장음표시 사용
41쪽
inissa voce loquantur; nec sermonem aequo longius producant.
Senum dc qui imbecilla sunt corporis ha- bitudine,xatio habeatur. Si Praeposito visum fuerit,ieiunandi eos lege soluat: illisque si necessitas postulare videatur Fratrem Laicus , ministrare iubeat.Si pro sua quis tuenda Valetudine loci, aut coel, mutatione indigere a bitretur, ad orationem primum confugiat, rem deinde totam P. Generali notam faciat. Demum quae ille decreuerit, tanquam omnium optimam,summa animi quiete,& tranquillitate recipat, neque amplius urgeat, aut requirat.
Communis medicus pro infirmis omnibus curandis a stiperiore deligatur I neque alius a quoquam sine eius licentia adhibe
42쪽
D diuinum cultum, Jc totius R. ligionis progressum plurimum interest, ut ijs tantum qui a Spiritu sancto ducuntur, Sc spectatae vitae sunt, quique usui Religioni esse pos sunt pateat aditus. Quare priusquam quis
recipiatur,precationi se totum tradere Patres iubeant. Probetur deinde eius spiritus,& ac- Curate, ac diligenter examinetur de Fide C tholica , de vita, de moribus,de fama,de eruditione , de valetudine, de aetate, sit ne ex legitimo matrimonio natus, Sc utrum in aliam Congregationem, vel etiam an alibi in nostram dederit operam, ut adscisceretur, aut sit aliquando adscitus: habeat ne sorores collocandas , an parentes egentes, aut infirmos: sit ne aere alieno grauatus,&siqua horu sunt
similia. Quod si diligentisiime, & per plu
res hebdomadas examinatus, nihil impedi
43쪽
mento fuerit quominus idoneus Videatur,qui admittatur, de consensu maioris partis Voc lium loci, modo ne Praepositus dissentiat, recipi poterit. Quod si forte in aliqua domo non adsit, nisi Praepositus,atque alter tantum Vocalis, si in recipiendis Noviiijs,aut habitu induendis, aut ad professionem admittendis Vocalis ille cum Praeposito non consentiat,
res tota deseratur ad P.Generalem.
Qui de haeresi unquam suspect us,aut des tus fuerit;qui in alia Religione professionem fecerit, nullo pacto recipiatur. aut alius O dinis habitu tantum fuerit indutus,si P.Gen rati cum Cosultoribus videbitur,poterit recipi . Qui in nostram semel admissus postea recesserit; Qui a Patribus cuiuspiam Domus repulsam passias ad aliam se contulerit; Qui
ex legitimo matrimonio natus non sit,nulla ratione,nisi ex consensu P.Generalis recipiatur. Quod si quis elusinodi ex rei ignorantia receptus sit, is ne induatur habitu neue ad professionem admittatur, nisi Praepositi G uersis facultate impetrata.Si quis in aliquam
44쪽
ex nostris Domibus, ut admittatur postulaudi rit, ne recipiatur absque illius Domus P trum licentia, in quam prius Vt ingrederetur petierat: nis1 sorte in eam Civitatem ita se contulerit, ibique fuerit commoratus, ut do
micilium muttile censeam r. ι. -
Vbi primum quis receptus fuerit, tradatur a Praeposito instituendus Novitiorum Magia stro; cuius electio a Praeposito, maioreque parte Vocalium modo ne Praepositus disse
tiat singulis fiat annis, idemque per plures si
videbitur annos refici poterit. Deligatur autem ex Sacerdotibus, qui praecipua vitae int Sritat morumque grauitate sit praeditus:qui prudentia, & discretione polleat: qui mansuetudine, & seueritate, pro rerum, &pe sonarum qualitate uti optime nouerit: Oui nostrae Congregationis communes labores
libenter, & assidue cum alijs subeat: Oui rebus Diuinis,& Ecclesiasticis non mediocria ter sit eruditus: Qui mandata Dei atque comsilia, persectionisque viam,verbo,& exemplo alios edocere valeat. Is pro facultate sibi a
45쪽
Praeposito concessa, diligenter,& sollicite in- se et Novitios sibi commissos Deum ex ani
mo amare, mundi huius voluptates, & ill Cebras contemnere ; paupertatem, & humilitatem in rebus omnibus colere; obedientiam prompto, & alacri animo amplecti;puritati, dc vitae innocetiae magnopere studere; bis saltem in die conscientiam examinaret terin hebdomada confiteri ; diebus Dominicis Vna Conuenire, ac cora Magistro culpas suas dicere. Hortetur etiam eos tentationes atq; adeo cogitationes singulas Magistro suo quamcitissime, & sua sponte detegere: tempus in rebus inutilibus non Conterere: vanas saeculi occupationes deuitare e sulentium opportunis locis,ac temporibus seruare: orationis feruorem, dc assiduitate 'diligere: rebus Diuinis magnopere delectari atque caetera Religionis nostrae instituta dilia gentissime tueri . Postquam in nostram Congregationem quis admissus fuerit, per aliquot dies suo h bitu saeculari vitae nostrae rationem contem
46쪽
pletur. Tum si perseuerandi spem exibuericclericali habitu indutus pro hospite habe
tur . Si pro Clerico est admissus, per menses quatuor : Si pro Laico, per annum pro hospite reputetur: Eiusque vestes donec professionem emittat in communi Vestiario re ponantur . Hospites si in facris sint, ante susceptum habitum ne ministrent in suo Ordine : Si sint Sacerdotes , perraro, dc non nisi diebus festis, de Praepositi licentia, Sacrumissaciant. Si saepius fieri, necessitas loci, aut, alia ratio postulare videatur,Praepositi Generalis facultas erit impetranda . Noviiij ad nullum ordinem promoueantur, sed solata, Clericali tonsura, si eam non habeant, initiandi sunt. Si quis Nouitius sit Sacerdos,
nulla ratione Consessionibus audiedis exponatur . Ante professionem,nisi aliter P. Ge nerali certa de caussa videatur, nemini, nec
Philosophiae, nec Theologiae lectionibus interesse facultas fiat, sed Diuino cultui, Ecclesiasticis caeremonijs, sui ipsius abnegationi, atque deuotis, dc ad pietatem accomodatis
47쪽
Iegendis libris Vacent. Professi cum Nouitijs, ne VersentUr, n que ullo pasto colloquantur, ne illi quidem , ' qui ut ingrederentur operam dederunt, aut eorum confessiones audierunt. Oui ad functiones Ecclesias icas inhabilis, aut Religioni oneri futurus es Ie existimatur, is nulla charitatis, aut misericordiae specie, ad professionem admittatur. Laici scribere, aut legere ne discant, sed cum simplicitate domesticis operibus Vacent, quae ita temporibus distribuant, ut ad Communem orationem cum alijs veniant.: Missae intersint quotidie . Pro-si Matutino orationem Dominicam , & Salut tionem Angeli- i. cana quinde-
48쪽
De Studi' scholasticis. C. p. VI.
Ecesse est Clericos, utpote verbi Dei Sacramentorumque miniastros , omni quidem bonarum literarum genere, praecipue V ro Theologiae eruditione esse conspicuos, ne Diuina mysteria per imperitos, cum ordinis dedecore, eXerceantur. Praepositus igitur Generalis,& Praepositi Domorum praecipue curare debent, Vt quos si
dijs viderint eue aptos, hi Logica, Philoso-psia, Theologia, & sacris Canonibus per Magistros atque Lectores idoneos erudiam
Clerici dum sunt Noviiij, post spiritu
lium rerum occupationes, humanioribus liateris si necesse habeant, diligenter studeant. Ante prosessionem scientijs, ne vacent, nisi a P. Generali obtenta licentia. Nemo ad Logicam, vel Philosophiam a diendam admittatur, nisi qui Latinam lim. Suam
49쪽
guam calleat. A Logica ad philosephiam, lphilosophia, ad Theologiam, ne transeant, nisii qui a Praeposito, & Uocalibus,suoque magistro inuenti sint idonei. Ut schola sit se
quentior, designentur certae domus ad quas ex alijs studiorum caussa demigretur. Tres deputentur anni, quibus Logicae , dc phil sophiae operam dare possint. Theologiae non plus quinque, non pauciores quatuor. Per id totum tempus lectiones a Magistro assidue audiant, illasque postea repetant, ac dubit tiones de ea in orbem quotidie proponant. Singulis hebdomadis habeantur disputationes : in quibus Unus conclusiones propositas defendat; unus, Sc alter argumenta comtraria obijciat. Disputationibus, & repetiti nibus huiusinodi intersint quandoque Praepositus, Sc Vocales, quo animum Scholast, cis possint addere. Ne legendis aliarum si bonitarum libris distrahantur, dentur sing
Iis a Praeposito, & Magistro libri, quos solos possint legere . Diebus non festiuis detur Scholasticis prosessis,si videbitur, alternis V,
50쪽
cibus remissio,ne cum alijs in Choro pro Di- Dino Officio recitando conueniant. Si qua de causia Magistrum diutius abesse contigerit, mutuis, quas ille praefinierit, lectionibus se exerceant, aC solitam vacationem habeant. Advertant Praepositi, ne concessum Scholasticis studendi tempus rebus inutilibus, aut otio absumant : neue cum alij ad Matutinas reces persetuendas surrexerint, illi in cellu- is dormiant: Sed primum omnium est curandum , ne qui studijs fuerint destinati,orationis assiduitatem,&animi modestiam neglisant. Verum ita eruditionem cum pietatis ardore coniungant,ut alterum alteri emolumento esse possit. Expleto statim studiorum curriculo , aut si Magistri actu amplius no λi Ilegant , teneantur rursus Horis - omnibus Canonicis una cum alijs i interesse.