Jani Vincentii Gravinae J. C. C. Institutiones canonicae [Texto impreso]

발행: 1742년

분량: 254페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

io Institutiones triarcham, a Patriarcha ad Summum Pontificem. Cum autem Summus Pontifex plura cum caeteris Episcopis habeat communia ; multa tamen sibi nominatim excepit, quorum haec sunt quotidiana, & frequentiora . Primo ne ullius judicium Ponti sex lubeat, cum omnes alii Ponistificis judicio subjiciantur. Deinde controversiae Religionis ad solius Pontificis judicium, cum

majoribus Ecclesiae causis revocantur. Praeterea

solius Pontificis est convocare seneralia Comcilia. Item Episcopos , & Episcopales Sedes Creare, ac transferre; eosdemque Episcopos dejicere, aut dejectos restituere; cessiones ab eis accipere, illosque a jurisdictione Superioris eximere, solique Sedi Apostolicae subjicere. Pontificis solius est plures Episcopatus in unu na . conjungere; aut unum distrahere in plures, lolvere legibus Ecclesiasticis, hoc est dii pentare,

remittere Canonum austeritatem ; Presbyter rum filios , caeterosque illegitimos dignitatum reddere capaces. 7J Pontifices iam diu creant Cardinales, qui Pontificium Senatum constituunt: dicti a Cardinibus, quales vocabantur majores Ecclesiae, quibus praeerant, ubi sub eorum cura locata erat administratio Sacramentorum. Eaedemque Ecclesiae, sive Cardines appellabantur Tituli : erantque partim Presbyterorum , unde

I J C. a. de transi. Epist. C. scut venire R. de e C. quod translationem cessibus praelat. 4. de ossi legat. , ubi Glos Diuiti Cooste

22쪽

Canonicae. I

unde Cardinales presbyteri , partim Diaconorum, qui opes aQministrabant, & negotia civilia gerebant, unde Cardinales Diaconi. Praeterea ex Cardinalibus leptem creabantur Episcopi, quibus tradebantur Episcopatus vicini res, qui tanquam Chorepiscopi erant Romani Pontificis, cui praecipuam opem in totius Ecclesiae administratione praebebant : erantque olim septem hi Episcopatus Cardinalium titulares, quia Episcopatus Sanctae Rufinae, nempe Sylvae Candidae nondum cumulatus, sive, ut ajunt, unitus fuerat Episcopatui Portuensi: ideoque nunc sex recensentur sinitimi Episcopatus, nempe Hostiensis, Portuensis, Albanensis, Praenestinus , Sabinensis, Tusculanus; crevit autem Cardinalium dignitas maxime post, quam Nicolaus II. praecipuas eis partes in Romani Pontificis electione tradidit ; 8 adeo ut tandem reliquum Clerum excluserint : ac deinceps ante ierint Episcopis, quibus initio non praeserebantur: cum Cardinatatus non sit Ordis

Ecclesiasticus , sed ordini adjecta dignitas, &

officium, quod merito supra caeteros emicuit, postquam majora urbis negotia gerenda , &una cum Pontifice universalem Ecclesiam administrandam, illius mandatu, susceperint. Ornarunt vero plurimum Cardinales Innocentius IV., & Paulus II., quorum ille rubrum Galerum eis tradidit, iste vestem coccineam, sive

23쪽

ra Infitutiones purpuream lacernam , 9 ut Veteris Senatus majestatem exhiberent . Ius serendi in Pontificia Creatione suffragii Cardinales non habent, nisi Diaconatus ordinem acceperint, aut a Summmo Pontifice nominatim facultatem eam imis petrarint. Eorum a Sixto V. Io praefinitus est numerus, ne septuaginta excedant: ex quibus quinquaginta oportet esse presbyteros , Diaconos quatuordecim, Episcopos sex ex vicinioribus, quos innuimus, Episcopalibus. Cardinales, cum in legationes abeunt, dicuntur Legati a latere , quasi dimissi a Pontificis latere, cui semper ad Faerere cententur, quorum in provinciam adVentu silet aliorum Legatorum potestas; Ii ac tum facultatem habent absolvendi excommunicatos propter violationem

Clericorum, ia) & utuntur Apostolicis insignibus. 13 Praeterea potest Cardinalis Legatus vacantia beneficia conferre, i etiam si jus sit patrono Clerico praesentare. is ) Abstinendum ei tamen est a Ρraelaturis Cathedralium, & Collegiatarum Ecclesiarum; item &a dignitatibus Ecclesiarum Cathedralium majoribus , quae Per electionem conseruntur ; atque a translatione , unione, & divisione Episcopatuum si s J Polydor. virg. de inven

tor. rer. lib. 4. C. st.

24쪽

Canonicae. 13scopatuum. I 6 Sunt etiam Legati missi non ex Cardinalium Collegio , & Nuntii nuncupantur, qui explicant in Provinciis , & Regnis Pontificiam Iurisdictionem . 1 Alii sunt Legati nati , quorum dignitati Sedes Apostolica perpetuo munus legationis attexuit, qua les sunt in Anglia Cantauriensis, Eboracensis; in Gallia Bituricensis, s i 8 J aliique. Sed quo, modo ad Ecesesiasticas Dignitates perveniatur,

inquiramus.

De Electione

ΤΙΤ ULUS VLELectio est personae idoneae ad Ecclesiae va

cantis , aut personarum regimen canonice

facta vocatio. I In qua definitione comprehenduntur Episcopi, & resularium Rectores . Eligendi ratio pro temporibus variavit. Apostoli enim , quorum in nita erat in Ecclesia tum exoriente potestas, ipsi Episcopos Ecclesiis praeficiebant. Post eos in Coelum sublatos Ele.

25쪽

i4 rasisutionesctio venit ad Clerum, qui eligebat coram omni populo non suffragium , ted testimonium de electi persona laturo. Cumque turba populi

electionem impediret, pro populo acciti fuerunt proceres, & optimates . Deinde , quia Clerus crevit, & Clericorum turba secum disia sentiens impedimentum objiciebat electioni , redacta ea suit ad telectiores Cleri , nempe ad Collegium Canonicorum unum in Ecclesia corpus cum Episcopo constituentium: r dummodo ad Subdiaconatus saltem ordinem pervenerint , 3 aut, si Canonici non sint, facultatem eligendi aut ex consuetudine, aut ex privilegio, aut ex pacto acceperint. Sed electionum, excepta Germania , quae adhuc jus commune tuetur, Vix alibi superest usus: cum generaliter vel Princeps , in quem transierunt jura populi, a Summo Pontifice certas personas petat ; vel sponte sua Pontifex Ecclesiis Rectores tradat; s 3 J praecipue per regulam secundam , quam Vocant Cancellariae: qua collationes Cathedralium sibi excepit . Antequam autem Clericorum ritum ingrediamur ; afferemus aliquid de Vicario Capitulari , qui creandus est interea , dum electio celebretur. Eleis nim Episcopo sublato , Ecclesiae omnis administratio

sa J C. I. C. dudum 22. ex tra de elect. C. quia prinpter eodem dist. 63. C.

26쪽

nIstratio ad Capitulum devolvitur , in quod

exceptis iis, quae sunt ordinis, exceptaque collatione eorum beneficiorum , quae ad solum Episcopum cum consensu Canonicorum spectabat, 6 transit omnis Episcopi ordinaria potestas, sive spiritatalis, sive temporalis, una cum collatione beneficiorum, quam Episcopus eum Canonicis habebat communem. s 7 J Quae vero sunt ordinis , ne detrimentum contingat animarum ex dilatione, a vicinioribus Episcopis a Capitulo convocatis exercentur. f 8 lFructus item Ecclesiae vacantis Capitulum colis ligere debet, ac futuro Episcopo reservare. Propterea Conc. Trid. cavit, ut iis curandis Oeconomus a Capitulo constituatur. Et quia juris dictionis exercitium dissicilem exitum haberet.

si divideretur in plures, jussit etiam , ut a Ca Iitulo Vicarius , qui vice omnium admini ret, eligatur intra octo dies ab Episcopi mo te: 9 quo elapso tempore, si non elegerint

Canonici, facultas ea devolvitur ad Μetropolitanum ; & Μetropolitana Ecclesia vacante , ad antiquiorem e Suffraganeis. Si vero vacans Ecclesia exemta sit a jurisdictione Μetropolitani, facultas ea transit ad Episcopum exem-tae proximiorem. Quamvis autem Uicarius Capitularis nequeat ordines conferre, quia tamen

habet jurisdictionem, concedere potest veniam subditis,

27쪽

ε6 Insitutiones subditis, ut ab aliquo Episcopo ordinentur per

literas , quas vocant dimissoriales: dum ne , concedantur, intra annum ab Episcopi morte ;nisi quis ordines petat, ut aliquod beneficium Ecclesiasticum assequatur. io) Sed jam ad rationem eligendi pergamus . Electioni non est locus, nisi Ecclesia vacante; II adeo ut irari tum sit quidquid consultum , actumve fuerit Episcopo vivente. Ia Praecedere autem debet citatio omnium , qui jus eligendi habeant, dummodo sint 1n Provincia: fi 3J nisi qui eo impedimento detineantur , sive aetatiS, sive viarum , & similium; ut palam sit, citationem inutilem fore. fi J Citati autem, si adesse nolint , pomini eorum beneficio renunciare. 13 Et quoniam hac in re plus obest

unius contemtus , quam plurium oppositio ;ideo si aliquis contemnatur eX eligentibus, vel non opportune citetur, Vitiatur electio, etiamsi

justo suffragiorum numero polleat. 16 Nisi neglectus, qui fuit, eam electionem adveniens ratam habuerit. Di J At si absens citatus accedere impediatur , potest adprobante Capitulo impedimentum jurejurando probare , 1hffragiumque suum per instrumentum procurationis

mandare

si oJ Sess. q. C. Io. de reform. 11 xJ C. bonae mem. 36.de elec. C. nullus 7. dist. 7ς. si aJ C. factus in princi p. C. Novatianus . C. scire . C. denique r. q. I

16J C. quod scut de elect. sim Dict. cap. quod sicut, &C. si tui eligendi as. de

28쪽

Canonicae. II

mandare uni de Capitulo , vel, si Capitulum consenserit, extraneo: I 8 licet item non m do unum, sed & plures procuratores ad eligendum constituere in solidum ; non quidem, ut simul admittantur , sed ut qui in 1uffragio serendo praevenerit, praeferatur; f I9J aut, si nemo praeveniat , is vincat, qui a majori parte Capituli admittetur; vel, si Capitulares con Uenire nequeant, is , qui prior in instrumento procurat1onis nominatus invenitur. Cum vero quis nomine alterius eligit, & suo, non potest ancipiti conscientia dividere suffragia in diversos, sed conferre debet in eundem tam suffragium suum , quam alterius ; nisi ad certam personam eligendam fuerit constitutus. Per litteras porro fas non est ferre suffragium ; ne , quis jus hoc exerceat ante scrutinium t cum in ipso tantum scrutinio ferre suffragium permittatur. 2o Regulariter celebranda est Electio in Ecclesia Cathedrali , sat J tres intra menses a die vacationis, si quidem vacet suprema ejus Ecclesiae dignitas ; intra sex vero, si vacent dignitates minores in Ecclesiis Cathedralibus, aut Repularibus t minus enim damni ex ea . mora timetur. fa a J Quibus temporibus lap-

sis, eligendi facultas devolvitur simul cum iiDB dem

asin C. quia propter g. illud

autem de eleEL

iρὶ C. si quis iusto 46. de

29쪽

1 8 Iussituriones dem temporum spatiis ad proximum Superiorem, ab eoque ad alium, a 3J donec ad Summum Pontificem perveniatur : ad quem Electio devolvitur statim, si Ecclesia exemta sit

ab Archiepiscopi jurisdictione , & Sedi Aposto. stolicae proxime subjecta ; s 24 J quod obtinet

in Praefecturis regularium exemtis , quae per Electionem tribuuntur . faue J Deficiente vero majore Canonicorum parte, sive per absentiam, sive per negligentiam, sive per renunciationem, totum eligendi jus transit in minorem partem, quae integrum Capitulum repraetentat . 26 Electionum triplex est forma , per inspirationem , cum omnes uno spiritu, veluti numine ducti ad unum eligendum conveniunt; per scrutinium, & per compromissum. Per scrutinium peragitur EIectio , quando Capitulum ex eligentium numero tres capit, qui tecreto, & si

gillatim colligant suffragia singulorum pura ,

& certa , omnique conditione , & ambiguitate vacantia: fa7J quae publicantur statim, eaque publicatione mutandae lententiae facultas adimitur. Conseruntur postea suffragia , & numerantur , ut ejus electio praevaleat, in quem

major, & sanior pars Capituli consenserit: ut

nons J C. quia diversitatem de concessione praeb. dict. C. ne pro defectu, ubi Abbas S C. a. de elee . in 6. -J C. licet de supH. neglig.

Praelar.

sas JCIem. x. de suppI. neglia. Praelat. C. cum singula de praebend. in s. ΣεJ Abbas Cap. congrestat

ς. de suppl. neelir. Prael. a J C. quia propter C. cum terra de elee ., A C. a. eod. in s. Duiligod by Corale

30쪽

Canonicae. Iynon modo numerus , sed & sapientia, & Eelus electo faveat : nisi duplo superetur pars

melior a majore; tum enim Vincet pars m

jor. Quae tamen, si scienter elegerit indignum, . tum dolus eorum electo nocebit ; isque praeferetur , quem pars melior, & minor dederit. f 28 J Per compromissum fit Electici, cum Castulum omne jus suum transfert in alium , ive ex suo corpore, sive extraneum , vel in plures, ut illius, aut eorum sit arbitrium eli

gere, fa9J qui arbitri ad eligendum sumti ,

mandati formam observare coguntur , si quidem Electionem factam velint subsistere .s 3o JImpeditur Electio per appellationem, quae non praecedere potest Electionem, si non eo intendatur, ne Electio fiat omnino; verum ad eum tantum finem interponatur , ne fiat contra Canonum praescriptum . Ut autem appellationes ab Electionibus recte procedant, exponendae sunt objectiones in instrymento publico ;eaeque jurejurando confirmandae tactis Evangeliis. f3i J Quadi forma requiritur in appellationibus extra judicialibus, non in judicialibus, ubi difficilius fraudes obrepunt. Γ 32 J Caeterum, ne, sublatis electionibus, quidquam utilitatis

earum desideretur, S. C. Trid. novam viam B a aperuit,

ca8ὶ C. Ecclesia vestra 37. eod. C. si quando de eleE . in 6. C. congregato , ubi Glossa de elect. las C. causam 8. C. cum in causis 3o. C. cum in iure 33. C. cum in veteri sa. C. quia propter , ubi Abbas de eIect.

3 o) C. eum dilectus, ubi Ab

bas eodem.

3 r) C. ut circa de electionein 6. 3ain C. Constitutio eod. in ε Diuiti sti by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION