit, cogitur ei restituere possessionem, licet is ab eo, qui vi deiecit, vi, vel clam, vel Precario possideat. Sed ex constitutionibus sacris, ut supra diximus, si quis rem per Vim occupauerit, si quidem in bonis eius est, dominio eius priuatur: si aliena, post eius restitutionem, etiam aestimationem rei dare vim passo compellitur. Qui autem aliquem de possessione per vim deiecerit, tenetur lege Iulia de vi priuata, aut de vi publica; sed de priuata, si sine acinis vim fecerit, sin autem armis eum de possessi ne vi expulerit, de vi publica tenetur. A morum autem appellatione non solum sem

ia, ct gladios, ct galeas, sed α fustes, & lapides significari intelligimus.

Ad f. 6. Hi, elam) Et hoe ipso differt interdictum unde vi ab interdicto uti possidetis vid. g. 4.

h. t. quia hic ultima vis attenditur L .F. de viui arm. nisi hae in continenti iterum secuta L3. s. s. eod.

640쪽

έ13 LIB. IV. TIT. XV. Diuisio tertia. . Tertia diuiso interdictorum haec est. quod aut simplicia sunt, aut duplicia.

plicia sunt, veluti in quibus alter actor, altet reus est: qualia sunt omnia restitutoria, aut exhibitoria. Nam actor is est, qui desiderat aut exhiberi aut restitui: reus autem is, a quo desideratur, ut restituat, aut exhibeat. Prohibitoriorum autem interdictoruM

alia simplicia sunt, alia duplicia. Simplicia sunt, veluti cum praetor prohibet in loco sacro, vel flumine publico, ripaue eius ali quid fieri. Nam actor est, qui desiderat, ne quid fiat: reus est, qui aliquid facere conatur. Duplicia sunt, veluti uti possidetis inter dictum & utrubi. Ideo autem duplicia vorsantur, quia par utriusque litigatoris in his conditio est: nec quisquam praecipue reus vel actor intelligitur: sed unusquisque tam rei, quam actoris partes sustinet De or ine N Wiste exitu. . 8. De ordine & vetere exitu interdictu. rum superuacuum est hodie dicere. Nam quoties extra ordinem ius dicitur, qualia sunt

Ad 7. Sustinet Is tamen pro actore habetur ut prius ad iudicium prouocat L I3. seq. Τ. deis

D. Quo sensu & aistio familiae erciscundae, eo minmuni diuidundo, de finium regundorum, dicuntur iudicia duplicia ex sadem ratione.

. Ad f. 8. Exim ordinem ius dicitur ) Ab ipso stili praetore, non dato prius iudice pedaneo.

SEARCH

MENU NAVIGATION