Jani Vincentii Gravinae J. C. C. Institutiones canonicae [Texto impreso]

발행: 1742년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

eto Institutiones aperuit, qua per examen ad persectam cognitionem perveniatur illius, quem Summus Pontifex creaturus est Episcopum . f33J Cujus examinis plenior forma traditur ab Urbano VIII. in Constitutione , quam invenies apud

Nicolaum hoc tit. Peracto autem hoc examine , probationes collectae, actusque omnes traduntur uni ex Cardinalibus , ut ea in Consistorio ad Summum Pontificem reserat ; quae praeconizatio dicitur: posteaque in altero judicium de promovendo fertur, quae dicitur praepostio , quam sequitur decretum , quod a Summo Pontifice, consultis Cardinalibus, inte ponitur . Ac forma quidem C. quia propter complectitur tam Electiones Episcoporum, quam Praesulum Regularium : de quibus specialia quaedam sanciuntur a Conc. Trid. : 34J nam vetuit publicari eligentium nomina, jussitque,

ut major tantum numerus praeValeret: nam,

suppressis nominibus, ignoratisqux meritis eligentium , tantum num ruS Cum numero, non merita cum meritis conserri queunt. Eodemque Cap. S. C. Trid. in electione regularium1ublatae censentur Electiones per inspirationem,& per compromissum, ut Sacra Congregatio declaravit. 33) Cavit item Sacra Congregatio, ne Abbatissae, aut Prioriss e, aliaeque Μο-nialium Praesectae creentur , nisi quadragenariae,& quae octennium saltem Religiosae Professio-

32쪽

Canonicae. 2Inis exegerint; Vetuitque, ne Episcopus , aut qui ejus mandatu praeest electionibus Μonia-l1um, Claustra earum ingrediatur , sed jussit , ut e fenestella suffragia colligat, & praelit Electionibus. Sacra item f36J Congregatio Ca

dinalium cavit , ne in electionibus Praefectarum Μonialium Provincialis Ordinis, aut alius quivis regularis virilis sexus tuffragium suum misceat. In Italia non licet Abbatissas eligere , nisi ad triennium: neque eam, quae eleeta jam fuit, iterum eligere permittitur, nisi triennium aliud ab ossicio vacaverit . f37J Vic rius item Capitularis secretis suffragiis, perinde ac Praelati Regularium, est eligendus. Specialia vero , ut ejus potestatis summitatem decet, recepta sunt circa Romani Pontificis electionem, quae praecipuo libello continentur, ubi Canones , & Constitutiones omnes , sive

Veteres, sive recentiores huc spectantes concluduntur, ut supervacuum, longumque sit ea

33쪽

ga Institutioues

Qui eligere , eligive

possint.

ΤΙTULUS VII. CAusae omnes, quibus eligendi potestas auis

fertur, Vel aci naturam reseruntur , Vel

ad legem . Natura prohibentur impuberes ob inopiam consilii. I J Lege vero excluduntur, qui excommunicatione majori tenentur ,& fui non a Canone , sed ab hominis potestate iuupenduntur , sive ad tempus prohibentur fungi munere suo ; item, qui dicuntur irregulares , hoc est ordinis exerc1tium amiserint , & coninsequenter jus suffragii annexum ordini. a ISunt vero aliquot , qui eligendi facultate non perpetuo, sed ad tempus destituuntur : quales iunt , qui inter eligentes suffragia laicorum admiserunt, quae dicitur Electis per abusum saecularis potesatis, ex qua electio irritatur. L 3 lItem, qui formam contentam in cap. quia propter contemserunt , & qui prohibitos per Canones elegerunt, veluti minorem, illegitimum, infamem, L J qui omnes suffragio quidem ea Vice , per triennium vero Eccle11astici sui muneris

st) C. ex eo 3. de eleα in ε. aὶ C. is, cui de sent. e Com. Felin. ad cap. Apost. n. s. v. dum autem dicitur de excep. C. illa quωtidiana 3 q. ubi DD. C.

fin. de procur. C. uir. de Cier. excomm . minist.

3 ὶ C. quisquis 43. de electis

C. eum in cunctis de elee. Dissiligoo by Cooste

34쪽

Canonisae. 23neris exercitio carent ; ue J & si pars eorum elegerint dignum , d eos omnis eligendi facultas transit, si vero indignum elegerint omnes , tum electio devolvitur ad Superiorem Praetulem ex ordine potestatis .f 6 J At si elege rint inhabilem, qui erat postulandus, & integrandus a Summo Pontifiqe , antequam eligeretur ; tum itidem, si pars eorum illa electione abstinuissent, omnis ad eos , qui abstinuerunt, eligendi facultas migrat; si elegerint omnes, facultas devolvitur ad Superiorem, a quo electum postulare debebant. Γ J Ut vero quis creetur Episcopus, exiguntur justa aetas, nem

pe XXX. annorum Γ8J absolutorum, justique,& legitimi natales , Γρὶ & sana religio , &

morum Virtus , & idonea scientia , fio J ut Doctor, vel Licentiatus saltem in Theologia, vel Jure Canonico publicae alicujus Academiae testimonio perhibeatur. ii J Unde rejiciuntur criminosi, haeretici , schismatici , excommunicati ; 3c qui scienter elegit indignum, eligi per triennium ipse vetatur . Ia) Rejicitur, qui saltem sex ante menses, quam eligatur, sacros Ordines non susceperit , t a 3 J & qui aliam Ecclesiam, aut alicujus beneficii curati titulum

B retinet, . ,

35쪽

24 Institutiones retinet, nisi dimittere velit. si J Ad Parochialem autem Ecclesiam, sive in titulum, sive in commendam administrandam nemo idoneus reputatur, nisi XXV. attigerit annum ,& sacros Ordines intra annum luscipiat. fi 3J

De Postulatione.

ΤΙΤ ULUS VIII. Postulatio est ejus , qui non aliquo corpo

ris , aut animi vitio, 1 ed ex aliquo Canonico impedimento eligi nequit, concors a Capitulo apud majorem potestatem facta petitio . Eaque duplex est , simplex , & solemnis. Simplex est, cum eligendus est aliquis , quem eligere non licet sin ' consensu ejus , eui subest: ut si eligere velint Μonachum , qui opus habet Abbatis sui venia, quae electio confirmatione indiget; cum ea non indigeat postulatio solemnis. Postulatione enim a S. Pontifice admissa, is, qui postulatur, pro electo, &confirmato habetur. i) Unde postulatio solemnis est , per quam apud Superiorem pote statem petitur remissio alicujus canonici impedimenti, quo persona postulata irretitur. Nam praeter e S, qui neque eligi, neque postulari

queunt,

xvi Cone. Trid. sess. 7. C. 2. xs) C. eum in cunctis 3. inferiora de elee . C. licet can. eod. in o. , S C. nemo ibid. x J Abbas C. t. in rub., ct Colum. uir. n. 34. do postulat.

36쪽

queunt, sunt, qui, etsi eligi non possunt, pos-1unt tamen postulari , ut eligantur , qualis est Episcopus , qui ad alium Epitcopatum polcitur, aut qui justam aetatem non habet, neminpe minor XXX. ; nam qui minor sit XXVII. ne postulari quidem Epitcopus potest : sicuti neque ullus ex ordinibus mendicantium . et Fiet & postulatio per scrutinium, constareque debet omnibus, aut majori parte suffragiorum & si pars postulaverit aliquem, pars Vero elegerit, tum postulatio electioni praefertur, si numerus postulantium duplo excedat numerum eligentium : 3 quaeritur jus postulato, ex eo die , quo eam admisit superior potestas ; sine cujus consentu eam jam Superiori oblatam non licet revocare. f J Non minus vero postulatio examinanda est , quam electio , eandemque exigit formam; 3 is autem Superior adiri debet a postulantibus , qui ius habet confirmandae electionis L 6 J. -

αJ Cap. dispendiis extrav. comm . de postulat. 3J Cap. scriptum de elee .

s4J C. bonae, ubi Host. , &Abbas de postulat. s J Abbas in Cap. quia pro

pter col. 3. de elcct. 6J Abbas C. H. n. IO. hootin

37쪽

xue Insitutiones

De Confirmatione ElectioniS.

ΤΙΤ ULUS IX. amvis olim pro electionis confirmatione

adeundus erat proximus Superior, puta pro confirmatione Episcopi, Archiepiscopus; nunc tamen, sepositis mediis potestatibus, aditur tantum Summus Pontifex. Igitur electio facta offerri statim debet electo, cui mensis ad deliberandum datur: intra quem, si non consenserit, amittit jus omne sibi ex electione quaesitum,& ad aliam electionem aperitur via. I Electus vero, si adsentiatur, ex Nicolai III. constitutione, vel ipse, vel ejus mandatu alius a ad Sedem Apostolicam iter intra mensem arripere debet, sumto tempore ad itineris longinquitatem necessario. Confirmationem autem praecedet ante Superiorem examen, tum circa Armam electionis , tum circa personae merita

exigenda ad praescriptum Conc. Trid. , D J&Constitutionis Gregorii XIV. inci p. Onus Apostolicae. Regulariter ante impetratam confirmationem jus non est electo se immiscere negotiis ullis ejus Ecclesiae, ni quaesito jure velit

excidere.

38쪽

Canonicae.' 27 excidere . s4J Accepta vero confirmatione , oblatoque testimonio litterarum , quibuS ea , continetur, electo, priusquam consecretur', licet e Xercere tantum ea , quae sunt jurisdictio

nis. I ue JDe Consecratione.

TITULUS X. P electum ea, quae sunt ordinis, Consecra.

tione transseruntur. Peragenda est autem

Consecratio, ex Conc. Nicaeno , ab omnibus , aut tribus saltem Provinciar Episcopis jussu AN chiepiscopi , aut rectius ab ipso met una cum Omnibus, aut duobus saltem luffraganeis; ac, si ordinandus sit Archiepiscopus , adesse debent suffraganei omnes , aut saltem. tres eum ordiis natur1; at, si nonnisi unus in Provincia inveniatur Episcopus, duo laltem e finitimis arcesistentur. IJ Exemti vero, quique soli Apostolicae Sedi subjiciuntur, vel ab ipso Pontifice, vel a tribus Episcopis jussu Summi Pontificis

consecrantur. Post Consecrationem autem omnia, quae habebat Episcopus, beneficia vacant. a

I 4J C. avaritia de elect. in 6. I s J C. accedentibus de excespraelat. , ubi Abbas n. 4.C. iniunctae extraU. com. de elee .sxJ Can. Apostolicaean. mos antiq. dist. 6 s. can. Episeopi dist. 64. per totam ean. ocius dist. 6s. Cap. Archiepiscop. 6., ct seq. de ordin. a J C. eum in cunctIs I. cunivero. de elect. Dissiligod by Cooste

39쪽

18 Iustitutiones Tempus autem, intra quod ex sac. Conc. Trict praescripto 3 electus Epilcopus est consecranisdus, ilint tres mentes, quibus elapsis, si consecrati non inveniantur, perceptos fructus amittent, delatas i pias Ecclesias ipso jure amissuri, si tres alios ultra mentes Consecrationem protraxerint. Celebrandaque est Consecratio in apta, cui praeesse debet, Ecclesiis, vel in Provincia, ubi ei commodum fuerit, si actus hic

exercendus su extra Romanam Curiam : 1olemnis Conlecrationis dies est Dominicus, hora tertia, qua lcimus Spiritum Sanctum e Coelo delaptum: f4J premittique debet antecedenti die jejunium, tam a consecraturo, quam a conlecrando observandum , qui item consecrandus initio ejus actus religionis, & morum

examen subire debet; f3J polleaque adhibeturea Consecrationis forma , quae praescribitur in Concilio Carthaginensi IV. , f 6 J hoc nemperitu. Duo Epilcopi Evangeliorum Codicem super humeros, & cervicem ejus , qui conse-Cratur, impositum tenent , & unus , qui primas inter duos Episcopos sibi adjunctos agit partes , fundit super eo benedictionem; aliis caput illius manu tangenti hus, ac solemnibus precibus adhibitis, ejusdemque capite, ac ma nibus Sacro Chrismate delibutis. Quibus Omnibus peractis juramentum fidelitatis Gregorii, ' VII. s 3 I Ses . 23. C. a. de reform .ls s J Can. qui Episcop. a.dist. 44 C. ordinationes Episcop. 23. ubi Glos dist. 7s. Γε J Can. Episcopus ead. dist.

40쪽

Cauonicae. 29

VII. verbis conceptum Pontifici Romano prae statur. f7J Abbatibus autem Consecrationis loco benedictio tribuitur. f 8 J Abbatissae, si intra annum a Consecratione tua benedimonem petere negligant , excident omni jure , quod

adquisiverant . i

De receptione , & auctoritate Pallii.

ΤΙΤ ULUS XI. ΡΑllium, quod in tanta suae originis obscuis

ritate aliqui putant, fuisse torquem , &Ornamentum Imperatorium , nunc inter insigniae sacra relatum, I) est humerorum amiculum ex agni lana candida, demissiim e collo ad pectus, & humeros, per quatuor fasciolas utrinque pendentes , cujus extremis nigrae cruces intexuntur: significans pastoralis ossicii pro ovium salute sollicitudinem, L a J Sc amplitudinem potestatis : cum sit proprium insigne Μetropolitanorum, sumtum ex Altari, ubi conditur B. Petri corpus I adeo ut ex eodem B. Petri compore sumtum vulgo dicatur. f 3 J Idque ita describitur

SEARCH

MENU NAVIGATION