Viti Mariae Iuvenati Poematum libellus ad virum amplissimum Josephum Marianum Parthenium

발행: 1786년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

io POEMATUM Acceptam tibi quam sero, pennipes Pater, uni Pro quibus meritis modo munus hocce novorum Carminum cape. Sunt. vides, nam mehercle fatebor. Non polita nimis, tuo nec sat digna sacello; Verum qualia Sunt, boni, cumque comule, nexu Meque, quo tibi vinxeras, arbitrare solutum.

RUSTICATIO PUTEOLANA:

EN procul strepitu tumultuosae Urbis, en iterum abdimur pusilla In rura. o age, - -, notum Laetis excipite hospitem cachinnis. hlee die hac modo, Sed quot hic manebit, Illi perstrepite omnibus cachinnis. o quid laetius est, gravi levato Curarum bene fasce , quum sequentes Ruris otia, solitudinemque,Vrbanos fugimus procul tumultus Haec, haec, haud alia expetenda vita est,

42쪽

Haec est vita putanda. Dj beati, Hic, quaeso, mihi vivere , et valere , Hic vestro liceat mori favore; Qui si istuc dederitis, omnium omnes Iam non delicias, opesque Regum,

Non Reges facio pili quoque ipsos.

AD ADEO DATUM MARONEM

SODAL. DOMINICAN. DOCTOREM THEOLOGUM .

id hoc esse rei, Maro, putandum est t

Ad te visere proximis diebus Bis, ter venimus, omne quaeritando Forum, quadrivium omne, compitum omne Perlustravimus; ipse contra abesse Bisque, terque domo, atque quantacunque est. Non nobis dare in urbe te videndum.

Non Gualterius, et Capellus, ipse Non Pantinius uspiam videndum

43쪽

POEMATUM Se nobis dare, Fortiusque . muta Vbique omnia , ubique solitudo. Quid hoc esse, Maro, rei putandum est x x I.

AD CHRISTUM o. M. SERUATOREM

AH quid, Christe, in me tantum jacularis amoremi

Desine: jam toto pectore vulnera hiant. Immo vulnus ego: sic ne exiguissima pars est Nostri, quae pridem non penitus periit. Iamque adeo extinctum tumulasmnes ima eadem vi. Abs te quam Pallar, mori mihi vita seret . .

44쪽

AD FRANCISCUM DANIELIUM

MEI , atque amor quotcumque Musarum colunt Francisce, sacra, ab ultimis Tandem Sabinis Vitus en tuus redux Claram tenet Neapolim. Atque is latina et hemica arva, frigerat Tum quae ferens se flumine Liris quieto, quaeque radit agmine Majore Uulturnus rapax, Remensus est, huc quRm remigraret prius. Viden 8 viarum milia Quam multa opus Vorare amicaeo fuit, Absentia ex longa queat Ut te revisere, expetivit unice Votis diu quod omnibus. Sed pars quota haec incommodorum, et quantaea est, Prae quod, medullas Ostium,

45쪽

Venasque Viscerum hauriens, vis funditus Perdit misellum febrium ΤSimul relictis Tusculi nam credidit Rursum viae se moenibus, Inaestuare haec impotenter intimis Coepit lues praecordiis.

. Neque huc remittit usque vim, sed singulos Augescit in dies magis. Abi, sata Orco, unde huc prosecta es, in styD , In Manium nigras domos;

Abi, cruenta, erumpe : poenarum Satis , Superque solvimus tibi. Quamquam, fidem caelestium 1 in Vita scelux Quod tam PatraVimus graVe, Quare neci sic des, Olympias quibus Peracta necdum septima est ρSic est: perit, Francisce, non suo tibi Sodalis unicus die, Perit misellus; jamque portitor vocat Ad stagna Cocyti Charm.

46쪽

LIBELLVI 2sAt tu jacentem, quam potes, visum gradu Celerrimo veni, expetit Qui te intueri, te osculari, ponere Complexu in unius tuo, Si qua est super jam vita: amabo, nam potes, opem ser, accurre, advola.

Sic ipse laetioribus satis diu

Fruare, teque amet Salus. x x III.

I. C.

Elim, si pateris , Vacasque, verbis Te paucis, Diodate: ademptum Alexin Heul quem plus oculis meis amavi Inde jam a puero, suis vicissim ui me plus oculis amabat; ergo In hunc, ut potui, poema sedi, Non sane lepido, nec elegante

Uenu, ut quoquo hominem modo decere Possit,

47쪽

Possit, quum in studiis et his, et illis

Versatum egregie auium optimarum, Tum omnium facile optimum Poetam. At vero ut potui, et dolor sinebat. Mitto; perlege, perlegantque tecum Meus Sergius, atque Mariorellus, Candidissimi amiculorum utrique, Nec docti minus, aut minus diserti. Meo nomine quos Volo preceris, Aut huic admoveant manus; tenesne ΤΗoc dico : poliant, probent ad unguem; Aut contra det uterque puriora Sua ex parte, magisque litteram . X X III L

MANIBUS ALEX. NICOLA I RoscΙ

F. totum invidia postquam Ioca, Alexi, Silentum Erepte heul nostris casu inopino oculis,

48쪽

LIBELLUS 2 Uenisti, tecum divae venere Camoenae, Fixerat et sedem quae in labiis adeo Suada tuis; tum autem turba omni cohorsque Iepinum Non tam ipse in tacitas ut videare domos Isse modo, quam nos videamur. Alexi, relicti Muti, atque exanimes morte fuisse tua.

AD SAMUELEM SOLLIUM.

V. C.

Solli, jamne igitur tuos Britannos Linquens , Parthenopes redisti in Urbem Redisti P o bene , naviterque factum lIpse ad te, ut potero, Statim advolabo. Addet se comitem honus Capellas, Et Gualterius ipse, sustinebunt Nec Pansinius, & Maro se abesse. At quales animae, Di , et isti, et illi l. Quales t quamque tui, meique amantes Ergo continuo domi sodales

49쪽

13 POEMA TUNAE te eonveniemus, inque, Solli, Complexum impliciti tuum, ora, Ocellos

Suaviabimur, usque dum satis Sit, Si unquam tale intis queat quid ene. Haec nos; sunt reliquae tuae futurae Post partes: ut enim solet, docebis Primum mille viae pericla, quaeque Terra, quaeque mari subinde obisti; Tum si contigerit novi, atque miri In quiddam incidere: ut necesse vos est, orbem qui peragratis universum, In nova incidere, atque mira multa. Sic una solidum diem teremus o diem toties mihi cupitum,

Solli, meque ter, et quater beatum l

50쪽

AD ALBERTUM CAPI BLANCUM

Quanto sim Capi blanci in aere, nemo. Nemo is satis eloquetur, uni Cui nam vera quidem decet sateri

Et Vitam, atque animam, atque memet omnem Ipsum debeo. I, papyre, in aurem Haec ei continuo; adde, navus esse Pergat, meque tenebricosa avarim Orci revocare fauce in auras.

Eheul nam patulo immerentem hiatu Iamjam absorbet avarus Orcus; ulla Nec spes, crede, super, nisi ipso in uno est. Nec tu plura, papyre: cetera ipse Per sese satis, est enim sagaci Corde, atque ingenio unico, tenebit.

SEARCH

MENU NAVIGATION