장음표시 사용
251쪽
es ipse musca procacior . . Ex his infimis audet etiam laudatrix Eloquentia se supra mortalium , immo& creatarum rerum ordinem attoli
re, Deum ipsum laudando, cui quanuis debeantur omnium linguarum Obsequia , nihil tantae par Maieltat 1 moliri potest facundiae nostrae tenuItas. Immensa profecto illius attributa uberrimam laudum materiam suggerunt; veluti summa persectio , bonitas , sapientia, potentia, prouidentiatum miranda illius opera, rerum omnium creatio , & conseruatio, ac reparatio generis humani. Α notis printerea speciebus , tanqua in umbris illius lucem longe metiri conamur , consu
giendo ad nobiliores Similitudines , atque illi quidquid cognoscimus Illu. stratis , & augustius adscribendo : licillum Soli, Animae, Oculo, Regi comparamus. At potius laudare Illum . Possumus per negationem, ut monux cap. 3. de Definitione . Hinc Arnobius eundem commendare aggressus ita per Apostrophen alloquitur. Lib. pr. aduersus Gentes. Prima tu causa es, locus rerum, aespatium , fundamentum cunctorum, quaecunque sunt ; infinitus , ingenitus, immortalis, perpetuus, solus; quem
nulla delineat forma cor ratis ι nulla
252쪽
Praxis. determinat circunscriptio . qualitatis expers, ac quantitatis , sine situ, motu,
& habitu ; de quo nihil dici potest, &exprimi mortalium significatione verborum y qui ut intelligaris, tacendum est .atque ut per umbram te possit
errans inuestigare suspicio , nihil est
. . Proxi mas quoque Deo mentes, Ampelos inquam laudamus a purissima eo rum substantia , ab exim ijs naturae dotibus, & gratiae donis , quibus eos diuina munificentia cumulauit; . hinc λ. Praeclarissimis muneribus, quibus sunguntur Caesestis aulae ministri. Saepe ad Corum laudes utimur negatione,de illis negando nostrae mortalitatis mala . Ex his fermὸ capitibus corpore solutas ,
beatasque animas commendamus. Frequentius tamen Laudatio circa homines versatur, quorum sunt Virtutes , & bene gesta, verae argumenta
Laudis. In his ea spectanda,quae dicuntur Adiuncta Fortunae, Corporis, &Animi ; tum rectὰ facta , ex quibus omnibus colligi xur Laudum seges . Succedunt Virtutum, Artium, Scie tiarumque commendationes, ab ijsdem Locis , quos primo recensui, deductae.
Hinc Tullius Dialecticam laudat inuruto, Philosophiam. moralem lib. p. Tusc. Quaest. , Iustitiam lib. a. ossiciorum a
253쪽
Ampli attonis. rum , Eloquentiam lib. p., & 2. de oristore, & alibi. Exempla superilis habes cap. IS. de Effectis. j Sed neque bruta commendationibus earent, &res inanimatae, ut Simulacra, AEdificia , Montes, Urbes, Regiones, de quibus plura in Descriptionibus asse, remus; nam unde horum Descriptiones, illinc etiam Laudationes educun- j
Vituperationis eadem ratio, ae Lauindis est , nisi quod illa in vitia potius verti debet , quam in Personas. Vtriusque dabo exemplum ι nec multa subi j-ciam, cum frequentissima h2c sint in paginis oratorum , Historicorum , ae
Personae Laudatio praeeedat , cuius argumentum hoc erit. D. Victoria . illustris in Africa Hemina, ab Flune rico Arrianorum Rege varie vexata , ut a Catholica Religione deficeret , non promissis, non minis, non cruciatibus , non igne , non Coniugis desertoris exemplo, & precibus, non filiorum
Ad commendandam saerae huius Heroinae constantiam, Laudum capita desumentur a Notatione Nominis, ab Adiunctis Personarum, di a Relatis.' Diua
254쪽
Diua quippe Victoria suo se dinnisa.
mam nomine praestitit, quae stemina sexu imbecillis, educatione delicata, in potentem,barbarumque Tyrannum, blandientem, sieuientem, inuicta pugnauito poenis omnibus sortior extre-
mi vicit atrocitatem supplici j . Deniq;Vxor, Viri, Mater Filiorum amorem conliantissime vicit.
D VICTORME MARTTRIS LAUD A TIO. Huc palmas , huc lauros , hue illin
seriora emeritarum frontium orna menta conferte: plenis date lilia manibus, festiuisque plausibus acclamate . Celebranda Victoria est, non uno titulo victrix, quae fidem nomini secit inuiola, & ostendit vinci non posse Vistic riam. O quot una triumphales meretur adoreas; quae vicit sexum virtute, comstantia Tyrannum, tolerantia pinnas.
Religione naturam lNeque haec ad gelidum Tanaim inogenitam hauserat . Patrii Coeli rigore ferociam. Amagonem i stam Africa dedit, non Scythia . Neque fortuna deterior sensus patientiam malorum usu durauerat e quin clarissimis edita natalibus, liberali educata lautitie avita delicatiore adoleverat . di sple
255쪽
ore generis, rerum copia , eoniugii, sobolisque gloria florebat.
Hanc igitur nobilem , delicatam hanc foeminam , utcunque generosae indolis, magnique animi, denique asceminam aggreditur Hunericus; Ἀ-ranntis illa lenio truculentus, impietate serox, potentia immanis , Regno superbus; ut a Religionis integritate deterreat. Quanta primum si mulatione humanitatis, quot lenocini js verborum , quantis Regiae munificentiae promissis inuitat λ Fraudulenti hostis vin- ait artes Victoria. Quae deinde torui-
tas oris, quae supercili j grauitas, .quae vocum tonitrua , quae fulgura minurum Z Tyrannicae indignationis horrores vincit Victoria. Quam dira tandem cruciatuum supellex depromitur , quam atrox carnificum manus
adoritur insontem λ Lictorum saeuitiem , poenarum acerbitatem vincit Victoria.
Penoet publicae spectaculum miserationis, ludibrium tortorum, victima erudelitatis ,& subiectis ignibus torrintur. Iam di fluunt artus, iam saeuit ar-kor in viscera , & prope vitae fontes absorbet. Illa mori parata, sed vincere, sitos usque dolores fatigat , aestuque altiore incale Quas vincit elementi viin
256쪽
Quid nune ages Victoria, quid ages
Vtcunque hactenus viceris hostilis odii vires,an ita vinces dulcissimos impetus amoris λ Heu grauior, quo humanior pugnat Ecce amantissimus Coniux te per mutuam fidem, per sacra thalami
Redera , per assinitatis Charitatem , senixe rogat, ut parcas tibi, parcas ge neri, neque in tuum , tuorumque exitium implacab lem Tyrannidis iram importune lacessas . Quod si non satis est, essicacissimo suadet argumento ;exemplo inquam suo , non.esse cum Regia barbarie certandum praestare
que sponte vinci, quam violenter perire. At perstas adhuc , eaque firmius inhaeret animo sententia , ut Viro fortior cadere malis, quam cedere ρ Sinon meministi te Coniugem , memineris Matrem. Semiusta lata , semiu, stra, maestissimos, udosque fletibus lo nienae tuae 'ectatores filios tu siccis εculis intueris λ Hos tu contumaci ag ne sensim exanimast Hos tu pateris commori tecum, vel nisi vitam, & angores una morte corripiant, superesse diuturni luctus , prolixae calamitatis haeredes 8 Nil te pallentia mouent i
nocentium ora, nil Μatrem inclama, tium voces, nil validiores vocibus lacrymae, quae miserandam natorum o
hitatem facundisime deprecantur ρ ω
257쪽
fortiorem quouis confitetu Uictoriam ιMagnum est scemineam vicisse infirmitatem , magnum vicisse blanda , maius aspera, maximum vicisse te ipsam , lentasque mortes attonita immanitate superasse. Quae vero adamantini pectoris sertitudo vincere potuit inditam cordi humanitatem , atque in vim
Sanguinis D in suauissima Coniugii,
prolisque nomina, intus animo luctam te , ita certare, ut sanctitas integra triumpharet' Haec summa utique victoria est, maternam pietatem Christia-- pietate vicisse. Diffusa Personarum Eneomia suggerent sacri , &profani Authores, qui vel
panegyricas orationes, vel illustriumvirorum, ac Foeminarum vitas, & sa ta scripsere.. Superest Vituperationis exemplum , quae, ut monui, damnandis vitiis, nonaarpendis hominibus adhibenda est . Nunc itaqi stylum acuemus in Aleam , Vituperationem texentes Definitionibus conglobatis, a Comparatione
eum aliis Ludis, & ab Effectis. Acce det , ad iubijcienda oculis illius damna, Ludi, & ludentium aleis Descriptio. Tandem graui Apostrophe Aleatorem
mentes, illum conabimur ad melio in frugem reuocare .
258쪽
Abutitur sane vocabulo quisquis
aleam, rerum , ct morum perniciem hiandiori ludi nomine non tam hon , quam velat. An ergo numerabimus in ludis fraudum ossicinam, sagitiorum magisterium , Dirarum sch iam , dissidiorum seminarium, fortunarum voraginem , similiarum extitium Ita hostiles etiam direptiones,& incendia, & naufragia licuerit in posterum ludos appellare . Profecto non aliter alea ludit, quam A rena, quae Iladiatores instruit ad mutuam cla-em, Ut alter in postremum alterius discrimen funesta voluptate decertet . Ludos eos voco, quos ad innocens, honestumque oblecta mentum indulgentia maiorum intienit, nunquam 1 Virtute alienos et quorum alii membrorum agilitatem exercent, ali solertiam acuunt,inec fortunae debent, sed innonio victoriam, alii, ceu blanda qua dam artium rudimenta, ludicra im gine ad seria mentem erudiunt, Omnes firmandis corporibus animisque leuandis perutiles , ac viribus ad grauiora capessenda suauiter instaurandis; neque captioso alienae rei aucupio, sed ingenua iucunditate fruuntur.
259쪽
His tu Iudis Aleam inseres, quae In eerti quaestus illicio.auida sol ieitat ludentium vota; quae pecuniam, supebIectilem , census , fundos, patrimonia temerariae sortis committit arbitrio; quae affluentissimam quanuis opulentiam exhaurit, quae domibus vastistatem affert , coniugibus , ac liberis egestatem, gentibus notam λ Quae leges requitatis , & necessitudinis iura pessundat, quae per summum nefas , quam i niusta hominibus , tam iniuria Deo, non horret in venerandam illius Maie- .statem execranda dicteria vibrare,quasi
Titanio furore Coelo etiam bellum imdicat λ. Sed, vehemens, inquies, voluptatis libido Aleatorum animos violentissima rapit adeo illecebrosa dulcedine , Vt
eam praestet vel tanti mercari. Magna nimirum voluptas mancipatam abaco lusorio vitam voluntario supplicio damnare, Ixionijs aleae rotatibus comtinuo torquendam. Superstitiosi Foditunae eultores dies illi ieiunas , noctes deuouent insomnes. Arcana illius my- teria scrutaturi consulunt fatale volu4 fmen e pagellas videlicet, varijs figurarum ambagibus inscriptas, tam alta cogitatione defixi volvunt, reuoluunt, in spectant i ut latentem credas in ob-ssuris AEgyptiorum notis prosundio
260쪽
rem sapientiam indaxare. Quid quod mortibus ludunt , & frigida manibus
ossa iactantes ipsa mortalitatis monis menta usurpant ad sortium miniit rium ' Sortilegos ne, an maleficos p tem ab ossuarijs sata quaerentest Triste quidem silentium , & propὸ funereus pallor commercium decet umbrarum .
Dubio suspens, expectatione soliciti, suspicionibus anxij, spe impatientes
metu exanimati , maerore tabescentes, ,
marcentes inuidia , indignatione fieri mentes, ludicri Vertumni ad Aleae vices quot aflectus, totidem ora permu- tant pignei, plumbei, subfusci, fauentes, albidi an non vincunt Iridem mille trahentem colores λ Quid ni hos Poly- pos, Verius Chamaeleontes appellem in omnem speciem versatiles λ Et qui dem impasti captant auram fortunae. Nunc in fornicem erecto , nunc de mita in pauimentum supercilio, nunc altero cubito innitentes labia did cunt , ungues mordent, perfricant bar bam , vellicant aurem , occiput scal Punt, quatiunt pedes. Mitius torminosia agitantur 3 minus inhorrescunt lymphati. Hoc motu corporum, hoc fluctu animorum somno, inedia, siti, aestu, algore consecti plusquam Spartana patientia diem , noctemque diui-