장음표시 사용
51쪽
De Scruando Silentio. Cap. VII. Beniij,quod est custos Religio
nis, semper habenda est ratio. Seruabitur vero praecipue a prima nocte, Salutationis Ang licae signo dato usque ad solis ortum; quoquidem tempore, aut in cellulis, aut in Ecclesia, orationi, vel studijs quiete,&placide vacandum est. In aestate a prandio, signo dato in cellulam se quisque recipiat:a que donec meridiana meditatio absoluta su rit, silentium, & quietem seruent .,Hoc toto silentij tempore confabulationes atq; adeo colloquia, & congressius omnes deuitent. In Choro, in Ecclesia,in Sacrario,in communi mensia, in locis communibus, dum ad focum noctu, aut silentij tempore adsident, dum ad communes labores conueniunt, aut nihil omnino, aut sola verba necessaria submissa voce loquantur, aut interim lestionem
52쪽
In cellam alterius nemo intret, ne Lech ris quidem neque Concionatoris,sine speciali Superioris licentia. Cum Saecularibus ne ino praeter Confessiarios, Superioris iniussu loquatur. Siquid inter vias quis fuerit rogatus, aut res ita nata fuerit, ut Superior adirino possit,quam paucissimis se expediat: deinde rem omnem Praeposito renuntiet. Cur mulieribus, ne Confessarij quidem, qui m lierum Confessionibus non sunt assignati, loquantur sine licentia , neue quis sine ipsa externum quempiam in cellam ducat. U spere fores obserentur : Claues ad Praepositum deserantur,& apud eum maneant totam noctem.
De recipiendis Hospitio. Cap. IX.
Um Nostrum aliquis de alia r gione, aut ciuitate ad nos ram peregre aduenerit, omnem in eum humanitatis, Sc beneuolentiae significatione conemur ostendere. Ante altare Sacratissimi Sacr menti
53쪽
menti primum ducatur. Cum ibi paulispeῆ
oratum fuerit, omnes in eius amplexum, &pacis osculum ex animo accedant: ad cellam deinde ducant: itineris vestes detrahant;quae sunt , tradant , pedes lavent, lautiore cibo recreent : tum per biduum ad cibos communes alios adiungant. Caveanta
tamen,ne charitatis specie destruant Religionis obseruantias, ne silentium horis locisque congruentibus Violent,nede absentibus detra hant, ne post primum diem in cellam ipsiugingrediantur. Is Vero post biduum cibis communibus siti contentus, in chorum cum alijs conueniat, & seruet Religionis obseruantias reliquas. Itidem si quis ierit peregre post recitatum ante altare maius Clericorum Itinerarium, deducatur ad ianuam domus, & pacis osculo dato cum beneuolentia dimittatur. Saeculares domum ne facile nec sine u hementi caussa, & per paucos dies hospitio recipiantur, nam ex eo Religionis disciplina detrimentum capere solet: at recipi poterunt G a Eccle-
54쪽
restricto vivant instituto. Praepositus, Sace dotem, modestia, &grauitate praeditum deligat,qui eos comitetur, & necessaria eis per ministrum idoneum suppeditanda curet: caeteros cunabilis versari, ne sine caussa permittat.
V M erit egrediendum domo , impetrata licentia cum assi nato libi comite, petita, flexo in terram genu , benedictione , breui oratione facta, de monito Ostiario quisque egrediatur. ambo modestiam, Sc morum grauitatem praeseserentes, una semper incedant. Cum domum redierint, rursus Orent, dc benedictionem pari modo petant. Quod si quis ex Laicis ad negotia familiaria obeunda missus fuerit, caetera, Ut clerici, seruet: solus tamen si ita Prae
posito visum fuerit egredi poterit.
55쪽
: Ad quaecunq; negotia gerenda quis exeat, ea prius suo Superiori nota faciat; quod si
quid invia noui inciderit, cum primum domum redierit, rem omnem suo Superiori Dperiat. Absente Praeposito nemini Domo egrediendi facultas fiat, nisi prius licentiam a Praeposito obtinuerit. Quod si necessitas aliqua nata fuerit, egrediatur quidem de licentia eius qui Praepositi locum tenet, res tamen tota Praeposito domum redeunti nota fiat. Nulli ex Nostris liceat in aliam ciuit tem , regionemque proficisci absque Praepositi Generalis facultate. Si necessitas Vrgeat, de Praepositi, & Uocalium, dc si Visitationis sit tempus P de Visitatorum licentia, ire poterit. Tum res ad P. Generalem deseratur. Licentiam Superioris manu subscriptam,& obsignatam secum deserat, dc ad superiorem eius Domus in quam deuenerit statim legendam tradat . Quod si quis absque sui Praepositi Commendatiiij s literis venerit,pro admissa culpa puniatur grauiter. Cum quis ab alia Ciuitate ad aliam mittitur, ne permi
56쪽
iatur, ut solus sit in itinere,sed comes aliquis ex Nostris ei adiungatur, aut saltem viro aliquo Saeculari probatae vitae bene comitatus recta iter faciat, nec deflectat de via.
De honesta remissione animi Cap. XI.
Anctorum Patrum au floritate ἰ& exemplis,ac quotidiana eXperientia docemur ad regularem disciplinam tuendam non Obes.
se sed prodesse plurimum,si permittatur quandoq; Nostris,ut ab assiduis lit rarum stud ijs,ab arctis Religionis Obseruan
tijs,iucundis interdum honestis tamen, & cu Virtute coniunctis remissionibus animum rocreent . Praepositi igitur Domorum permittant hyeme, ut a prandio per hora adloquantur. Tum signo dato ad sua se quis'; opera recipiat.In aestate post cornam colloquendi ii Centiam permittant, Salutationis Angelicae signo fas o,silentium seruetur.Semel in Hebdomada concedant Scholasticis, ut aestatis te-
57쪽
pore summo mane extra ciuitatem animi
caussa deambulent, & ad prandium se domu recipiant. Hyeme paulo post prandium exe-
annante solis occasum domi sint: caeteris fratribus hoc idem alternis hebdomadis Conc datur. Cum plures iuniores animi caussa μ-ras mittuntur, eos Sacerdos aliquis morum grau itate praeditus comitetur.
Semel in menses singulos, bis mensibus proximis ante Aduentus, Sc Quadragesimae ieiunium facultas fiat,ut ab hora prandij usq; ad principium noctis in aestate,vel usq; ad peractam carnam in hyeme, domi animum recreent . Ouod si visum fuerit post: meridiana orationem in aestate, hyeme vero post preces Vespertinas incipere, bis in menses singulos di concedi poterit. Hoc lepus,praeter id quod insume tu est pro diuino officio horis cosuetis in choro,recitando scui etiam scholastici ali quin immunes intersinu honestis oblectati nibus,mutuis colloquijs,spiritualibusvocu noaute instrumetorum catilenis interse iucude traducat. Extra resectoriu simul vescantur. Et
58쪽
Et posteaquam in mensae principio aliquantulum lectum fuerit,sinat Superior sitientium
solui. Semei,aut iterum in anno,pro ea an,
mi remissione quae domi concedi solet, pedimitti poterit, Vt extra domum in amici alicuius suburbana villula cibum sumant, ac t tum diem maneant, absque tamen Saecul rium praesentia. Alias, nulli liceat, neque domi, neque soris ciborum aliquid absque Superioris sui speciali licentia stimere. Neq; item ijs indulgentiae diebus,neque aliquo Vnquam tempore audeat quis in hortis nostris pomum,aut frus um aliquem decerpere, aut Comedere. Caeterum, siue foris,sive domi se Nostri recreent, ita ijs rebus oblectentur , ut Religiosos, Deoq; dicatos se esse memin
rint .Morum grauitatem seruent atq; mode stiam: ne vociferentur:scurrilia Verba,ne proserant dicacitate, Sc manuu licentia prorsus abstineant. Deniq; ita spirituales exercitationes tantisper intermittant,ut non dissoluatur animus,sed alacrior,& vegetior euadat, pro-pliorq; ad labores,sacrarumq;reru studium
59쪽
Quinam ex Patribus, Capitulo Generali debeant interesse.
D regularem obseruantiam, tuendam,& ad totius Religionis progressum plurimu conferunt Generalia Capitula, modo rite,& ordine habeantur Igitur Praepositi omnes veniant ad Capitulum Generale. Qu6d. si eorum aliquis fuerit impeditus , suo loco mittere poterit quem voluerit ex Uocalibus in sua ipsius Do-mo asiignatis . Veniant etiam Visitatores. Singuli etiam Vocales a Patribus suae cuiusq; H . domus
60쪽
domus electi. In qua Domo plures sunt δε- cales , ijs liberum sit, quem volent, eligere.
Vbi unus est Uocatis,is ne accedat. Electioni Vocalis, nec Praepositus, nec Visitator se nnmisceat. Vocalis elestio hoc tempore, &modo fiat. Secunda die Nouembris,si triennio , ut fit Capitulum erit celebrandum; vel statim, ac Consultores propter P. Generalis obitum, vel eius muneris abdicationem, vel quavis alia ratione Capitulum G enerale perliteras indixerint, Praepositus cuiusque domus vocabit omnes Vocales in sua ipsius domo praesentes, & assignatos, illisque tempus electionis adesse notum faciat: in nulla prae terea re se immisceat. Vocales inter se absq.
Praeposito, elestionem faciant: quam si per
quinque dies praeter primum, non perseCerint, nemo electus, aut amplius eligendus intelligatur. Patres Consultores pro Vocali eligendo, prius cum caeteris S. Siluestri Patribus Uoc libus conueniant,& una cum illis activam,&