Caroli Nicolai Langii Lucernens. ... Historia lapidum figuratorum Helvetiae, ejusque viciniae, in qua non solum enarrantur omnia eorum genera, species et vires aeneisque tabulis repraesentantur, sed insuper adducuntur eorum loca nativa, in quibus rep

발행: 1708년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

N lucem demum prodit, Amice L 3 ctor, Historia Lapidum Figurat

rum fidei vetiae nostrae in Idea mehante duos annos edita promicsa, quam lubenter citius paras sem, nisi plura adhuc prius enucleanda ac superanda fuissent; quamvis enim in ea solummodo tractetur de Lapidibus Figuratis, cum tamen hi figura sua praeseserant infinita corpora naturalia tam e Regno Animali, quam

Vegetabili desumpta, eorumque origo & lapidea metamorphosis necdum nobis perspecte sit cognita, multus denuo desiderabatur labor ad eos rite describendos, & quidquam probabile de eorum productionis modo statuendum , de quo etiamnum inter modernos Philosophos dura viget disceptatio. Iam intellexeris e praemissa idea non solum methodum & ordinem, quem in praesenti Lapidum Figuratorum Historia observo,

12쪽

PRAEFATIO.

sed insuper Patriam meam maiori ex parte s ixosam mihi primam di praecipuam praebuime

ansam illam conscribendi, nec minorem stu, mulum hoc tenue opusculum absolvendi me contraxisse e frequenti Elegantis Tractatus de Cochlitis &c. Angliae Praelari Viri D. Martini Listeri lectione , ac emolumentum, quo facilius Lapides Figuratos in sua genera distribuerem. Similiter fateri cogor , me non parvum lumen hausisse ex insigni Lithophylacio Britannico Celebris Viri D. Ε - ardi Luidist, quo potissimum Lapides Figuratos in suas debitas classes distinXi,i plurimorumque analogia clarius cognita ad sua corpora reduxi : e pluribus demum Authoribus plura addidici, quos in particulari materiae descriptione diligenter adnotatos invenieS.

Magnam vero occasionem praesentem

tractatum perficiendi mihi suppeditavit Ill &Excell*R D. FRANCIsCUS HONORIUS COMES DE TRAUΤΜANSDOR F ad Respublicas Helveticas Orator Caesareus EXtraordinarius magnus

Musarum Patronus , studij que lithologici rum-mus Amicus, qui , ut animum suum gravibus tanti ministerij curis quandoque defatigatum leniter demulceret, Lapides FiguratOS amic rum suorum ope per integram Helvetiam colligi, sibique transmitti curavit, quos ejusdem - - iusta

13쪽

PRAEFATI Liussu in ordinem , quem prae manibus habes redegi, ita ut praesens Lapidum Figuratorum

descriptio bono jure Muse um 1 api de iam Traulianiansdorsianum nuncupari posset, cum pleraque & praecipua expositorum lapidum pars in illo quoque contineatur. Unde autem lapides magis notabiles in

hae Historia descripti transmissi fuerint; &quis eos communicaverit, ita qualibet eorum specie memoravi; minime vero silentio praetereundum est, quam plures fuisse donatos ab Illo. & Magnifico Do PETRO VALΚENIER Pra

potentum Belgij ordinum ad Respublicas

Helveticas Ablegato Extraordinario, qUi, prO-nt in omni scientiarum genere versatissimus existit, in hoc tamen studio lithologico, quantum negotia tam conspicui ossicij permittebant,

majorem semper adhibuit attentionem, ut animum quandoque curis gravem suavi hac meditatione sublevaret. Praeter enumerationem classium , generum & specierum Lapidum Figuratorum Helveticorum quandoque classi aut generi etiatam subji xi descriptionem alicujus lapidis exotici, vel ob assinitatem, quae in eo cum praecedentibus speciebus propter similitudinnem structurae & figurae obserψatur, uep pN iam ob aliquam peeussarem Virtutem, quam ii possidere

14쪽

PRAEFATI οὐ

possidere creditur, & propterea in nostris regionibus. a pluribus eXpeditur, & agnoscitur. U In designanda generis alicujus Lapidum

Figuratorum nota caracteristica eam proponere semper studui, per quam mihi videbatur, ab omnibus aliis generibus posse sufficienter distingui, cum vero nota earacteristica illorum lapidum, qui conchas marinas praeseserunt ab his derivari debuisset, & quandoque nullam certam in Authoribus deprehendere potui, saepius nova excogitanda mihi fuit, qua, si jussa judicetur, inccum frui non dedigneris, si

autem erraneam amoveris, b euolo animo corrigaS, utpote inventam a uiro, qui longinquus a mari immensum ejus supellectile vix asmirandi occasionem habuit, multo minus coF-

noscendi, & itIud in suas classes ac genera distribuendi. Hoc tamen per illud breve tem pus, quod apud mare degi , ob servare. mihῖIicuit, infinitae eius producia, praesertim a tem conchylia in longe persectiorem potuis se redigi ordinem, quam hucusque actum est,. etiamsi Clarissimi Viri de hac materia jam copiosam scripruritionem secere, sed pensum Boe Philosophis in hoc scientiarum genere V satioribus discutiendum relinquini 'Quod admirandam Lapidum Figurat

15쪽

PRAEFATIO.

rum structuram attinet , illorum generationem in genere praesertim eorum, qui ad certa corpora marina reduci possimi, in parte tertia hujus Tractatus, prout tenues meae vires per itent, eXponam ; reliquorum autem productionis modum , variamque structuram

tam internam, quam externam cum suis co

loribus, armaturis,& si quae alia sint accidentia illos concomitantia in qualibet classi, vel etiam genere, si opus videbatur, explicavi, iun

dando omnes mentis meae rudes conceptus su

pra prima principia de generatione lapidum in Partis prima lib. I. cap. f. hujus I radiatus adducta, licet sorsitan quoque incongrue

bl. Quoad virtutes Lapidum Figuratorum, cum hi hucusque a paucillimis cogniti sint,&illae insuper per simplicem experientiam indaagandae , non mirum erit, etiamsi paucae recensenda: veniant ; pl ures quidem ijs adscripserunt Veteres; Verum cum potius superstiti mi eui caeca antiquitas quamplurimumdbdi h erat 3 quam verae rationi & experientiae inniti videantur, eas consulto omἱsi, addenado tantum illas, quae a Practicis fide i dignia celebrantur, dc verae rationi minime repug

plura adhuc de lapidibus addi potui c sentis

16쪽

sent, cum autem praesens tractatus in nimis

amplum volumen accrevisset, & instituti mei esset, tantum de i Lapidibus Figuratis Helvetiae nostrae disserere, susscit pronunci, ea solummodo breviter indigitare, quae ad completam Lapidum Historiam denuo desiderari uidentur, & tractu temporis a doctioribus Phi

losophis describi poteruhit, aut, si Deo pla

cuerit, magis vulgaria ipsemie .pertractabo. Inter haec primo occurrit arena, de qua

paucissima prostant, & statim quaeri licebit, utrum naturaliter in simpliciora principia resolvi possit, vel ana Summo Creat*re in primordiis mundi formata fuerit, ut sit primum omnium lapidum principium, e quo hi producantur, & in quod iterum ultimo resolvantur. Dei a poteriti arena dividi in sollitem, fluviatilem, &i marinam , inter- quas arenae species non parva deprehendeIur differentia tam quoad colorem & figuram, quam quoad diaphaneitatem vel opacitatem; ultimo demum instituenda erit descriptio lapidum ar naceorum , eorum scilicet, qui e simplici ar na constant, & in eam facili negotio dissol-Vuntur, qua occasione simul.eventilandum

erit, utrum stratae arenarum in summis montibus quandoque apparentiae sint certa inditiae Aquarum Diluvialium alpes olim occupantia um, & utrum ab his sormari potuerint.

17쪽

PRAEFATIO. ε

Post arenam lapidesque arenaceos con siderandae veniunt infinitae &diversiissimae siti 1- cum species, quae colore, VeniS, figura, magnitudine, diaphaneitate, & gravitate ac duritieta pius inter se quam maxime differunt, hinc causae examinandae, unde tantae diversitates dependeant. Caeterum de silicibus subrotundis & hevibus in surimiis alpibus, per quoS nimirum nullus rivulus eXcurrcre potest, quaeri solet. Utrum ita laeves & subrotund generari Queant, vel an asperi & inlaquales primo pro- dum, dein a fluvijs laevigati & rotundati mediante Diluum ad alpes translati ibi Psilices sequuntur describendi lapides

calcarii proprie dicti, in quo solo nimirum generari soleat , nubi eorum dentur

tam Quoad substantiam quam quoad colorem, reliquaque accidentia lapidibus commun1a,& dui ad calae si et sciendam meliores exi-

μ su suecedunt lapides fissiles, quorum

diversitas magna est quoad colorem, Iupitlem: structuram, & situm intra terram, quomodo generentur, ut tam faciliter in millenasti saepius quam maximas laminas findi que-

consideriti, lapidibus fissilibus multin

uaria rupium & saxorum genera observa

18쪽

da forent, quari saepius diversimode disserunt

secundum varium eorum situm, proutanimirum Septentrionem, aut Meridiem spectant,

in alpibus & locis sublimibus, aut demissis collocata sunt, vel integras rupes, aut tantum fragmenta quaedam constituunt, quaenam Uero sit eorum structura interna, non raro haud parum a superficie externa & aeri exposita diversa, intra,cavernas montium explorari debet. Inter saxa quoque observandae erunt innumerae marmoris species Colore, vcnis ac duritie inter se distin diar. Denique clxca saxa hoc poti 1limum admirandum occurrit, quod quandoque summa rupium, altissimorumque montium cacumina in mera frusta lapidea divisa observentur, & insuper nonnunquam in planitie quadam, vel etiam collibus ab editioribus locis longissimeidissitis, vel per valles ab iis separatis fragmenta quaedam, seu frusta saxea ingentis magnitudinis ad aliquot cubitos alta& lata sita deprehendantur : quomodo antedidi e divisiones durissimis rupibus fuerint illatae, & descripta rupium fragmenta ad hujusmodi loca delata magno sane studio inquirendum mihi videtur: Etenim hoc modo & hujusmodi in locis fuisse generata vix

credendum Puto, cum Verissima rupium fragmenta praeseserant.

19쪽

PRAEFATIO.

Praeterea describendi forent pyritae tam Iapidei, quam metaliares Colore, duritie, stru iura & figura inter se diversi. De lapidibus pretiosis jam plures cete, berrimi Authores scripserunt, sed de fluoribus ad illos colore aut substantia accedentibus hucusque pauci mentionem sincere Demum conscribendi erunt lapides , qui desumuntur ex animalibus volatilibus, terrestribus, aquatilibus & insectis, quibus addenda nonnulla corpora, quae de lapidea &metallica substantia simul participare videntur Cum descriptione plantarum marinarum, quae ad naturam lapideam proxime accedunt,& ideo Lithophyta dicuntur. Haec sunt, Amice Lector, quae te in praesenti praefatione monere volui, & in sequenti tractatu tibi perlegenda occurrent, in quibus, licet solummodoamateriam lapideam C- Vol Vant, non minor m naturae operandi segetem invenies, ac in alio rerum naturalium

regno hucusque perspecta est, quam si ruditer expositam, & tamen publico juri traditam

miraberis , altioraque naturae mysteria minus congrue ac strigose interpretata ostendas, benevolo & tranquillo animo errores aut corrigere , aut coΠdonare placeat; languido enim

meo judicio , ingenioque hebeti ac animo - I di multis

20쪽

multis curis & copiosa praxi quasi obruto congesta puta, & insuper nulla amicorum ope sed tenuibus solum fortunae meaei Viribus promota, hunc tantum cin sinem, ut taediosa vitae hujus momenta suavi hac contemplatione mitigarem , & simul Patriae meae per tam copiosam diversissimorin lapidum exhibitionem campum aperirem, plura adhuc longe mirabiliora investigandi, quae demum ad magnam aegrorum utilitatem dirigi poterunt, si nimirum ex iis attentius consideratis, & per anali sinchimicam resolutis tales virtutes emergant, &prodantur, quae ad quam plurimos mortalium morbos fugandos, radicitusque eXstirpandos mire proderunt: conatum itaque meum qualiscunque sit, aequi bonique consule, minime dubitans , si majori sortuna ac ingenio dotatus fuissem, tibi quoque opus longe persectius pulchrioribusque iconibus adornatum comparassissem.

Ad Bibliopegum.

Hie monendus est 'opter distosigionem Iconum io hoe Libro contentarum . quae vel simul in nne libri poni poterunt, vel hine inde

inter scripturam ipsarn miseerri ut iam rum figurae lapidum de-' scriptioni proximae sint. Si primo modo colligari debent', tune Icones in ordinem redigendae sunt secundum numerum intra maris friem contentum V si verboseeundo modo, tunc numerus extra marginem Iconum notatus paginam ejusdem numeri respicere do-bet se icon parva autem salium figuras exhibens semper juxta paginam s. ponenda est. ei l

SEARCH

MENU NAVIGATION