Viti Mariae Iuvenati Poematum libellus ad virum amplissimum Josephum Marianum Parthenium

발행: 1786년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

editionem expetenti obsequeretur. Nec vero hic Iuvenalii erga Parthenium suum

eonstitit studium ; sed ipsum praeterea earminum libellum nemini alii , praete quam eidem Viro Cl. , qui princeps ejus evulgandi auctor fuerat, dicatum' voluit; quod et secit ipse, ut vides , conscripto

in eam sententiam brevi elegidio, et me, qui edendi libelli curam in me receperam, facere pariter jussarat . Sed heu sulmen lDum ic Ioci res esset, jamque bona carminum pars praelo suisset subjecta, videreturque intra paucorum dierum spatium in lucem proditura , Parthenius interea , Parthenius inquam , quod ne nunc quidem sine acerbissimo animi cruciatu , maximiis

12쪽

ximique doloris sensu meminisse possum , non tam senio ille quidem , nec enim longissime aetate erat proVectus , quam et valetudinis imbecillitate , qua

semper in vita fuerat usus, et majoribus in dies notorum , et ignotorum causSa , qua erat in omne mortalium genus cartitate, suscipiendis laboribus stactus, et dobilitatus, e medio sublatus est. Cujus quidem casus non modo Iuvenalii ipsius, sed meum etiam animum ita consternavit, itaque abjecit, plane ut omnem absolvem di operis cogitationem, eo erepto, cujus gratia potissimum suscepta erat, deposuisse videri possemus: ita multi, non dicam dies, sed menses cessantibus , nihilque prose

13쪽

sus agentibus effluxerunt. Ac sane quum Iuvenatius amaret , ut dictum est, valde ihominem , vel potius , quum absolutissimum in eo virtutum omnium , quaecumque cadere in hominem possunt, exemplar agno Eceret, ac Veneraretur, tum ego in maxim

rum beneficiorum , quibus ab ipso Iuvenatio auctus sum, loco hoc non postremum posuerim , quod illius opera mihi ad Parthenii ipsius notitiam , --tque adeo inti- imam , quoad utriusque Vitae rationes p tiebantur, familiaritatem adspirare licuit. Equidem noram multo jam ante Parth nium , seu noSse potius, verius ut loquar, mihi ipsum videbar, ex frequenti, accurataque scriptorum ejus lectione, in quibus

14쪽

tamquam in speculo hominis optimi , et

ad omnem honestatem , virtutemque comsormati imago elucescebat; sed postquam in aliquem ejus usum , consuetudinemque Sum admissus , tum denique quam alium mihi ipsum essinxissem , atque reipsa esset, quam disparem , quam pene nullam ejus in animo meo speciem mihi informassem, planissime intellexi . Sed quorsus imprudens agor , et quam rem incepto , cujus exitum expedire nemo quidem, aut solusis possit, qui idem homo eloquentissimus, idem vir optimus, et sanctissimus sit, cuiusmodi Parthenium ipsum constat fuisse Itaque invitus, fateor, hanc quum animo meo gratissimam , tum hoc quidem loco quor

15쪽

quodammodo necessariam clari, spectatique viri commemorationem abrumpam ; huncinque campum , quo me ingenii, viriumque mearum conscientia excludit , decurrem

dum Parthenii similibus relinquo , Guidiis puta , aut Lanatis, Cunichiis, Morcelliis, quos honoris , et amicitiae etiam nisi

sorte arrogans hoc alterum videri possit Caussa nomino ; qui omnes praeterquam quod in eadem . cum rarthenius , et I venatius, sodalitate, quamdiu ea stetit, vixerunt , praeterea communes aedes , cominmune tectum multorum Spatio annorum

cum Parthenio habuerunt . Sed satis hactenus de editionis procrastinatione . Μωdo reliqua expediamus. Ac

16쪽

Ac primo nolo a me, Lector optime, hoc loco exspectes, dum de versibus , qui hic eduntur, judicium meum interponam, eosque salsis, an veris non quaero , Sed tamen exaggeratis nimis laudibus exor nem . Id si sacerem, more scilicet omnium sicerem, qui aliena scripta vulganda sin Sceperunt : apposite Lucilius:

.... Scruta quidem ut vendat Serutariu laudat, Praefractam fragiism . iolaum improbu' dimidiatam

Verum auctor ipse hanc a me cum prumis , dum horum mihi edendorum versuuru copiam fecit, conditionem pactus est, ne quidquam , quod cum sua laude conjunctum eaSet, proloquerer : veritus fortasse,

17쪽

ne quis usitatum in ea re multorum quum omni semper , tum hac maxime aetate morem, sive artificium potius, vel, ut propriore utar verbo, mangonium agnosceret, illudque ex eodem Lucilio occineret:

Pergula Pietorum e veri nibit, omnia ficta cItaque verbum hac super re nullum addam. Sed ne communia quidem illa attingam , de carminum argumentis, genere , varietate , tum mammae difficultatis sit emcere , ut suus cuique generi certus smnus reddatur , exaudiaturque in singulis

quaedam, ut loquitur Tullius , intelligemtibus nota vox; quae quidem versuum somma , et quasi naturalis nota hanc dico, quae uniuscujusque metri propria est, non

18쪽

quam in rebus ipsis tractandis sequi convenit ) haec, inquam , nota quum multi, an ulla esset, ne suspicati quidem sint , pauci quid esset, et viderint, et in scriptis

suis expresserint, utrorum in numero noster habendus sit, doctiores viderint: ipse enim non dicam , ne quorum neutrum volo, nec Velle debeo aut Iuvenatio fidem non servasse , aut legentium judicia videar Velle 3nteve Cre .

Duo supersunt , de quibus certiorem adhuc te fieri volo . Alterum est, de epigrammatis , quae hic edimus , edita aliqua pridem suisse in Romana Anthologia

anni I78o. n. XLV., et I 8 I. n. XLVIII et I 78 . n. XLI. , ex quibus locis nos ea

b hic

19쪽

hic cum fide descripsimus , quod facere

auctor omiserat , contentus loca indicas

se, in quibus edita legebantur. In primis

autem epigramma, quod primo loco indicavimus, quodque hic est ordine XXXV., legiturque pariter in opusculo Petri Ora

Iandi Romani de exsiccandarum Paludum Pontinarum utilitate etc. Romae I 783. , item

que in opere de Alba , ejusque antiqui talibus, illii quam , epigramma, ita ut indicatis locis legitur , repraesentan-

dum in editione hac curavimus ; quod ideo monemus , quia brevissimum licet

sit, Versuumque perpaucorum, tamen ne

scio quomodo factum sit, ut tribus Omnino locis aliter, atque excinum toties sue

rat I

20쪽

YvmIrat, editum viderimus pag. I 6. libri, qui Deliciae Poeticae inscribitur, Lugduni B tavorum apud G. F. Koenis . anno I 783. impresso ; quod qua ratione, uti diximus, factum sit, aut fieri potuerit, non Vacat inquirere. Alterum, de quo te admonendum pu

tamus , illud est , quod quum Iuvenalii

poematum liber exiguae sane, si soIus in lucem emitteretur, oppidoque pusillae molis videretur suturus , adjungenda ipsi curavimus nonnulla Poetarum saeculi xvΙ. quantivis pretii carmina , quae privatos in usus descripta apud nos servabamus ;quo sane nomine magnam nos putamus a Musarum cultoribus, latinitatisque minime

SEARCH

MENU NAVIGATION