Jani Vincentii Gravinae J. C. C. Institutiones canonicae [Texto impreso]

발행: 1742년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

vero e suggestu descenderimus , horae quadrantem vobis sive de Pontificio, sive de

Caesareo Iure interrogantibus copiam nomstri faciemuS. In solemnibus vero vacationibus ordi. nariorum , cum ab nullo alio Doctore tempus h c sit, & locus occupandus, ibceatque,quoad vωlumus,prorogare labores, hoc vobis etiam a nobis accedet , quod

Librum de ortu, & progressu Iuris Civilis nostrum statim post absolutam illius

diei praelectionem Canonum vobis explicabimus, ut ex eo opere, quidquid erudiationis Romanae ad Romanarum Legum,& veterum Iurisconsultorum intelligentiam exigitur, cum summo temporis,&laboris compendio pramoscatis, retrusi resque Latinitatis sermulas, quibus vere res Leges, & Interpretes eruditiores abundant , nosque propter susceptum argumentum abundare oportuit, percipiatis.

Id modo superest, ut studium erga vos nostrum, vestra cupiditate discendi , atque assiduitate laboris in diem augere

velitis.

12쪽

JURIS PONTIFICII

LIBER PRIMUS.

DE IURE CANONICO

TITULUS LUoniam Legis vocabulum est imperiosum , & continet vim civilem , sive corporis violentam coercitionem, ideo vetus Ecclesia modestiae suae minime convenire legis nomen existimavit, usaque est Canonum Graeca , & leniori Voce, nem pe re8ularum: unde orta est Iuris Canonici appellatio, quod etiam vocatur Ius Pontificium, propterea quod ab auctoritate Pontificis Romani substantiam capit. Est autem hoe Ius, sicut & Civile, partim non scriptum, partim scriptum . Non scriptum oritur a consuetudine,& usu commini . quae conluetudo legis robur

13쪽

a Dis tutiones habet, quando legibus, & rectae rationi, Civilique, ac sacrae Doctrinae, & Disciplinae non

adversatur.

Jus scriptum est, quod Sacris , & Ecclesiasticis Codicibus continetur , cujus plures sunt

partes . Canonum autem variae variis temporibus prodiere collectiones, quas nos distincte retulimus in praelectionibus Gratiani. Hic satis habebimus indicare vulgatiores, quae sunt Decretum Gratiani, & libri quinque Decretalium Gregorii IX., quibus accesserunt totidem libri collecti a Bomiacio VIII., quos in

unum corpus coaehos appellavit Sextum Decretalium .

His adjectae fuerunt Clementis V. Costitutiones, quae appellantur Clementinae. Item & Constitutiones Iohannis XXII., quae vocantur ExtraVagantes, propterea quod vagentur extra corpus Juris, quod Clementinis clausum putabatur, & hae quidem dicuntur Extravagantes Johannis XXII., cum aliae, quae post ad- Venerunt , appellentur Extra Vagantes communes , quia plurium Pontificum Constitutiones complectuntur.

14쪽

De Partibus Iuris scripti, & de Iure Divino.

TITULUS ILIUS Divinum est lex, quae Deum ipsum habet auctorem , quod Vel naturale est , vel supernaturale. Naturale est, quod procedit a dictatis rectae rationis, in qua sine stylo, sine atramento, Deus ipse creandis hominibus impressit amorem, & regulas honestatis, ad quam omnes natura ferimur, cuique perpetuo adha reremus , nisi vitiis, & cupiditatibus abstra

heremur a

Jus Divinum supernaturale est, quod in Sacrorum Bibliorum Codicibus Ueteris, ac Novi Testamenti continetur.

De Sacris Constitutionibus.

TITULUS III.

SUnt praeterea Canones, quos Ecclesia conis didit auctoritate a Deo accepta . Quam auctoritatem condendi juris vel per Concilia, vel per suum Caput, Pontificem Romanum, expedivit . Concilia sunt conventus Ecclesiae universae, quae per suos Episcopos, sub e jus Capite Summo Pontifice repraesentatur , ' eaque A a Propte

15쪽

4 Distitutiores propterea Concilia generalia nuncupantur: quoin rum celebrandorum ratio haec est. Convocandi ad Concilium sunt ex universo terrarum orbe

omnes Episcopi: ejusque indicandi potestas est penes solum Romanum Pontificem, qui per se, vel per suos Legatos praeesse debet. In Concilio Episcopi judicium proserunt , cumque iis ex consuetudine etiam Cardinales, Abbates , quasi Episcopalem Iurisdictionem habentes, &Generales ordinum. Quodque decreverit , id ratum, certumque manet. I Praeter Generalia , sunt etiam Nationalia , & Dioecesiana Concilia. Nationalia sunt, quae celebrantur ab Archiepiscopis , & Episcopis alicujus Nationis, aut Regni lub Patriarcha, vel Primate. Provincialia sunt , quae celebrantur ab Episcopis ejusdem Provinciae convocatis a suo Μetropolitano , seu Archiepiscopo , eoque impedito, ab Episcopo antiquiore: a) convenireque jussu - ejus debent omnes Episcopi, Abbates, & quotquot accedere consueverunt . Sunt autem cum

Episcopis vocandi etiam , qui Iurisdictionem habent Episcopalem, 3 & si nequeant Epi

scopi accedere , justam excusationem afferre debent. Capitula vero Cathedralium conis Vocanda esse, non cogenda scribit Abbas. ue Eaque

siJ Can. Sa a dist. 16. s a J C. quoniam C. si Episcopus C. squis Episcoporum

dist. i8. C. d- nimus ead. dist. Can. convenientibus' i.

q. 7. C. Adrianus dist.

sJ C. ult. de his, quae fiunta majori parte Cap. Diuili od by Cooste

16쪽

Canonicae. IEaque Concilia tertio quoque anno celebranda essent ex Concilio Tridentino. 6 Dioecesiana sunt, quae celebrantur ab Episcopo convocatis Dioecesis suae Clericis , vel Abbatibus. Ad quos coetus convenire Oportet exeminios omnes, qui alioquin, exemtione cessante , convenire deberent , quique Capitulis Gen ratibus non subjiciuntur; item sine ulla exceptione quotquot curam gerunt animarum : deis hentque celebrari singulis annis. 8 Et si Episcopus negligat, duorum mensium suspensione a munere suo punitur. 9 Porro Conciliis Dice-cesanis obligantur tantum homines illius Dice-ce sis ; Provincialibus omnes illius Provinciae ;Nationalibus omnes illius Nationis; at Generalibus universus Orbis terrarum ; Summorum etiam Pontificum Constitutionibus homines obligantur universi. Dividuntur autem eae Constitutiones in Decreta , Decretales Epistolas , .& Rescripta. Decreta sunt , quae in Romano Concilio, consessuque Italicorum Episcoporum Pontifex promulgabat. Decretales Epistolae sunt responsa Pontificum in privatis controversiis, aut ad consultationes Episcoporum: quae gene raliter etiam rescripta nuncupantur. Specialiter Vero rescripta sunt, in quibus Pontifex aliquid rogatus aut concedit , aut mandat, aut decernit. Μagnum etiam auctoritatis gradum

hates 18. q. a.

a. de resorm.

17쪽

s DHitutiones in Iure Canonico retinent scripta SS. Patrum, eorumque sententiae : quae cedunt Pontificiis Constitutionibus, quia hae veniunt a Potestate majore , ac suprema; quamvis in Patribus constiterit scientia major. Neque locus clauditur in Iure Canonico Principum Constitutionibus,& responsis Iurisconsultorum : quorum aliquot inter Canones mista invenimus. Quam auctoritatem profanae leges non a profana , sed a sacra Pontificum potestate ducunt. Recte enim

Bonifacius io illud Justiniani usurpavit ii

omnia nostra facimus , quibus no iram auctoris tem impertιmuS.

Divisio autem Iuris Civilis aptatur etiam Iuri Canonico , quod pariter in personis , rebus , & actionibus, nempe judiciis versatur. Ηine primum Librum personis, secundum rebus, tertium judiciis, & actionibus dicavi.

De Jure Personarum.

TITULUS IV. IUre Canonico personae dividuntur in laicos,

sive populares a Graeco is , idest populus,& in clericos, sive adscitos ad divini ministerii sortem a Graeco i πιι, idest sors . Cleri

corum sivi C. aa. de praeb. in ε. l si IJ L. r. 3 sed neq. devet. l iure enucleaudo.

18쪽

Canonicae. 7 eorum sunt pIures ordines, quorum summus est Episcopatus , unde proseminati sunt ordines caeteri, quorum alii majores dicuntur , & lacri; alii minores, de quibus inserius.

De Episcopis , dc Summo

Pontifice.

ΤΙΤ ULUS V. EPiscopus , sive Inspector observandis , &

corrigendis moribus fuit institutus . si Episcopi munus est in concione verbum divinum explicare, quamvis recentioribus temporibus id mandare aliis consueverint , sibique reservaverint , quod ab ordine suo nefas est avellere : qualis est duorum Sacramentorum administratio , nempe ordinis . & confirmationis baptizatorum. Omnis autem Episcoporum

potestas dividitur in ea, quae sunt ordinis, &in ea, quae sunt jurisdictionis, & in ea, quae sunt Legis Diaeceianae. Ab ordine manat Regum, Altarium, & Ecclesiae consecratio, ejusque post pollutionem expiatio ; a Chrismatis, & olei Catechumenorum, & infirmorum consectio, ordinum collatio, Virginum sacrarum lectio. A jurisdictione venit facultas com rigendi , beneficia conserendi, execrandi, sive

19쪽

g Iasitutiones excommunicandi, judicandi, puniendi, examinandi . Ad Legem Dioecesianam pertinet jus exigendi Synodaticum , sive Cathedraticum ;hoc est: tributum in honorem Cathedrae Episcopalis praestandum, item jus exigendi procurationem , census, quartam funeralium , qua

tam decimationum: 3 quibus praestandis Μ

nasteria non obligantur , ideoque a Lege Dice-cesana exemta dicuntur . Et quoniam inter Civitates semper excelluerunt Μetropoles, ideo Metropolitanus Episcopus minorum Civitatum Episcopis etiam antiquitus praeferebatur. His autem eminentiores erant Episcopi illi , qui praeerant Capitibus Provinciarum , in quarum divisione Imperii Romani rationem Ecclesia complectebatur . Unde, quia sub Romano Imperio Roma, Alexandria , Antiochia capita erant Regionum aliarum , ideo praeter Romanum, qui a Christo impositus est omnibus , Alexandrinus aegiptiacis, Antiochenus Asianis Episcopis praeerant : ideoque hi tres ab initio

Archiepiscopi vocabantur, tanquam Capita Episcoporum caeterorum . Postea vero Archi piscopi nomen devenit ad Μetropolitanos; R manus Vero, Alexandrinus , & Antiochenus nomen Patriarcharum susceperunt , quasi Patrum Principes . Quem Patriarcharum numerum auxit postea Hierosolymitanus, & ob honorem Imperatoriae Sedis etiam Constantinopolitanus:

20쪽

Canonicae. 'politanus: quorum primum locum obtinet Romanus, secundum Constantinopolitanus , te tium Alexandrinus, quartum Antiochenus, postremum Hierosolymitanus, qui proprie Patriarchae dicuntur. Alii autem his minores aliquando improprie. Patriarchae nuncupantur; aliquando Primates; quales sunt in Italia Gra- densis, qui Sedem suam Venetias transtulit , Aquilesensis, & Pisanus ; in Gallia vero Viennensis, & Bituricensis , & Lugdunensis ; in Germania Μagde burgensis; in Hispania Toletanus ; in Anglia Eboracensis, in Pannonia Strigoniensis ; quibus accessit auctoritate Pauli III. Patriarcha Indiarum . ue Haec habent

praecipua quinque Patriarchae. I. Ut post Romanum Pontificem sedeant ordine dignitatis .et. Ut Μetropolitanis Pallium concedant; cum ipsi accipiant a Summo Pontifice . I. Ut eis Crux praeeat per omnem suum Patriarchatum, cum non occurrit Summus Pontifex, aut ejus a latere Legatus. 4. Ut a suis Μetropolitanis

ad eos appelletur. s) Quamvis igitur ordine omnes Episcopi exaequentur, pradu tamen dignitatis inter se , ac jurisdictione distinguuntur. Quilibet enim Episcopus ordinariam ii . Dioecesi sua jurisdictionem habet , a quo, si Suffraganeus sit, ad Μetropolitanum appellatur, ab Archiepiscopo vero Μetropolitano ad Patriarcham,

L J Dist. aa. S I. autiqua de privileg. sl Gonetaleet ad Reg. 8. Canisceli. Gloss. 4r. n. 14. in

fine

s6J C. antiqua de privit. Ne dist. Ea. ubi Glossa per

tota Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION